IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad secundam quaest. Prima sententia D. Thom. 1. part. quaest. 12. art. 8. et 3. part. quaest. 10. art. 2. est, animam Christi non videre omnia, quae Verbum videt, alioquin comprehenderet Verbum, videt tamen omnia existentia seu cognoscibilia scientia visionis in Verbo. Hanc rationem refutat Doctor. Primo, quia cognoscens Deum de facto infinitum intensive, non comprehendit eum, ut dictum est; ergo multo minus cognoscens infinitum extensive proveniens ab eo. Secundo, cognoscens unum effectum in Verbo, non comprehendit Verbum, ut est causa illius. Tertio, contra exemplum D. Thom. cognoscens conclusionem non ideo perfectius cognoscit principium. Quarto, ex Philosopho. Has rationes late tractant Philip. Faber hic dist. 14. c. 1. et 2. et
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Ad secundam quaestionem (I) dicitur, quod non potuit videre omnia, quae videt Verbum, quia quanto causa perfectius videtur, tanto plures effectus possunt videri in ea, et e converso, sicut patet de principio et conclusione, quia quanto principium perfectius videtur, tanto plures conclusiones videntur in eo ; ergo potens videre omnes effectus, in causa prima, potest comprehendere ipsam ; nullus intellectus creatus potest secundum ; ergo nec primum.
Distinguitur ergo de scientia Dei, quia quaedam est simplicis notitiae, quae est respectu possibilium et actualium, et quaedam est scientia visionis, quae est tantum respectu habentium existentiam in aliqua parte temporis ; omnia cognita scientia visionis ponitur anima Christi cognoscere in Verbo, non autem omnia cognita scientia simplicis notitiae.
Contra rationem (m) hujus positionis arguitur sic : Si ipsi A conveniant B et C ordinate, ita quod B sit tota ratio respectu C, si intelligens B non comprehendit A, multo magis intelligens C non comprehendit A. Exemplum de subjecto, definitione et passione ; si intelligens definitionem non comprehendit subjectum, neque intelligens passionem comprehendit illud ; vel pro medio accipiatur passio prior, et pro tertio passio remotior, quae inest per rationem passionis prioris, patet ibi propositio ; sed respectu Dei esse infinitum intensive, et esse in quo infinita possibilia quomodocumque relucent, se habent ordinate, ita quod quia est infinitus intensive, ideo infinita possibilia relucent in eo, et ita in infinita possibilia potest, sed non e converso ; sed cognoscens ipsum sub ratione infinitatis intensivae, non propter hoc comprehendit ipsum ex dictis in quaest. praeced. ergo multo magis cognoscens infinita possibilia, quae relucent in eo, sive ejus infinitos effectus, non comprehendit eum.
Praeterea, (n) cognoscens unum effectum in Verbo, non comprehendit illum, nec Verbum, ut est causa illius ; ergo quotcumque effectus cognoscat, nullum eorum comprehendet, nec Verbum ut est causa alicujus eorum ; igitur multo magis nec simpliciter comprehendet causam, si omnes effectus ejus cognoscat.
Praeterea (o) illud exemplum de . conclusione et principio accipit falsum ; causa enim inquantum causa, nullam perfectionem accipit a causato, quia naturaliter est prior eo ; ergo cognitio principii, ut est causa cognitionis conclusionis, nullo modo perficitur per cognitionem conclusionis.
Confirmatur ratio (p), accipiatur aliquod principium ut notum in aliquo gradu, et quaero, utrum per ipsum potest aliqua conclusio cognosci, ita quod maneat cognitio principii in intellectu praecise non aucta, aut non. Si sic, habetur propositum, quia cognoscens conclusionem ex principio, non perfectius cognoscit principium, et sicut de una conclusione, ita de quibuscumque inclusis in ipso principio. Si non, ergo istud principium, ut in hoc gradu cognitum, non est principium, quia respectu nullius conclusionis, quod est falsum ; item, tunc esset circulus inter illa.
Istud etiam confirmatur per Philosophum primo Posteriorum, ubi vult quod oportet maxime cognoscere de subjecto quid est, et ratio est, quia in ratione et quidditate subjecti virtualiter includitur tota ratio scientiae, nec per ipsam demonstrationem acquiritur aliquo modo de subjecto quid est imo totaliter praesupponitur, sed tantum per demonstrationem acquiritur cognitio passionum inhaerentium sibi ; et ita erit de conclusione respectu principii, quod cognitio principii totaliter praesupponitur demonstrationi, et in nullo perfectior acquiritur per demonstrationem.
Ad argumentum ergo (q) potest dici, quod in ipso est fallacia consequentis ; licet enim perfectius cognoscens causam possit plura cognoscere, quando est causa perfectius repraesentans causata, non tamen e converso, quia potest stare cognitio principii in se non aucta, conclusionibus pluribus ex ipso elicitis, et ita de causa et effectibus pluribus cognitis.
Contra distinctionem illam (r), qua solvitur quaestio de duplici scientia visionis et simplicis notitiae, arguo, quia in tellectus animae Christi posset cognoscere in Verbo aliquod possibile futurum, nunquam fiendum ; ergo non praecise ponitur ei terminus in cognitione eorum, quae Deus novit scientia visionis. Assumptum probatur, quia etiam verisimile est alias animas visuras in
Verbo, ipsum posse creare aliquid, quod non creat etiam distincte, et ita multo magis haec anima poterit videre aliquod possibile in Verbo.
Praeterea (s), possibile est ut videat in Verbo aliquod possibile, et qua ratione unum, et aliud ; ergo ad vitandum infinitatem, oportet alium terminum praefigere, quam includendo actualia et excludendo possibilia.