IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(e) Ad secundum. Secundo principaliter arguit Doctor : Si intellectus animae Christi posset perfectissime videre Verbum ; ergo posset videre Verbum sub ratione infiniti ; sed consequens est falsum, scilicet quod videat Verbum sub ratione infiniti. Tum, quia sequeretur quod visio creata et visio increata respectu ejusdem objecti essentejusdem rationis ; patet, quia objectum specificat actum, id est, dat actui unitatem et distinctionem sibi competentem.
Respondet Doctor primo praemittendo unam opinionem Aegidiiet Henrici quodlib. 1. q. 1. quam improbat, qui dicunt quod intellectus creatus non potest videre Deum sub ratione infiniti, et hoc absolute, ita quod videat ipsam infinitatem Dei, sed tantum possunt videre concomitanter, id est, quod videndo Deum concomitanter vident infinitatem ejus, non quod actus videndi terminetur ad infinitatem, nec quod ipsa in Deo videatur, sed dicitur concomitanter videri ex hoc quod videtur objectum, ad quod infinitas concomitatur. Sed Doctor dicit quod videtur sub ratione infiniti, ita quod non tantum cognoscitur Deitas, sed infinitas, quae est gradus intrinsecus et probat ex hoc, quia nihil nisi sub ratione infiniti formaliter potest quietare intellectum, ita quod si non inquantum infinitum formaliter apprehenderetur, sed tantum infinitas concomitaretur, non plus quietaret potentiam apprehensivam quam aliud intelligibile. Accidit enim sibi infinitas, ut comparatur ad potentiam illam, quia tunc non apprehenderetur objectum sub ratione infiniti, sicut non plus quietaret visum triangulus ut albus, quam ut niger, si triangulus solum, inquantum triangulus comparetur ad potentiam illam, et non apprehendatur illud concomitans, sic in proposito. Similiter essentia non quietat, nisi ut est essentia visa existens in tribus suppositis, et hoc de facto, quia de possibili posset videri essentia absque hoc, quod videantur personae, et ut sic visa, perfecte quietat, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. quaest. 2. cum ergo de facto non quietet, nisi ut existens in tribus personis, et quod sic existat convenit sibi ratione suae infinitatis, ut patuit in primo, dist. 28. ergo de facto non quietat, nisi apprehendatur sub ratione suae infinitatis.
(g) Et tunc ad illas duas probationes. Dicit Doctor quod quamvis ad distinctionem objectorum specificam sequatur distinctio specifica actuum, non tamen ad unitatem specificam objecti semper sequitur unitas actus specifica, et hoc patet, quia respectu ejusdem objecti possunt esse actus specie distincti, scilicet actus intelligendi, et actus volendi, qui distinguuntur specie, idem enim objectum sub eadem ratione formali est intelligibile et volibile, ut patet a Doctore in primo, d. 3. q. 3. et in quarto, dist. 49. et sic respectu ejusdem objecti sub eadem ratione formali accepti possunt esse distincti actus cognoscendi, specie distincti, de facto notitia intuitiva et abstractiva ejusdem distinguuntur specie, ut patet a Doctore in dist. 3. primi, et in secundo, dist. 25. et in quarto, dist. 49.
An etiam respectu ejusdem objecti possunt esse plures notitiae intuitivae specie distinctae.
Dico duo, primo si teneatur quod objectum beatificum sit totalis causa notitiae intuitivae, quod forte in intellectibus specie distinctis poterit causare notitias specie distinctas propter sui illimitationem, sicut etiam Sol approximatus alii et alii passo, alterius et alterius rationis, causabit in eis alium et alium effectum, alterius et alterius rationis, et hoc propter illimitationem Solis.
Dico secundo, quod si ad notitiam intuitivam requiratur etiam potentia intellectiva, quod notitiae intuitivae, partialiter causatae a potentiis specie distinctis, specie distinguuntur, ita quod distinctionem habent ab ipsis potentiis, sic erit in proposito de visione beati et visione Dei.
Si etiam teneatur quod distinctio specifica sit ab objecto, ut a causa partiali, principali tamen, tunc dicendum esset quod tale objectum, ut concurrit cum alia et alia potentia specie distincta, natum est tantum causare partialiter notitias intuitivas specie distinctas, et quamvis entitas notitiae sit etiam partialiter a potentia, unitas tamen specifica sive distinctio specifica actuum, erit praecise ab objecto.
Si etiam teneatur quod objectum sit causa minus principalis, et quod sit partialiter causativum actuum specie distinctorum, pariformiter dicendum esset sicut de objecto beatifico. Et quod dicit, quod causa essentialiter prior actu necessario requisita, inquantum distincta, concludit distinctionem in causato; aliud est enim causas specie distinctas concurrere ad causatum, et aliud est ipsas requiri vel praeexigi, ut necessario distinctas, quia primo modo non semper ab illis causis causantur effectus specie distincti; patet, quia mus genitus ab alio mure, et mus causatus a Sole sunt ejusdem speciei, et tamen sunt a causis specie distinctis, et hoc est, quia non praeexigunt illas causas ut necessario specie distinctas: patet, quia mus causatus a Sole potuit causari ab alio mure, quia respectus ad aliam et aliam causam non variat rationem formalem effectus ut patet a Doctore in 2. dist. 20. quaest. 2. sed quando praeexigunt causas, ut necessario specie distinctas, tunc specie distinguuntur, sicut patet de cognitione lapidis, et cognitione hominis ; nam isti duo actus sunt necessario a causis specie distinctis, scilicet ab objectis, patet quia cognitio hominis nullo modo posset causari a lapide, nec cognitio lapidis potest causari ab aliquo homine, quia tunc homo contineret lapidem secundum totam suam entitatem, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 1 . dist. 8. et in secundo, dist. 3. in quodlib. quaest. 14. art. 2. solus enim Deus continet lapidem secundum totam suam entitatem.
Si dicatur, quod istae duae cognignitiones non praeexigunt necessario causas specie distinctas, quia possunt immediate causari a Deo.
Dico quod propositio Doctoris debet sic intelligi, quod illi actus qui praeexigunt necessario causas specie distinctas, vel qui praeexigunt tantum unam causam, sed necessario continentem causas secundas, ut specie distinctas, quae si actu causarent, causarent necessario actus, ut specie distinctos, semper illi actus specie distinguuntur, sive immediate sint causati ab aliis causis secundis, sive sint causati immediate a causa continente illas secundas causas.
(h) Nec Philosophus, 2. de Anima, dicit quod actus habent unitatem ab unitate objecti, sed distinctionem, id est, quod non sequitur, secundum eum, si objectum est unum specie ; ergo et omnes actus respectu illius objecti sunt unum specie ; sed bene sequitur secundum eum, quod si objecta distinguuntur specie, quod etiam actus distinguuntur specie, ut patet secundo de Anima text. com.33. et 37. et 42.
(i) Ad secundam probationem, in qua dicebatur, quod tunc intellectus animae Christi comprehenderet Verbum, dicit exponendo unum dictum Augustini de Civit. Dei, lib. 13. cap. 18. dicentis: Quidquid scientia comprehenditur scientis, cognitione finitur. Dicit, quod hoc dictum non est intelligendum,quod tale objectum cognitum absolute finiatur per cognitionem ipsius scientis, id est, quod tale objectum cognoscatur, ut finitum, quia tunc Deus non comprehenderet se, quia si Deus finiretur cognitione sui, tunc non comprehenderetur a se, patet, quia non cognosceretur sub ratione infiniti, cum tamen sit formaliter infinitum objectum ; ergo absolute non intelligitur in se finiri cognitione scientis, sed tantum intelligitur finiri ipsi cognoscenti, quia respectu cognoscentis se habet, ac si esset finitum, ita quod sit commensuratio intelligibilis ad intellectionem,sic quod unum non excedat aliud ; videtur enim solus ille intellectus comprehendere aliquod intelligibile, cujus tanta est perfectio in intellectualitate, quanta est perfectio vel intelligibilitas objecti intelligibilis, puta si objectum est intelligibile intellectione infinita, intellectus sit intellectivus intellectione infinita, ita quod solus ille intellectus, qui potest elicere tantam intellectionem intensive, quanta objectum natum est intensive intelligi, dicitur comprehendere objectum, ita quod inter illa est commensuratio et adaequatio, et sic neutrum respectu alterius est excedens, et ita utrumque quasi finitum alteri, quia simpliciter adaequatum. Licet enim utrumque sit formaliter infini tum, tamen pro quanto unum non excedit alium, nec e contra, dicitur unum finiri alteri, et e contra; quia ergo nullus intellectus creatus potest habere tantam intellectualitatem, neque in actu primo, neque in actu secundo, (id est, quod non potest habere intellectum, neque actum intelligendi) quanta est intelligibilitas Dei, ut objecti, imo in infinitum excedit) est enim intelligibilis intellectione infinita intensive, et per consequens a solo intellectu potente elicere talem intellectionem,et sic patet quomodo nullus intellectus creatus potest comprehendere Deum,licet videat illum sub ratione suae infinitatis, quia si talis visio esset comprehensiva ipsius Deitatis,es set intensive infinita,sicut etiam Deus est intensive infinitus in intelligibilitate.
Tertio principaliter arguit, probando quod perfectissima visio Verbi non potest esse prima perfectio intellectus animae Christi, sed quod talis visio non possit inesse,nisi praesupposita alia perfectione priori ; et hoc probat,quia sicut visio naturalis requirit lumen naturale aliud a se, et prius ipsa, ut patet de visione coloris,ita visio supernaturalis requirit lumen supernaturale aliud ab ipsa, et prius ea, et ideo non potest visio supernaturalis esse prima perfectio illius intellectus, cujus oppositum probatum est in corpore quaestionis.
Responsio ad hoc argumentum patet ex dictis in corpore quaestionis, quia quando objectum sufficienter supplet vicem luminis, tunc non requiritur aliud lumen inter potentiam et objectum, et quod in intellectione naturali, puta in cognitione abstractiva objecti, vel etiam intuitiva lumen sit aliud ab ipsa, puta intellectus agens, qui ponitur lumen, hoc est ex imperfectiope objecti.
Respondet Doctor primo per idem, quod dictum est ad tertium argumentum, quod similitudo non tenet de actu naturali et supernaturali, quia actus naturalis praecedens habitum non est perfectus ex perfectione objecti in se, quod sufficienter supplet vicem cujuscumque habitus.
(k) Potest tamen aliter dici. Dat etiam aliam responsionem, et dicit quod actus potest esse perfectus, ut prior habitu, patet de assensu, quo quis assentit principio per se noto, quia stante cognitione terminorum, et complexione eorum perfecte cognita, perfectissime assentit illi principio, ita quod quamvis ex pluribus actibus assentiendi generetur in eo habitus, tamen per actum assentiendi sequentem habitum non perfectius assentit illi principio, et per consequens non semper actus sequens habitum est perfectior actu praecedente. Hoc idem potest dici de assensu respectu conclusionis, et patet littera. Nota tamen quae dicit Doctor infra dist. 33. de habitu morali in Angelis.