Delicta. Hic explicat quare indigeat misericordia; quasi dicat, hic peto misericordiam, quia habeo peccata, quae ut sic loquatur, sunt digna misericordia. Et ponit tria quae faciunt ad dimissionem peccati. Primo ponit genus peccati: et est duplex: unum transgressionis, et aliud omissionis: et haec, scilicet peccata omissionis, vocantur delicta, quasi leviora, et aliquo modo magis venia digna, quia difficile est quod homo a delicto se totaliter custodiat; et ideo dicit, delicta: Gal. Ult.: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Secundo ex parte peccantis: quia quanto magis homo est praeditus ratione, et est in majori statu, tanto peccatum est gravius in eo. Et ideo peccata quae in juventute fiunt, minus imputantur quam illa quae fiunt in senectute: isa. 65: peccator centum annorum maledictus erit.
Et ideo dicit, delicta juventutis. Ad litteram pro illis quae committuntur in juventute, orat, prout dicitur Gen. 8: proni sunt spiritus hominis in malum, idest in peccatum, ab adolescentia sua: Eccl. 11: adolescentia et voluptas vana sunt.
Vel, juventutis, idest originalis, quia homo nascitur filius irae. Et quamdiu homo est juvenis, est in domo patris: sic quamdiu homo est peccator, est in domo diaboli, quae domus est ruinosa: job 1: venit ventus a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, et oppressit omnes filios etc..
Vel, juventutis, idest peccata ex superbia commissa.
Juvenes naturaliter sunt superbi et praesumptuosi.
Tertio ex motivo ad peccandum; quia peccata quae per ignorantiam committuntur, sunt minora; unde dicit, et ignorantias meas ne memineris: 1 Tim. 1: misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate: Ps. 78: ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, sed recorderis misericordiae. Consequenter ponitur ratio petitionis. Non petit sibi peccata dimitti propter sua merita, quia misericordia non habet meritum.
Et ideo allegat duo ex parte dei, scilicet misericordiam et bonitatem, quae in deo sunt ut in subjecto, sed differunt ratione. In deo autem consideratur bonitas, scilicet communicatio bonorum in creaturis, quia bonum est diffusivum sui. Misericordia vero dicit specialem profusionem bonitatis ad removendam miseriam; et ideo, secundum misericordiam tuam memento mei tu, non peccatorum: Dan. 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis: Psal. 78: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. Non solum propter misericordiam qua parcis miseris sis memor tantum, sed propter bonitatem tuam, qua bona facis omnia; et haec bonitas est ipse deus, quia ipse est esse bonitatis.