Dulcis. Supra petivit Psalmista sibi sua peccata dimitti per misericordiam divinam: hic autem ponit fiduciam ex misericordia divina conceptam: et circa hoc duo facit. Primo ponit causam fiduciae.
Secundo ponit ipsam fidem conceptam, ibi, propter nomen tuum. Circa primum duo facit. Primo proponit causam fiduciae circa divinam bonitatem.
Secundo ponit divinae bonitatis effectum, ibi, propter hoc legem dabit etc.. Notandum quod circa divinam bonitatem dicit duo: scilicet dulcedinem et rectitudinem, quia dulcis et rectus. Dulcedo proprie est in corporalibus, metaphorice autem dicitur in spiritualibus. Unde oportet quod in spiritualibus dulcedo sumatur ad similitudinem corporalis.
Habet autem hoc dulcedo corporalis, quod reficit gustum corporalem et quietat et delectat: similiter et spiritualis dulcedo quietat et reficit et delectat spiritualem gustum. In deo autem est essentialis dulcedo: Sap. 16: dulcedinem quam habes in filios ostendebas. Sed apud homines dulcedo dicitur inquantum satisfaciunt, vel sibi vel aliis, in malis sive in peccatis; sed in deo non est nisi in bonis; et ideo subdit, et rectus dominus: Ps. 118: justus es domine, et rectum etc.; ita ut dulcedo ad misericordiam, rectitudo ad justitiam referatur.