DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
g III.
Transite ad me, omnes qui concupiscitis me , etc.
His verbis Dei sapientia et beata Virgo uno ore loquentes invitant nos ad se, suas nobis delicias communicare volentes, quas liberaliter et sine invidia communicant. Sed ad praesens de beata Virgine totum hoc exponemus, et in his verbis circa ipsam sex notantur.
Primum est humilitas cum dicit : Transite, vocans nos ore proprio, et in hoc ostendit se unam esse de ancillis illis quas misit sapientia ut vocarent ad arcem .
Secundum est familiaritas, quod notatur cum dicit : Ad me. Adapta de his quae inveniuntur apud eam. Et in hoc arguuntur pauperum contemptores, qui eorum societatem contemnunt, de quibus dicitur, Amos, II, 7 : Viam humilium declinant. Et qui dicunt pauperi illud Isaiae, lxv, 5 : Recede a me...; quia immundus es, etc. De hac familiaritate Virginis dicit B. Bernardus : " Quid ad Mariam accedere trepidat humana fragilitas ? " (Quaere titulo de benignitate ejus.)
Tertium est larga liberalitas cum dicit: Omnes. Non est enim apud eam sicut nec apud Filium personae acceptio. Veniat ergo ad. eam ad deliciandum vir justus, ut sedeat sub umbra illius desideratae : nam ipsa est umbraculum diei ab aestu, ei in securitatem et absconsionem a turbine ei a pluvia . (Quaere titulo ubi ipsa dicitur tabernaculum). Item, Mich. IV, 4: Sedebit vir subtus vilem suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat. Quod est dicere : Qui ad Mariam venerit, vel transierit, quae omnes vocat ad se,
securas erit per auxilium ejus. Item, qui peccator est, transeat ad eam ut nihil timere possit : quia ipsa est civitas refugii. (Quaere supra causa vigesima quinta.)
Quartum est multimoda ejus dulcedo et suavitas ad quam omnibus modis debemus adspirare. Quod innuitur ubi dicit: Qui concupiscitis me. Nam in ipsa inveniunt omnes sensus nostri quilibet suam dulcedinem, voluptatem et jucunditatem, sicut assignavimus titulo de dulcedine ejus, in fine capituli,
Quintum est abundantissima largitas, quae notatur ubi dicit: Implemini, Ipsa enim ''dat omnibus affluenter, et non improperat : et ipsa aperiente manum suam, implentur omnia bonitate. Ipsa est enim Rebecca quae de hydria sua potavit Eliezer et camelos , Christum scilicet, et omnes sanctos.
Sextum est rei promissae pretiositas cum dicit: A generationibus meis implemini. Secundum hunc processum poteris contexere totum, sermonem tuum.
Modo videamus quare potius dixerit gloriosa Virgo : Transite, quam venite, vel accedite. Item, qua utilitate veniatur ad eam ? unde dicit: Ad me. Item, quid sint generationes ejus de quibus dicit : Et a generationibus meis implemini. De his tribus videndum est per ordinem.
Notandum igitur, quod beata Virgo volens facere festum amicis vel de amicis suis, ipsos invitat. Sicut consuetudo est volentium facere magnam solemnitatem vel permaxima convivia, invitare suos speciales nominatim, et per honestos nuntios, sed non ribaldos vel trutannos vel mensterellos, id est, temporalium vel vitiorum amatores. Sic facit beata Virgo. Et in hoc quod dicit: Qui concupiscitis me, innuit qui sint ejus speciales, scilicet concupiscentes eam. Concupiscitis, intellectu per inquisitionem, affectu per dilectionem, actu per imitationem.
Innuit etiam aliud in hoc quod dicit: Transite, Quasi diceret: Nisi fueritis transitores, Hebraei scilicet et Idithum, non poteritis venire ad festum solemne, quod factura sum in aeternitate. Transire ergo debent omnes desiderantes ad fontes aquarum viventium, qui sunt Christus et beata Virgo, exemplo cervorum desiderantium ad fontem transire, et transilire spinosa superbiae, malitiae, et nequitiae : lutosa luxuriae, gulae, et somnolentiae : hiantia cupiditatis, ambitionis, avaritiae : alioquin ad fontem vitae non patebit eis accessus. Et propter hoc dicitur eis : Transite.
Est enim quadruplex transitus. Primus, de baptismali innocentia ad peccata mortalia, et hic est peccantium. Unde dicitur de isto, Eccli.XXVI, 27 : Qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit eum ad romphaeam, id est, ad paenam aeternam. Hic notatur in descensu a Jerusalem in Iericho . ''Per hunc transivit diabolus a claritate Angeli in deformitatem diaboli. Hic est transire a castitate ad luxuriam, et a septem virtutibus principalibus ad septem peccata criminalia.
Secundus isti contrarius, transire a vitiis ad virtutes, et hic est paenitentiam et hic debet fieri per ignem ferventis contritionis et aquam confessionis et paenitentiae, in qua omnes sordes lavantur, ut tandem inducatur quis in refrigerium vitae aeternae. De isto dicitur, Marc.XVI, 7 : Praecedit vos in Galilaeam, quae interpretatur transmigratio : ibi eum videbitis.
Tertius, de bono in melius, et hic est justorum qui de operibus justitiae ad se transeunt ad opera misericordiae propter proximum. De hoc dicitur in Psalmo lxxxiii, 8 : Ibunt justi de virtute in virtutem, etc, scilicet de virtute minori in eamdem virtutem majorem : quia charitas aliquando proficit, aliquando deficit: vel de una virtute ad aliam, vel de usu unius virtutis in usum alterius virtutis. Quia sicut dicit ibi quaedam Glossa : Non semper uni virtuti studendum est, sed de virtute in virtutem est eundum, donec videatur Deus deorum in Sion. Item, de hoc transitu dicitur, Michaeae, I,11: Quasi diceret: Vos, justi, in quibus Deus habitat per fidem, qui facti estis pulchri per paenitentiam, transite ad opera misericordiae proximis impendenda, vobis acquisitive, id est, ad honorem et praemium vestrum.
Qartus, de meliori ad optimum, vel de merito ad praemium, vel de dubio ad securum, vel de temporali ad aeternum, vel de fide ad spem, de spe ad rem speratam, de scintilla charitatis ad caminum : quia hic est ignis in Sion, sed caminus in Jerusalem . Vel, transite de exsilio ad regnum, de mundo ad Deum, de umbra ad. veritatem, de medio ad omnem plenitudinem, et hujusmodi.
Primus transitus figuratus est a descensu Israel in aegyptum. Secundus, in ascensu Israel ex aegypto per Mare Rubrum in deserto. Expone illud, diligenter. Tertius, in progressu Israel per desertum, quo signatur paenitentia per diversas mansiones, quibus signantur virturum opera. Quartus, in progressu a deserto per fluvium Jordanis ad possessionem terrae promissionis.
Transite ad me omnes, etc. Nota, quod celsitudo beatae Virginis mons quidam magnus est, in quo beneplacitum fuit Deo habitare in eo, ad quem debemus transire sicut homines, non sicut passeres. Passer enim occupans montem, non transit per vallem, secundum quod super bi daemones suggerunt peccatori.
''Transmigra in montem sicut passer id est, sicut avis quaelibet, et sumitur species pro genere. Per vallem enim humilitatis transeundum est ad montem humillimae Virginis : non est enim vera sublimitas, cujus praeambula non est humilitas.
Transite ad me, Quasi diceret : Quid discurritis per carnales voluptates et mundanas vanitates, quae vos nequeunt satiare? in me omnis gratia, quom vobis subminislrabo, si transieritis ad me. Et hoc est quod sequitur: A generationibus meis implemini. Mira fatuitas peccatoris, qui si diligeret aliquam ribaldam, quae esset ultra flumen, et ipsa clamaret ad eum : Transi ad me, et ero tota tua, statim miser se exponeret morti et submersioni: matri vero Dominicae facit surdum. Sed caveant sibi tales, ne quandoque audiant ab ea illud Proverbiorum, I, 24 : Vocavi et renuistis, extendi manum meam, ut vobis darem Filium meum, qui est omne bonum, scilicet illud consilium Joannis, II, 5 : Quaecumque dixerit vobis Filius meus, facite. Istud enim omne est et summum consilium, facere scilicet quod praecipit Deus. Sed quia hoc consilium contemnitur a multis, subdit ipsa, Proverb.I, 26 : Ego quoque in interitu vestro ridebo , et caetera multa.
Transite ad me omnes, non quidam, non pauci, exemplo enim Filii dicentis, Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis, etc, et qui dicit, Isa, lv, 1 :.
Omnes sitientes, venite ad aquas, vocat omnes ad se gloriosa Virgo: omnes enim vult salvos fieri, et neminem vult perire In hoc etiam nobis suam indicat largitatem, suas divitias, suam liberalitatem, et desiderium quod habet de salute creaturarum Filii.
Item, Cum dicit: Transite ad me om-
nes, videtur proprie loqui peccatoribus mundum diligentibus, non eam, nec servientibus ei: ad me, ut vobis impetrem vinum conpunctionis, quia ego quasi vitis : pastum devotionis, quia flores mei fructus honoris et honestatis: virtutem dilectionis, quia ego mater pulchrae dilectionis : gratiam timoris Dei, quia mater sum sanctae spei : omnem gratiam, incipientem, proficientem et consummantem, quia in me omnis gratia : dona Spiritus sancti, quia spiritus meus super mel dulcis : gloriam paradisi, quia haereditas mea super mel et favum .
Item, Transite ad me. Servo enim conjugatos in matrimonio, viduas in. statu suo, virgines in puritate, Omnibus his impetro gratiam, et promitto gloriam, Sunt enim in terra pro uva conjugati, malogranata continentes, ficus dulces virgines.
Transite ad me. Nota, ad me : libenter enim debet venire pauper ad divitem, ut locupleto.
Pollutus ad. fontem, ut mundificetur.
Debilis ad fortem, ut corroboretur.
Mortuus ad vitam, ut vivificetur.
Caecus ad collyrium, ut illuminetur.
aegrotus ad medicinam, ut sanitati reddatur.
Famelicus ad refectionem, ut bene procuretur.
Nudus ad munificam, ut ab ea vestiatur.
Miser ad misericordem, ut misericordiam consequatur.
Deformatus ad replasmatricem, ut re-. formetur.
Captivus ad redemptricem, ut a carcere redimatur.
Exheredatus ad patronam, ut haereditati restituatur.
Servus ad dominam, ut libertate done-
tur.
Miles ad reginam, ut si vicerit, coronetur.
Tenebrosus ad lucem, ut lucis filius appelletur.
Haec enim omnia et in infinitum plura subministrat Virgo gloriosa transeuntibus ad se. Et ideo priusquam illos invitet ad se, praemittit in epistola hodierna : In me gratia omnis viae ei veritatis ... Transite ad me '' , videlicet tribus modis, intellectu contemplando, affectu inhaerendo, actu vel opere imitando. Et ad haec juvant tria praecipue. Partus ejus, qui est lux mundi, et nostram illuminat intellectum. Gratia quam invenit apud Deum, cujus adjutorio noster affectus inflammatur ad bene operandum. Vita ejus mundissima, quae opera nostra dirigit per exempla.
Sequitur : Qui concupiscitis me, qui scilicet vultis mihi servire, et me honorare : vel qui plene vultis satiari: vel qui meum desideratis patrocinium in praesenti, et adspectum in futuro. Et possunt assignari tria quae deberent nos movere ad transeundum. Primum est labor mundi hujus, ad quem evadendum festinandum esset ad ipsam in qua est requies. Secundum, onus corporis et peccatorum, quod cito esset deponendum. De primo onere, Sapient.IX, 15 : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. De secundo, Psal. xxxvii, 5 : Iniquitates meae... sicut onus gravatae sunt super me. Tertium, amor matris et Filii, qui deberet nos allicere ad transeundum, sicut libenter transitur ad rem valde dilectam.
Sequitur : Et a generationibus meis implemini. Ecce quo fructu transitur ad illam. Nota, quod prius dicit: Transite ad me, et post subjungit: A generationibus mei impIemini. Quasi diceret : Prius oportet me imitati hos qui meis generationibus voluerint impleri. Quid autem sint generationes ejus, ostendit ipsa ubi paulo dicit supra. Eccli.XXIV, 24 : Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei, (Hoc habes multipliciter expositum titulo, quod ipsa dicitur mater.)
Vel, Istae generationes possunt dici odores ejus qui attrahunt affectum, et flores qui delectant intellectum, et fructus qui reficiunt animam. Ideo ipsa appellatur vilis : quia habuit in flore odorem, in fructu dulcedinem, in liquore fructus virtutem. Fructus ejus Christus uva, cujus uvae vinum sanguis Christi in cruce effusus, qui mundum languidum sanavit, mortuum suscitavit, captivum redemit, sordidum lavit, et caetera hujusmodi : et qui mentem digne sumentis jucundat et inebriat. Unde dicitur Christo, Psal. XXII, 5 : Calix meus inebrians quam praeclarus est !
Haec autem sunt quae mentem vere implent et satiant, sed mundanae et carnales voluptates ipsam inaniunt, et ideo dicit: Implemini.
Et nota ubi reperies omnes particulas istius epistolae : Ego quasi vilis, etc, usque, honestatis, quaere titulo de prima arbore horti conclusi Ego mater pulchrae dilectionis, etc., usque, virtutis, titulo de vocabulis ejus, ubi ipsa dicitur mater. Transite ad me omnes , etc, usque, implemini, ut supra. Spiritus enim meus super mel, etc, usque favum, titulo de dulcedine Mariae. Memoria mea in generationes saeculorum, quaere titulo de his quae debemus ei ex corde, capitulo, quod debemus ei memoriam. Qui edunt me, etc, usque, sitient, quaere sig. 12 horti conclusi, ubi agitur quomodo ipsa procurat amicos suos. Qui audit me, etc, usque, non peccabunt, titulo quod Mariae debenus obedientiam. Qui elucidant me , etc, titulo, quod debemus ei elucidationem.