Quod felicitas humana non consistit in cognitione dei quae est per fidem.
Est autem et alia dei cognitio, quantum ad aliquid superior cognitione praedicta, qua scilicet deus ab hominibus per fidem cognoscitur. Quae quidem quantum ad hoc cognitionem quae de deo per demonstrationem habetur, excedit, quia quaedam de deo per fidem cognoscimus ad quae, propter sui eminentiam, ratio demonstrans pervenire non potest, sicut in principio huius operis dictum est. Non est autem possibile neque in hac dei cognitione ultimam hominis felicitatem consistere.
Felicitas enim est perfecta intellectus operatio, sicut ex dictis patet.
In cognitione autem fidei invenitur operatio intellectus imperfectissima quantum ad id quod est ex parte intellectus, quamvis maxima perfectio inveniatur ex parte obiecti: non enim intellectus capit illud cui assentit credendo. Non est igitur neque in hac dei cognitione ultima hominis felicitas.
Item. Ostensum est supra quod ultima felicitas non consistit principaliter in actu voluntatis. In cognitione autem fidei principalitatem habet voluntas: intellectus enim assentit per fidem his quae sibi proponuntur, quia vult, non autem ex ipsa veritatis evidentia necessario tractus. Non est igitur in hac cognitione ultima hominis felicitas.
Adhuc. Qui credit, assensum praebet his quae sibi ab alio proponuntur, quae ipse non videt: unde fides magis habet cognitionem auditui similem quam visioni. Non autem crederet aliquis non visis ab alio propositis nisi aestimaret eum perfectiorem cognitionem habere de propositis quam ipse habeat qui non videt. Aut igitur aestimatio credentis est falsa: aut oportet quod proponens habeat perfectiorem cognitionem propositorum.
Quod et si ipse solum cognoscit ea quasi ab alio audiens, non potest hoc in infinitum procedere: esset enim vanus et absque certitudine fidei assensus; non enim inveniretur aliquod primum ex se certum, quod certitudinem fidei credentium afferret. Non est autem possibile fidei cognitionem esse falsam neque vanam, ut ex dictis patet in principio libri: et tamen, si esset falsa et vana, in tali cognitione felicitas non posset consistere. Est igitur aliqua hominis cognitio de deo altior cognitione fidei: sive ipse homo proponens fidem immediate videat veritatem, sicut christo credimus; sive a vidente immediate accipiat, sicut credimus apostolis et prophetis. Cum igitur in summa dei cognitione felicitas hominis consistat, impossibile est quod consistat in fidei cognitione.
Amplius. Per felicitatem, cum sit ultimus finis, naturale desiderium quietatur.
Cognitio autem fidei non quietat desiderium, sed magis ipsum accendit: quia unusquisque desiderat videre quod credit.
Non est igitur in cognitione fidei ultima hominis felicitas.
Praeterea. Cognitio de deo dicta est finis inquantum ultimo fini rerum, scilicet deo, coniungit. Per cognitionem autem fidei non fit res credita intellectui praesens perfecte: quia fides de absentibus est, non de praesentibus. Unde et apostolus dicit 2 Cor. 5, quod quandiu per fidem ambulamus, peregrinamur a domino. Fit tamen per fidem deus praesens affectui, cum voluntarie credens deo assentiat: secundum quod dicitur Ephes. 3-17, habitare christum per fidem in cordibus nostris. Non est ergo possibile quod in cognitione fidei ultima felicitas humana consistat.