DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. v.
Signum magnum apparuit in caelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim .
Prothema generale in hoc festo, cum beata Martha sicut hodie legitur, fere per totam Ecclesiam intentissima esset quomodo pasceret Christum et socios ejus, quibus hospitibus nulli meliores, neque aeque boni umquam inventi sunt : parti tamen ejus quae bona fuerat, praeponitur pars Mariae, quae optima appellatur a Domino . Quia si magnum est per opera misericordiae pascere ventres cras morituros, absque ulla comparatione in infinitum majus est verbo Dei pascere animas sine fine cum Christo victuras. Si quis autem dixerit jam Dominum non sermocinari in terris, audiat ipsum discipulis suis et omnibus veris praedicatoribus dixisse in Evangelio, Luc x, 16 : Qui vos audit, me audit. Et, Jerem. xv, 19, dicit ipse praedicatori : Si separaveris pretiosum a vili, id est, animam a vilitate peccati, quasi os meum eris. Et hoc solum testimonium nobis sufficere deberet ad audiendum verbum Dei, etiamsi nullum aliud scriptum esset.
Signum magnum, etc. Verba haec verba sunt beati Joannis paranymphi matris
Dominicae per naturam, matris vero suae per gratiam, dignitatem per excellentiam hodiernae assumptionis illius sub breviloquio describentis : et notari possunt . per ordinem in proposito verbo.
Primo, cur Maria appellatur signum non solum hic, sed et, Isa. vii, 14, ubi dicitur Judaeis vel domui David : Dabit Dominus ipse vobis signum : Ecce virgo concipiet, etc. (Quaere titulo de conceptu virgineo.) Signum enim congrue potest dici et active et passive. Maria signum magnum passive: quia signata est in operibus antiquorum, in factis Patriarcharum., in oraculis Prophetarum, ut in arca Noe, in virga Aaron, in rubo Moysi, in arca testamenti, in throno Salomonis, et hujusmodi.
Active : quia signat nobis sermonibus, responsionibus et operibus suis quid amplectendum sit, quid cavendum, quid appretiandum, quid vilipendendum.
Ratione dantis, scilicet ipsius Domini. Isa. vii, 14 : Dabit Dominus ipse vobis signum. Nota, quod dicitur Dominus ipse, quasi non alius : quia nullus dare potest tale signum nisi ipse solus. Vel, in hoc quod dicitur Domitius ipse, signatur quod per hoc signum nec divinitas operata est sine homine, nec humanitas sine divinitate Verbi. (Totum.hoc invenies plenius titulo de conceptu virgineo.)
Ratione novitatis. Numquam enim auditum vel visum fuerat, numquam in cor hominis ascenderat, quod aliqua pura creatura, scilicet homo, exaltaretur super universos et singulos ordines Angelorum.
Ratione rei signatae : vere enim Maria signum, ut dictum est supra, magnum gratia et gloria, merito et praemio. Vel, ut fiat comparatio, magnum, quia virgo : majus, quia mater : maximum, quia mater Dei, ultra quod nulla magnitudo creaturae.
Ratione utilitatis immensae : qui ante assumptionem illius advocata nostra sepa- rata erat a noslro judice, cum ille sederet ad dexteram Patris, et ipsa adhuc maneret in terris, Perutile ergo erat adhuc miseris, ut mediatrix inter ipsos et Filium immediate judici assisteret, et ipsum pro eis e vicino exoraret, quod factum est in assumptione, quando illud Psalmistae impletum est, Psal. xliv, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, id est, in corpore glorificato, ut valeat ei ostendere ventrem quo portavit et ubera quibus lactavit: quia delectatur infans ab ubere . Ideo saepe dicendum huic infanti: Beatus venter qui te portavit , etc, ut ex horum recordatione facilius ad misericordiam moveatur. Decentissime enim disponitur regina misericordiae juxta regem justitiae.
Ratione situs vel loci in quo apparuit. Unde dicitur : Apparuit in caelo . Vere enim magnum est quidquid caeleste est, sed minimum quidquid terrenum est: quia terra est quasi punctum sive centrum caeli, caelum vero quasi magna camera circumquaque diffusa.
Aliter : Signum magnum virgo mater, nec ante nec post simile visum. Vel, signum magnum: quia virgo desponsata, (Quaere titulo de causis suae desponsationis.)
Sequitur : Apparuit, Sed cui, vel quibus? Respondendum, quod toti Ecclesiae triumphanti. Unde dicit: " Vidi speciosam sicut columbam ascendentem,etc. Triumphanti ergo apparuit per cognitionem, militanti quae haec credit, apparuit per fidem.
Si quaeratur, quomodo ascendit? Respondendum, quod sicut virgula fumi . (Quaere titulo de aromatibus horti conclusi).
Sequitur : In caelo. Triplex caelum. Aereum, in quo volucres caeli, volant, de quo dicitur, Psal. viii, 9: Volucres caeli, etc. Sidereum, in quo stellae caeli
stant, de quo dicitur, Eccli. xliii, 10: Species caeli gloria stellarum. Empyreum, in quo Angeli Deum laudant. Sed nec in primo, nec in secundo, nec in tertio, cum super omnes Angelorum choros non dubitetur exaltata. Unde : " Ascendentem desuper rivos aquarum. " Sed in altiori si quod altius est, vel superiori parte empyrei, ubi est thronus divinae majestatis, quod dicitur caelum sanctae Trinitatis. Nihil enim creditur altius in caelo sede Mariae, quae ad dexteram Filii sedere creditur in throno majestatis, sicut praefiguratum est in matre Salomonis .
Sequitur : Mulier amicta sole. Ecce qualiter assumpta, scilicet non nuda, id est, tantum in anima, sed amicta sole, id est, glorificato corpore. Unde dicitur adstitisse a dextris Filii in vestitu deaurato , id. est, in corpore glorificato. Quam videlicet gloriam Dominus ostendit discipulis suis in monte Thabor : et promisit fidelibus cunctis. Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Et quam jam vere creditur reddidisse matri suae, quae si exspectaret corporis sui glorificationem usque ad diem judicii, jam non essent omnia quae facta essent in ea, nec ipsa videretur in omnibus singularis. (Titulo, quod Maria dicitur mulier bona. Quaere quare ipsa mulier appellatur : dicitur enim mulier quasi mulcens herum.)
Maria amicta sole, id est, ornata, decorata et nobilitata tali ac tanta prole. Beatus Bernardus : " Haec est virginis nostrae gloria singularis, etc. " Omnes enim sancti Christum induunt per Iidem et imitationem. Unde Apostolus, ad Galat. iii, 27 : Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Et ad hoc invitat idem Apostolus, ad Roman. xiii, 14: Induimini Dominum Jesum Christum, Et per glorificationem ab ipso per- fectius induendi. Mariae vero singulariter
amictus factus est sol iste, quae ipsum carne sua singulariter amictum portavit. Nulla enim sic in terris gratia ejus, nulla sic in caelis ejus gloria est amicta. Et nota, quod Maria facta est amictus Solis justitiae, quando ipsum carne mundissima induit, et amicta ipso sole quando Filium portans in utero facie resplendebat ut sol, ita quod Joseph, ut dicitur, ipsam facie ad faciem videre non poterat. (Quaere istud titulo de corporali pulchritudine Mariae.) Beatus Bernardus ad. Mariam : " Manet in te, o Domina, sol iste, et tu in eo : vestis eum, vestiris ab eo : vestis eum substantia carnis tuae, vestit ille te sua gloria majestatis : vestis nube solem, et tu ipsa sole vestiris. " Triplicem enim amictum praebuit ipsa isti soli, scilicet pallium zeli, saccum repositorium pretii, et cilicium paenitentiae. Pallium zeli : quia ipse est Deus zelotes . (De hoc pallio invenies titulo, quod Maria castellum, post principium capituli.) Saccum in quo repositum fuit pretium nostrae redemptionis, qui saccus fuit conscissus in cruce clavis et lancea, ut pretium effunderetur, quo sumus redempti: quod pretium fuit ille sanguis, de quo dicit Petrus, I Canon. I, 18 et 19 : Non corruptibilibus, etc., sed pretioso sanguine, etc. De hoc sacco Job in persona Christi, Job, XVI, 16 : Saccum consui super cutem meam, etc. In hoc etiam sacco repositum fuit triticum, quo pascuntur Angeli et homines in altari: de quo tritico, Joan. XII, 24 : Nisi granum frumenti, etc.
Item, Cilicium ei praestitit, id est, carnem cum illis asperitatibus cilicinis, in quibus paenitentiam fecit pro iniquitatibus nostris. Unde dicit per Psalmistam, Psal. lxviii, 12 : Posui vestimentum meum cilicium, etc. Et in hoc cilicio solvit ipse quod non. rapuerat, sed quod primi parentes. Sic beata Virgo fuit hujus solis amictus tripliciter.
Maria amicitur Christo sicut ferrum amicitur candenti igne : Deus enim ignis consumens est . Quis ergo dubitet cor Virginis hoc igne succensum, cum fuerit tali opertorio amictum?
Sicut luna amicitur solis lumine. Unde dicitur, pulchra ut luna . Aliter enim non est pulchra luna, nisi cum solis radiis est vestita. Sicut cera amicitur sigilli charactere, cera videlicet informis et rudis : Filius enim figura est substantiae ejus, id est, Patris . Quis ergo dubitat cor Virginis et brachium hujusmodi figura Impressum, et ita sigillo Patris, qui Filius Ipse est, insignitum? Et hoc est quod Filius dicit tam Mariae quam fideli animae, Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Sicut vitrum purum et candidum amicitur solari jubare : sicut aer nubilosus amicitur solis claritate et Ignitur fervore : sicut aqua pura infusa dolio vini rubicundi amicitur ipsius colore, sapore et odore : sicut luna pura et candida amicitur colore Ipsius tincturae : sicut argentum candidum colorem induit ipsius deauraturae. (Comparationes Istas invenies titulo de pulchritudine Mariae, capitulo primo.)
Aliter: Amicta sole: quia caruit omnis peccati obscuritate : et hoc etiam in praesenti, Vel, amicta sole, Id est, glorioso corpore, quod dicitur sole amictum propter quatuor dotes, quas habitura sunt corpora electorum, quibus scilicet dotibus respondent quatuor proprietates solis.
Sol enim refulget clarissime. Agilissime : statim enim ut prima pars solis in Oriente elevatur in nostro hemisphaerio, percutit lux ejus caelum Occidentale ejusdem hemisphaerii: et sic in ictu oculi distantissima transit terrarum spatia. Subtilissime penetrans soliditatem vitri et crystalli, Impassibiliter : quia solus sol defectum vel corruptionem non patitur. Ipsum enim nec aqua emollit, nec faetor corrumpit, nec ignis comburit, nec gladius scindit, nec vitrum obsistit, et ita est impassibilis.
Est ergo dicere : Mulier amicta sole, id est, glorificato corpore cum quatuor dotibus signatis In sole. In assumptione enim ejus sol quem vestierat glorioso carnis diademate, sicut dicitur, Cantic. III, 11, quando Verbum Dei. factum est caro in ea, ut matri Filius vices rependeret, gloriosa claritate sua eamdem Insignivit.
Sequitur: Et luna sub pedibus ejus. Hoc multipliciter exponitur, et pertinet ad excellentiam loci ad quem assumpta est. Luna enim, ut quidam asserunt, ultra omnes creaturas inferiores visibiles existit, et tamen Virgo super ipsam. Siquidem luna dicitur quasi lux aliena : quia et mutabilis est, et lumen habet a sole, et signat omne illud quod aliunde lucet, et mutabile est in propria natura. Sic Cherubim et Seraphim non lucent a se, sed a Deo qui solus lux est illuminans. Et ideo dicitur sol quasi solus lucens. Caetera vero sunt lux Illuminata. Est ergo dicere : Luna sub pedibus ejus, ac si diceretur: Exaltata est super omnem puram creaturam, ideo etiam dictum est ei: Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas , ecce quod ei sub pedibus.
Aliter: Luna sub pedibus ejus. Nota, quod luna unica est et singularis, et quandoque corniculata apparet, et Ideo signat Ecclesiam Catholicam, quae una est. Unde dicit Christus, Cantic.VI, 8: Una est columba mea, etc. Cujus duo cornua, Ecclesia militans et triumphans. Quod scilicet luna sub pedibus ejus esse describitur, quam utraque Ecclesia in gratiarum actione Illius prostrata vestigiis intercessione ejus tamquam media-
tricis, ab eodem sole cupiens et capiens participium verae lucis. Quod enim triumphans jam capit et obtinet per Mariam, cupit sibi militans obtinere per eam.
Aliter: Luna sub pedibus ejus. Hoc referri potest ad statum, ipsius praesentem, ut per lunam designetur gloria mundana quae ad instar lunae numquam in eodem statu permanet. Hanc mundi gloriam gloriosa Virgo sprevit ut contemptibilem, contempsit ut inutilem, conculcavit ut vilem, compressit pedibus ut rebellem, transiit et transilivit ut venenatam et nocivam, et in hoc principaliter et primo debet fidelis anima Mariam imitari. Huic gloriae mundanae peroptime conveniunt proprietates lunae. Nam gloria ista vana deficiens, transitoria, umbratilis et caduca, ab amore Dei refrigerans, mundi hujus amore humectans, et numquam permanens in eodem statu. Hanc sub pedibus Maria habet, et etiam habere debet omnis fidelis anima. Ideo dicitur : Luna sub pedibus ejus.
Aliter : Luna sub pedibus ejus. De diabolo dicitur, Eccli.XXVII, 12 : Stultus sicut luna mutatur, Stultus dicitur quasi stans altus. Hic est diabolus, qui noluit humiliari cum caeteris Angelis, sed dixit, Isa. XIV , 13 : In caelum conscendam, super astra exaltabo solium meum : sedebo in monte Testamenti, in lateribus Aquilonis, etc. Et hic stultus mutatus est ut luna, scilicet a claritate Angeli in obscuritatem diabole
Item, Ut luna a mene quod est defectus. Hic est diabolus, qui a plenitudine domus Dei cecidit in defectum, totius boni. Hic autem stultus vel, haec luna sub pedibus Mariae, quia subjectus ei plenarie. Unde dictum est. serpenti, Genes. iii, 15 : Ipsa conteret caput tuum, etc, (Quaere titulo, quod Maria mulier fortis.)
Sequitur : Et in capite ejus corona stellarum duodecim. In his verbis exprimitur ad quantam gloriam seu dignitatem sit assumpta. Stellas istas in corona
Mariae interpretatur beatus Bernardus duodecim praerogativas in Virgine, propter quas dicta est gratia plena.( Quaere istud in tractatu de privilegiis et praerogativis ejus, in principio tractatus.) Caput beatae Virginis congrue dici potest humilitas, cujus merito coronata est in reginam in sua assumptione: quia sicut in humano corpore omnes sensus quodammodo ortum habent a capite, sic universae virtutes Virginis ortum habuerunt ab excellentia humilitatis ejus. Et sicut in corpore caput membris supereminet universis, sic inter caeteras ipsius virtutes quas omnes habuit in superlativo, humilitas praeeminebat. Et sicut a capite reguntur membra caetera, sic in beata Virgine erat humilitas quasi paedagogus caeterarum, virtutum.
Aliter : Hae duodecim stellae duodecim privilegia sunt, quas habet Maria prae omnibus creaturis, sicut assignavimus supra. Primum, quod virginitatis fuit primiceria. Secundum, tertium, et quartum, quod facta est sine corruptione foecunda, sine gravamine gravida, sine dolore puerpera: et ita de aliis per ordi-
Aliter, ut expositio proprie conveniat praesenti solemnitati: Stellae sunt sancti. Unde, Eccli. xliii, 10 : Species caeli, id est, Ecclesiae, gloria stellarum, id est, dignitates et excellentiae sanctorum. Et Apostolus, I ad Corinth. xv, 41 : Stella a stella differt in claritate, etc. Et Daniel. xii, 3, dicitur de Doctoribus : Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Duodenarius autem numerus est universitatis. Duodecim ergo stellae, sanctorum universitas, qui per fidem Trinitatis m quatuor mundi partibus salvati sunt, et salvantur per eam. Nam ab ipsa habuerunt illum per quem vicerunt, id est, Christum, cujus auxilio vicerunt hostem triplicem, et a quo coronati sunt victores. Omnibus etiam sanctis Christum Dei virtutem peperit et Dei sapientiam, qui et ipsos pugnare docuit cum antiquo serpente, et ejus suffulti praesidio, de hostibus triumpharunt. Habuerunt nihilominus per ejus exempla magisterium vel quasi artificium expugnandi trinam concupiscentiam mundi, videlicet exemplo paupertatis concupiscentiam oculorum, exemplo virginitatis concupiscentiam carnis, et vitae superbiam exemplo humilitatis. Ipsi igitur convenit illud quod dicitur de Filio ejus, Apocal, XIX, 12 : In capite ejus diademata multa. Nam per eam Christum habuerunt, per quem, omnes victoriae obtinentur. Propter quod dicitur, Zachar.VI, 11 : Sumes, a transmigratione, aurum, etc, ei facies coronas, et pones eas in capite Jesu : quia omnes sanctorum victoriae debent ei adscribi. Denique sicut Paulus Philippenses et Thessalonicenses vocat co. onam suam in Domino, quia exhortatione et informatione sua in agone certaminis permanserunt : sic Maria omnem fidelium congregationem potest non immerito coronam suam in Domino nuncupare, assignatum est supra. Ipsam enim omnes sancti coronant quodammodo, suas ei victorias et coronas adscribentes, qua mediante et per quam post Deum sciunt se coronatos. Et hoc signatum est, Apocal. IV, 10, ubi Joannes describit viginti quatuor seniores procidentes ante sedentem in throno, et mittentes coronas ante thronum quasi ad pedes sedentis In ipso throno. Per viginti quatuor sicut et per duodecim sanctorum universitas figuratur. Duodecim enim Patriarchae, scilicet filii Jacob fuerunt in Veteri Testamento, et duodecim Apostoli in Novo, quos Christus luctator noster genuit in passione. Vel, sicut dicitur In Glossa, viginti quatuor fiunt per sex et quatuor in se ducta. Sex ad opera sex dierum, quatuor ad Evangelium referuntur. Haec est Ecclesia quae in Novo et Veteri Deum co-
lit. Mittebant igitur viginti quatuor seniores coronas suas ante thronum quasi ad pedes sedentis in throno, cognoscentes se non suis meritis, sed per passionem Christi quam in humana natura quae per pedes designatur, sustinuit coronatos. Easdemque coronas suas in capite Mariae collocant, de qua suscepit humanam naturam sanctorum omnium, coronatorum. Quis ergo digne exprimat quantis obsequiis seu quanta reverentia omnes sancti beatam Virginem excolant et frequentent, cum coronas suas eidem se debere non Ignorent ?