CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Primum argumentum : Quaecumque uni et eidem, etc. debet sic intelligi, ut aliqua sint eadem simpliciter Inter se, si sunt eadem propter identitatem in tertio, duo requiruntur. Primo requiritur quod illud tertium sit unum ens simpliciter et non secundum quid, sicut est unum in essentia simpliciter, vel unum in natura simpliciter, vel unum in supposito simpliciter. Exemplum primi et secundi ut natura, puta hominis singularis et actu existens. Exemplum tertii ut suppositum talis naturae. Exemplum,
quando est unum tantum secundum quid, ut homo in esse diminuto, vel in esse cognito vel opinato. Secundo requiritur quod illa duo quae sunt eadem in tertio, sint simpliciter eadem illi et non secundum quid. Exemplum de simpliciter, si Franciscus esse unum, sive idem simpliciter cum hac natura humana, actu existente (idem dico, essentialiter vel realiter) et similiter Joannes hoc modo esset idem, tunc inter se essent idem essentialiter et secundum esse existentiae. Similiter si essent idem homini in esse reali et quidditalivo, essent simpliciter idem inter se. Exemplum de secundum quid, ut albedo et dulcedo sunt idem lacti tantum secundum quid, et sic inter se erunt idem tantum secundum quid, nam in lacte tanlum sunt idem accidentaliter. Et ideo Aristoteles I. Elench. dicit quod haec regula patitur instantias duas, quas ibi facit, et hoc quia non possumus concludere identitatem simpliciter aliquorum inter se, quando sunt idem alicui quod in se secundum quid, et quando sunt idem illi tantum secundum quid. Et per hanc regulam prius expositam, tenet omnis forma Syllogismi perfecti ; quia enim homo et risibile sunt simpliciter idem animali rationali quod est unum simpliciter, per illud tertium concluditur risibile de homine.
(b) Secundo principaliter arguitur, quod unitas essentiae non sit in pluribus suppositis, quia si esset in illis, esset per proprietates ultimate constituentes talia supposita, quae proprietates sunt in essentia divina, ut infra patebit, dist. 5. q. 2. et tunc quaero, aut sunt ibi essentialiter idem, aut accidentaliter, non datur medium. Non primo, quia multiplicato illo quod est idem essentialiter essentiae, multiplicatur essentia. Non secundo,
quia nihil est acaders essentiae divinae.
(c) Tertio : Nihil est ponendum in entibus, etc. Minor patet, quia secunda persona non posita, nihil perfectionis deficit in universo, quia tota perfectio salvatur in prima; ergo secunda persona non est ponenda, ergo sufficit quod essentia sit tantum in uno supposito. Nec valet dicere quod si secunda persona non esset non haberetur perfectio, sub omni modo quo posset haberi, quia hoc nihil est. Talis enim modus habendi non est perfectio aliqua, quia tunc primae personae deficeret aliqua perfectio.
(d) Quarto et ultimo, arguitur per rationem ducentem ad impossibile, quia sequeretur quod una persona esset necesse esse, quia in ipsa essent plures necessitates essendi, quia esset necesse esse per id quo convenit cum alia persona, scilicet per essentiam, et per id quo distinguitur ab alia persona, scilicet per proprietatem, et sic arguatur ut supra argutum est de unitate Dei