DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. IV.
Liber generationis , etc.
Liber generationis Jesu Christi, supple, hic est. Sed quia quod exponitur de Christo, potest exponi de beata Virgine, ut in pluribus, potest dici liber generationis, etc , haec est, sicut dicitur: Visio Isaiae, subaudi, haec est. In hoc autem quod dicitur generationis, notatur Mariae faecunditas. In hoc quod dicitur Jesu Christi, fecunditatis dignitas vel sublimitas.
Et quia duplex est generatio, bona et mala, primo videndum de libro bonae generationis Christi, secundo, de libro malae generationis Antichristi. Liber quandoque dicitur continens, sicut dicitur : Hic est liber Topicorum : vel contentum, sicut dicitur: Scio librum Topicorum.
Fuit enim Maria liber continens. Hic est liber grandis, de quo dicitur, Isa. VIII,1: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis. Nota, quod Spiritus sanctus multoties loquitur Prophetis, non ut ipsi faciant quod eis indicitur, sed ut designetur quod Spiritus sanctus operaturus sit. Liber iste Maria, quae sic dicitur liber, sicut Apostolus, II ad Corinth. III, 2, Corinthios nominat Epistolam suam.
Et dicitur liber iste grandis dignitate, scientiae profunditate, multimoda difficultate, sententiarum inscrutabilitate, et omnimoda utilitate. Vel ideo grandis: quia compositus sancti Spiritus operatione. Vel, grandis, quia scriptus grossis et legibilibus litteris. Siquidem Mariae innocentia una grossa est littera, sic et ejus humilitas, virginitas, faecunditas, paupertas, charitas, misericordia, pietas, patientia, et hujusmodi. Singulae enim virtutes ipsius singulae litterae libri istius. Propter hoc dixit Dominus, Habacuc, II, 2 et 3 : Scribe visum, ei explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Quia adhuc visus procul: et apparebit in finem, et non mentietur.
Praecipitur ergo Isaiae : Scribe in eo . Hoc est quod dicitur, Psal. xliv, 2: Lingua mea calamus scribae. Quo istrumento? Stylo hominis, id est, intelligibiliter, aperte et lucide. Nota, quod elementum dicitur scribi, quando ejus figura protrahitur. Sic ergo Spiritus sanctus Verbum scripsit, dum ejus cooperatione caro Verbi fuit in utero virginali formata. Spiritus sanctus enim dupliciter scribit, scriptura scilicet invisibili, ut in cordibus Prophetarum : scriptura visibili, quando Verbum carnem assumpsit, et quod latuerat in cordibus Prophetarum, revelatum est in conspectu gentium. Sic ergo scriptus est liber iste. Sed quo colore ? atramento nostrae mortalitatis. Unde, Ezechiel.IX, 2, legitur de illo qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in dorso, quod est inferior pars hominis. Hoc atramentarium habuit Christus in dorso, quando a summo caelo egrediens, ad ima nostrae mortalitatis descendit, ibique formam, servi suscepit sub nostrae mortalitatis amictu. Nigredo siquidem signum est nostrae mortalitatis : quia corpora mortuorum nigrescunt.
Sic igitur liber grandis et magna visio est gloriosa Virgo.
Hic est liber signatus, de quo legitur, Isa. XXIX, 11: Erit vobis visio omnium sicut verba libri signati: quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum: ei respondebit : Non possum, signatus est enim, scilicet liber iste Judaeis sigillis septem, sicut dicitur, Apocal. v, 1. Argumentantur enim sic contra veritatem hujus libri: Virgo fuit: ergo sterilis. Concepit, ergo corrupta est. Portavit, ergo gravata. Peperit, ergo cum dolore. Jacuit, ergo debilis. Plurificata est, ergo immunda. Circumcidit puerum, ergo puer habuit originale. Ideo liber iste positus est in latere arcae , ut sit Judaeis in testimonium, id est, in damnationem, In hoc autem libro tot sunt litterae, quot virtutes : et qui non habet virtutes, nescit litteras, nescit legere in hoc libro. Unde, Isa. XXIX, 12 : Dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege : ei respondebit : Nescio litteras.''
Hic est liber quem vidit Joannes, Apocal. v, 1, in dextera sedentis in throno, signatum cum. sigillis septem. In hoc enim libro continetur omnis scientia quae pertinet ad salutem. Quem tenet Christus in dextera, non in sinistra : quia spiritualem scientiam quae in eo latet, bonis aperit, malis claudit. Bonis aperit: ideo dicitur teneri in dextera Dei quasi ad aperiendum. Malis claudit: ideo dicitur signatus. Et nota, quod Joannes flebat multum : quia nullus dignus inventus est solvere signacula libri nisi solus Agnus, quia nemo novit matrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare, sicut Christus dicit de Patre .
Sigillum primum, quod sine corruptione facta est foecunda. Unde signatur in rubo ardente, qui non comburebatur .
Secundum, quod sine gravamine gravida. Unde caro qua Christum vestivit, dicitur nubes levis .
Tertium, quod sine dolore puerpera.
Quartum, quod peccare non potuit, ex quo Filium Dei concepit.
Quintum, quod sola creaturarum potest Deo tamquam Filio imperare.
Sextum, quod sine sanguinis effusione passa est amarissimum martyrium, et facta est mater martyrum.
Septimum, quod in assumptione exaltata est super omnes ordines Angelorum:
et hoc attendens Isaias, lxvi, 8, dicit de quolibet istorum : Quis audivit umquam tale ?
Sequitur : Signatum septem sigillis, id est, obscuritatibus universis. Hunc autem librum nemo de Angelis qui sunt in caelo, unde neque in caelo , neque de hominibus adhuc in terra viventibus, unde neque in terra, neque de jam defunctis, unde neque subtus terram, dignus inventus est aperire librum, id est, sufficienter explanare, neque respicere illum, id est, intelligere, vel solvere, id est, unionem Verbi cum homine assumpto explicare, nisi solus Agnus, sicut habetur in textu : quia generationem ejus quis enarrabit ? Propter hoc de hoc libro dicit ipse Agnus, Isa. XXIV, 16 : Secretum meum mihi, ''etc.
Item, In libri clausura notatur ejus excellentia. Unde dicitur, Apocal.XXII, 7 : Beatus qui custodit verba prophetiae libri hujus.
Hic est libellus apertus in manu Angeli, Apocal. x, 8, de quo dictum est Joanni: Vade, ei accipe librum apertum de manu Angeli, Et paulo post, v. 9 : Et abii ad Angelum, dicens ei ut daret mihi librum : et dixit mihi : Accipe librum et derora illum. Et paulo post, v, 10 : Devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, ei cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Liber ergo iste dulcis gustu, sed amarus effectu. Verba enim Mariae sive loqui de Maria dulciora sunt super mel et favum animae diligenti eam, sed faciunt amaricare ventrem Joannis, id est, illius in quo est gratia : quia memoria ejus et exempla in suis imitatoribus temporales delectationes et carnales voluptates amaricant et refraenant. Dulcissima siquidem est hujus libri scientia in praedicatione: sed sicut dictum est, ventrem, id est, delectationes amaricat in exhibenda actione.
Et nota, quod dicitur : Vade, et accipe. Ille vadit, qui a carne et mundo recedit. Ille petit librum ab Angelo, qui postulat per orationem sapientiam a Deo, et gratiam intelligendi sententiam libri, id est, Scripturae. Ille accipit quasi in manu, qui secundum libri doctrinam et scientiam operatur.
Et dixit mihi: Accipe librum, ei devora illum. Accipe per intellectum, devora per affectum. Non dixit, mastica exponendo, vel praedicando, sed devora includendo in corde et memoriter retinendo. Quaedam enim mysteria a malis sunt abscondita, sed tamen bonis conservanda. Et faciet amaricati ventrem tuum, id est, memoriam vel sensualitatem. Qui enim apponit scientiam, apponit et dolorem.
Item, Verba libri hujus secundum quod
signanda sunt, id est, sigillanda, sicut praecipitur Joanni, Apoc. x, 4 : et hoc ne pateant inimicis, et ne margaritae spargatur ante porcos. Secundum quid figurarum velaminibus occultanda, secundum quid plene manifestanda. Unde iterum dictum est ei, Apocal.XXII, 10 : Ne signaveris verba prophetiae libri hujus.
Hic est liber vitae Agni .In libro nimirum vitae illi soli scripti sunt, qui per gratiam ad gloriam pertingunt. Qui liber vitae agni ''esse dicitur : quia bonum caeleste, quod divinitas justis tribuendum praedestinavit, humanitas dispensabit quam de Maria assumpsit.
Hic est liber scriptus a nostro judice, de quo dicit, Job, XXXI, 35, et seq, quasi desiderans ortum Mariae : Librum scribat ipse qui judicat, id est, Filius cui potesta- tem dedit Pater judicium facere . Ut in humero meo portem illum, id est, secundum doctrinam ejus ordinem vitam meam, et magisterio ejus subjiciam opera mea. Et circumdem illum quasi coronam mihi, id est, postquam certavero secundum ejus doctrinam, coronam recipiam quam promittit. Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, ei quasi principi offeram eum.
Hic est liber quem scripsit Baruch ex. ore Jeremiae, qui ex ore Jeremiae scripsit omnes sermones libri quem combusserat
Joakim, rex Juda, igni, et insuper additi sunt sermones multo plores quam ante fuerant, sicut legitur, Jerem, xxxvi, 4. Baruch scriplor, Spiritus sanctus scriptor Patris, Jeremias est pater, os Jeremiae Filius est, quasi diceretur a tota Trinitate : In beata Virgine bona vobis data destructa per Joakim, regem Juda, id est, per Adam, reperta sunt, et etiam plura et meliora bona quam prius. Multo enim beatior fuit Maria quam Adam : et quidquid per Adam amisimus, nobis per Mariam restitutum est cum multo fervore gratiarum.
Hic est liber de quo dicitur, Malach. III, 16 : Scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen ejus. Maria dicitur liber monumenti : quia monet mentem Filii ad misericordiam, et etiam mentes nostras, ut simus memores Dei : et scriptus est hic liber coram eo, scilicet coram Deo, timentibus eum et cogitantibus nomen ejus, id est, caventibus peccatum et facientibus bonum.
Hic est liber Filii, sicut Filius liber Patris. Unde possumus dicere Filio : Protector noster, adspice in faciem matris tuae. Sicut dicimus Patris : Respice in faciem Christi tui .
Hic est liber de quo dicitur, Eccli, XXIV, 32, enumeratis arboribus, herbis et speciebus, quibus Maria figuratur, subdit Jesus, filius Sirac, videlicet noster Jesus perhibens testimonium matri : Haec omnia liber vitae, et testamentum, Altissimi, in est, horum omnium quae diximus, similitudinem et rationem continet in se beata Virgo, quae est liber vitae, et cujus libri lectio docet veram sapientiam. Vel sic : Haec omnia liber vitae, id est, beata Virgo, de qua locutus est sub metaphora florum et aliorum multorum, est liber vitae beatis in patria, et sic ipsa est liber beatorum.
Hic est liber de quo dicit, Ezechiel. II, 9 : Vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : ei expandi illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, etc. Ubi Propheta dicit, vidi, congaudet visioni : quod ecce, invitat alios ut hoc recolant et attendant. Nihil enim magis videndum spiritualibus oculis vel attentius recolendum quam largitas illa quam tota Trinitas fecit nobis, quando ad salutem mundi nata est beata Virgo, per quam habuimus salvatorem, redemptorem, et propugnatorem nostrum et advocatum apud Patrem : et haec largitas est illa manus de qua dicit : Ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber, id est, Maria de qua nihil vel parum antea sciebat mundus. Et expandit illum coram me, quod factum est secundum quod in Apostolica praedicatione, et quotidie fit in beneficiorum ejus innumera perceptione. Qui erat scriptus indelebiliter digito Dei, qui est Spiritus sanctus. Intus perfecta scientia, et foris, scilicet conversatione et operatione sancta. Vel ideo dicitur hic liber involutus et scriptus : quia in eo fuerunt omnes thesauri scientiae et sapientiae absconditi .
Debemus igitur hunc libram legere exterius, ut scientiam discamus qua sciamus conversari in medio nationis pravae et perversae exemplo Mariae, et interius ut provideamus Dominum semper in conspectu nostro. Vel, legamus exterius ad imitationem bonorum exemplorum, interius ad contemplationem aeternorum.
Aliter : Scriptus fuit hic liber foris quantum ad scientiam Veteris Testamenti. Unde dicit : Sicut locutus est ad patres nostros , etc. Intus scientia Novi, quod tamquam magistra docuit Apostolos. Ideo dicitur, Luc. II, 19 : Maria conservabat omnia verba haec,tam.quam liber. Vel, intus ad spiritualium et perfectorum exercitationem, foris ad simplicium et minorum eruditionem. Intus, ut secretum sapientiae immundis occultetur : foris, ''ut veritas mundis reveletur.
Quod autem sequitur in Ezechiele, II, 9 : Scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae, totum non convenit huic libro. Lucifer enim in sui natura scripsit vae, et hoc indelebiliter. Adam in sui natura lamentum, sed delebiliter. Sed. in libro isto indelebiliter scriptum est carmen, et hoc sine vae et lamento.
Item, In hoc libro scripta fuit ignea lex, scilicet charitas , quae dicitur lex : quia nos ligat et colligat Christo, et venit et adhaerere facit. Nam, qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo, unitate scilicet amoris et gratiae. Vel ideo lex : quia membra nobis ligat, ne faciamus ut furibundi : et quia nos refraenat a malo : ignea, quia nos inflammat ad amorem Dei et proximi. Item, ideo Maria dicitur liber, quia liber antiqua dicta et gesta conservat. Et Maria exempla Patriarcharum, verbaProphetarum,pastorum, magorum, Simeonis, et Annae, et ipsius Filii sui verba et gesta conservabat omnia in corde suo tamquam liber .
Item, Intentio hujus libri est pacificare quae sunt in caelo, et in terra, peccatores Filio reconciliare, voluntatem Dei peccatoribus intimare, et hujusmodi, et ideo nostra dicitur mediatrix, et etiam advo -cata, Materia hujus libri sapientia Dei abscondita a saeculis. Lectio hujus libri via est ad veram scientiam. Sicut enim lectio via est ad scientiam secundum beatum Bernardum, sic inspectio et recordatio verborum, operum, et exemplorum beatae Virginis via est ad illam scientiam, de qua dicitur, Proverb.XIX, 2 : Ubi non est scientia animae, non est bonum. Propter hoc in epistolis quae de ea leguntur, dicitur lectio libri Sapientiae, Et felix ille qui de libro isto quantulamcumque lectionem quotidie memoriae commendabit. Et hoc est quod dicit liber iste de seipso : Qui audit me, non confundetur , ecce informatio et praemium auditorum : ei qui operantur in me, id, est, secundum quod doceo, non peccabunt, ecce lucrum praecepta hujus libri facientium : et qui elucidant me, vitam aeternam habebunt, ecce praemium docentium. Et in his consistit utilitas hujus libri. Propter hoc etiam dicitur de libro ultimo Apocalypsis, Apocal.XXII, 7 : Beatus qui custodit verba prophetiae libri hujus.
Hic est liber contemplativorum quos ipsa instruit quasi triplici lectione, scilicet . castitate quam vovent in ingressu ordinis contra luxuriam, paupertate per abrenuntiationem proprietatis contra avaritiam, humilitate per votum obedientiae contra superbiam. Felix qui haec operando, recordatur lectionum hujus libri. (Quaere de hac materia causa vigesima septima). Hic est liber beatorum, ut supra dictum est, in quo ipsi legunt, audiunt et cognoscunt quae nec oculis eorum prius vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit etc.
Hoc est illud exemplar ad quod transcribendi et corrigendi sunt libri conscientiarum nostrarum, Unde dictum est Moysi, Exod. xxv, 40. Inspice, ei fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Et loquebatur de vasis tabernaculi, quibus fideles animae figurantur. Hoc idem habetur, ad Hebr.
VIII, 5.