In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Dicit ergo : " Et draco, " supple, sic armatus potentia, astutia, saevitia, " stetit : " in quo notatur sollicitudo ejus ad nocendum, et diligentia : " ante mulierem, " id est, contra Ecclesiam. Genes. III, 15 : Inimicitias ponam inter te et mulierem.
" Quae erat paritura, " scilicet aliquos in Christi fide et amore : " ut cum peperisset, filium ejus devoraret, " id est, traheret ad peccatum, et postea ad infernum. Hoc est enim quod maxime intendit diabolus, scilicet, tentare novitios et infirmos, et si non potest parium boni operis impedire, tamen nititur per vanam gloriam devorare. Zachar. III, 1 : Satan stabat a dextris ejus, scilicet Jesu, sacerdotis magni, ut adversaretur ei.
Id est, Christum quem solum peperit in Virgine secundum carnem, et parit quotidie per fidem in cordibus auditorum.
" Masculum, " id est, fortem, et virtuosum ad vincendum diabolum : " qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea, " id est, in inflexibili justitia.
Vel, Per virgam intelligitur misericordia, per ferream justitia. Est ergo sensus : " Qui recturus erat omnes gentes in virga, " per misericordiam, " ferrea, " per justitiam. Quia virga, ideo corripit. Psal. lxxxviii, 33 : Visitabo in virga iniquitates eorum. Quia ferrea, ideo malos confringit. Psal. ii, 9 : Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
" Et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus :
Et mulier fugit in solitudinem, ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. "
Hic ostenditur, quod filio nato, diabolus nocere non potest, quia ad Deum raptus est. Et potest exponi de Christo et membris ejus.
De Christo sic : " Et raptus est filius ad Deum, " id est, ad unionem Dei in quantum homo, " et ad thronum ejus, " id est, aequalitatem potestatis ut cum Patre regat et judicet. Item, " Raptus est filius ejus, " in Ascensione, " ad Deum, " id est, ad aequalitatem judiciariae potestatis : et est intelligendum de raptu quantum ad manifestationem, non secundum rei veritatem, cum sit ab aeterno aequalis et consubstantialis Patri.
De membris exponitur sic : " Et raplus est ad Deum, " per fidem, " filius ejus, " scilicet Ecclesiae, " et ad thronum ejus, " per charitatem et spem.
Glossa, per auxilium hujus filii, id est, Christi, " in solitudinem. " Glossa, in mentis secretum, spreto tumultu mundi. Psal. LIV, 8 : Ecce elongavi fugiens : et mansi in solitudine. Elongavi fugiens, scilicet, mundi tumultum, et mansi in solitudine, id est, in cordis secreto : ibi enim est divina allocutio sine tumultu. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Ibi est sine amaritudine dulcedo. Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam eum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius. Ibi deliciarum multitudo. Isa. LI, 3 : Ponet desertum ejus quasi delicias, etc.
" Ubi habebat locum paratum. " Haymo, id est, ipsum qui in corde illius requiescit. Hic est locus salutis, de quo Psalmista, Psal. xxx, 3 : Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum.
" A Deo, " quia hoc est a Deo quod veniat ad talem locum, " ut ibi pascant eam, "id est, verbo praedicationis. Jerem. III, 15: Dabo vobis pastores juxta cor meum, qui pascent vos, etc.
" Diebus mille ducentis sexaginta, " id est, toto tempore vitae praesentis: quia tantum durabit Ecclesia, et Christi doctrina. Matth. XXVIII, 20 : Ecce ego vobiscum sum, etc.
Vel sic: " Ut ibi pascant eam, " scilicet, cibo praedicationis per Henoch et etiam, " diebus mille ducentis sexaginta, " id est, tribus annis et dimidio, quibus Antichristus regnabit.
Vel sic: " Et mulier, " id est, Ecclesia vel sancta anima, " fugit in solitudinem, " id est, in caelum per contemplationem, quod dicitur solitudo propter tumultus carentiam, et quia derelictum ab Angelis cadentibus per superbiam: " ubi locum paratum habebat, " scilicet, Ut ibi tandem rapiatur per apertam visionem. Joan. XIV, 2 : Vado parare vobis locum." Ut ibi pascant eam, " scilicet pane Angelorum. Psal. lxxviii, 25 : Panem Angelorum manducavit homo.
Vel, "In solitudinem, " id est, religionem, ubi soli Deo vacant: a ubi habebat locum paratum a Deo, " scilicet, ad comedendum verbum Dei in lectione, et ipsum Deum in contemplatione, " ut ubi pascant eam. " Ad litteram corporaliter, spiritualiter enim pane triplici pascuntur tales, scilicet, doctrinae Eucharistiae, et consolationis internae, vel gratiae. Eccli. XV, 3: Cibavit illum pane vitae et intellectus.
" Et factum est praelium magnum in caelo : Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli ejus:
Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo. "
Hic est quarta pars principalis, qua determinatur de adjutorio mulieris contra draconem.
Et dicuntur quatuor. Primo, quod sancti Angeli juvant Ecclesiam. Secundo, quod daemones nituntur retrahere Ecclesiae adjutorium, ibi, " Et draco pugnabat. " Tertio, quod hoc facere non possunt, ibi, v. 8 : " Et non valuerunt. " Quarto, quod de Ecclesia ejecti sunt, ibidem, " Neque locus inventus est eorum amplius in coelo. "