In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
unde dicit : " Et cornua decem, " id est, principes quibus diabolus extollitur, et impugnat Ecclesiam quasi cornibus. Daniel. VII, 24 : Cornua decem ipsius regni, decem reges erunt.
Et quia diabolus plures vincet in bello spirituali, quam in corporali, ideo subdit : " Et in capitibus suis septem diademata, " id est, septem victoriae quas obtinet de succumbentibus in bello spirituali, vel septem vitia principalia.
Vel sic: " Habens septem capita, " id est, omnes principes hujus mundi per quos operatur, " et cornua decem. " Glossa, id est, regna, vel divitias quibus principes decalogum legis impugnant. Et dicuntur divitiae cornua, quia per has homines elevantur in superbiam.
" Et in capitibus suis, " id est, in principibus saeculi, " septem diademata, " id est, universalis victoria de submersis in bello.
" Et cauda ejus, etc. "
Nota : Per caudam ejus signantur hypocritae, vel falsi Praedicatores. Nam sicut turpitudo animalis per caudam tegitur, sic diabolus per illos tegit suam malitiam.
Et est sensus : ". Et cauda ejus, " id est, deceptio simulata, Vel hypocrisis, " trahebat. " Glossa, de fide ad infidelitatem, " tertiam partem stellarum caeli, " id est, illorum qui sunt in Ecclesia constituti.
Nota : Quidam sunt in Ecclesia stellae lucentes vita, et doctrina, ut Praedicatores boni: quidam vita, et non doctrina, sicut simplices : multi quidem doctrina, et non vita, ut Praelati, et praedicatores mali : et isti trahuntur cauda diaboli. Job, III, 9 : Obtenebrentur stellae caligine ejus, id est, diaboli.
" Et misit eas in terram, " id est, involvit in terrenorum amorem.
Vel sic : " Et cauda ejus, " id est, conversio diaboli super bona naturalia per quae superbivit, quae cauda dicuntur, quia vilia sunt respectu gratuitorum : " trahebat tertiam partem stellarum caeli, " id est, Angelorum qui cum Lucifero ceciderunt.
Nota : Prima pars Angelorum sunt assistentes. Secunda pars, boni ministrantes. Tertia pars, qui nec assistere Deo voluerunt, nec ministrare propter Deum, sed Lucifero consenserunt: et dicitur istos trahere cauda sua, quia ei consenserunt.
" Et misit eas in terram, v id est, in istum aerem caliginosum, in quo usque in diem judicii sunt ad electorum probationem.
Et dicit: " Trahebat, " quia quodam- modo fuit motus violentus, et quasi contra naturam : magis enim naturale est illis converti ad suum Creatorem, quam consentire in diaboli suggestionem.
" Et draco stetit ante mulierem quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.
Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea."
Hic est tertia pars, in qua agitur de praeparatione diaboli ad pugnam contra Ecclesiam.
Et dicuntur sex. Primo, ostenditur diaboli diligentia ad nocendum, ibi, " Stetit. " Secundo, status mulieris, ibi, " Quae erat paritura. " Tertio, diaboli mala intentio, ibi, " Ut cum peperisset. " Quarto, mulieris partus, ibi, v. 5 : " Et peperit masculum. " Quinto, conservatio ejus, ibidem, " Et raptus est filius. " Sexto, quod mulier per auxilium filii liberatur, ibi, v. 6 : " Et mulier fugit. "