Theophylactus. Quia dictum est quod principes sacerdotum quaerebant modum quo interficientes iesum, nullum incurrerent periculum, consequenter modus qui eis occurrit, narratur cum dicitur intravit autem Satanas in Iudam. Titus. In Iudam Satanas intravit, non impellens, sed patulum inveniens Ostium: nam oblitus omnium quae viderat, ad solam avaritiam dirigebat intuitum. Chrysostomus. Ponit autem eius cognomen, subdens qui cognominabatur Iscariotes: erat enim alius Iudas.
Titus. Subdit autem unum de duodecim: nam numerum adimplebat, non autem vere fungebatur apostolica dignitate.
Chrysostomus. Vel hoc addit evangelista velut absonum quidem, ac si diceret: erat de primo choro diligentius electorum.
Beda. Non est autem huic contrarium quod ioannes dicit, post bucellam intrasse in eum Satanam: quia nunc intravit ut quasi alienum tentaret, tunc autem quasi proprium ad quaecumque vellet agenda attraheret. Chrysostomus. Attende autem magnam Iudae nequitiam, tum quia per se proficiscitur, tum quia pro pretio hoc facit; sequitur enim et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis. Et gavisi sunt. Theophylactus. Magistratus hic appellantur praepositi constructionum templi, vel etiam illi quos Romani populo praefecerant ne proruerent in tumultus, erant enim seditiosi. Chrysostomus.
Propter avaritiam autem Iudas factus est talis; sequitur enim et pacti sunt pecuniam illi dare. Tales enim avaritia generat passiones: reddit impios, et deum ignorare compellit; et si millies benefactum sit eis, ad nocendum impellit; unde et hic sequitur et spopondit. Theophylactus.
Idest, pepigit et promisit. Et quaerebat opportunitatem ut eum traderet sine turbis; idest, quaerebat eum tradere quando videret eum seorsum existentem sine turbis.
Beda. Multi autem Iudae scelus exhorrent, nec tamen cavent: qui enim caritatis et veritatis iura spernit, christum, qui est veritas et caritas, prodit; maxime cum non infirmitate vel ignorantia peccet, sed ad similitudinem Iudae quaerat opportunitatem, ut arbitris absentibus veritatem mendacio, virtutem crimine immutet.