De duplici vita reparata in homine per christum.
Sicut autem christus sua morte mortem nostram destruxit, ita sua resurrectione vitam nostram reparavit. Est autem hominis duplex mors et duplex vita.
Una quidem mors est corporis per separationem ab anima; alia per separationem a deo. Christus autem, in quo secunda mors locum non habuit, per primam mortem quam subiit, scilicet corporalem, utramque in nobis mortem destruxit, scilicet corporalem et spiritualem.
Similiter etiam per oppositum intelligitur duplex vita: una quidem corporis ab anima, quae dicitur vita naturae; alia a deo, quae dicitur vita iustitiae, vel vita gratiae: et haec est per fidem, per quam deus inhabitat in nobis, secundum illud Habacuc II, 4: iustus autem meus in fide sua vivet, et secundum hoc duplex est resurrectio: una corporalis, qua anima iterato coniungitur corpori; alia spiritualis, qua iterum coniungitur deo. Et haec quidem secunda resurrectio locum in christo non habuit, quia nunquam eius anima fuit per peccatum separata a deo. Per resurrectionem igitur suam corporalem utriusque resurrectionis, scilicet corporalis et spiritualis, nobis est causa.
Considerandum tamen est, quod, ut dicit Augustinus super ioannem, verbum dei resuscitat animas, sed verbum caro factum resuscitat corpora. Animam enim vivificare solius dei est. Quia tamen caro est divinitatis eius instrumentum, instrumentum autem agit in virtute causae principalis, utraque resurrectio nostra, et corporalis et spiritualis, in corporalem christi resurrectionem refertur ut in causam.
Omnia enim quae in christi carne facta sunt, nobis salutaria fuerunt virtute divinitatis unitae, unde et apostolus resurrectionem christi causam nostrae spiritualis resurrectionis ostendens, dicit ad Rom. IV, 25, quod traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Quod autem christi resurrectio nostrae corporalis resurrectionis sit causa, ostendit I ad Cor. XV, 12: si autem christus praedicatur quod resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? pulchre autem apostolus peccatorum remissionem christi attribuit morti, iustificationem vero nostram resurrectioni, ut designetur conformitas et similitudo effectus ad causam. Nam sicut peccatum deponitur cum remittitur, ita christus moriendo deposuit passibilem vitam, in qua erat similitudo peccati. Cum autem aliquis iustificatur, novam vitam adipiscitur: ita christus resurgendo novitatem gloriae consecutus est. Sic igitur mors christi est causa remissionis peccati nostri et effectiva instrumentaliter, et exemplaris sacramentaliter et meritoria. Resurrectio autem christi fuit causa resurrectionis nostrae effectiva quidem instrumentaliter et exemplaris sacramentaliter, non autem meritoria: tum quia christus iam non erat viator, ut sibi mereri competeret, tum quia claritas resurrectionis fuit praemium passionis, ut per apostolum patet philipp. II.
Sic igitur manifestum est quod christus potest dici primogenitus resurgentium ex mortuis, non solum ordine temporis, quia primus resurrexit secundum praedicta, sed etiam ordine causae, quia resurrectio eius est causa resurrectionis aliorum, et in ordine dignitatis, quia prae cunctis gloriosior resurrexit.
Hanc igitur fidem resurrectionis christi symbolum fidei continet dicens: tertia die resurrexit a mortuis.