In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Factum est praelium magnum in caelo, " id est, in Ecclesia, quae caelum est : quod factum est ex quo per fidem et passionem Christi diabolus de cordibus fidelium est ejectus. Ad Ephes. VI, 11 : induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Vel, " in caelo, " id est, propter caelum quod hominibus auferre volunt. Ad Ephes. VI, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed.... contra spiritualia nequitiae, in caelestibus, id est, pro caelestibus.
Aliter sic : " Factum est praelium magnum in caelo, " scilicet, quando boni et mali Angeli inter se dissenserunt : illi voluerunt exaltari, isti voluerunt humiliari.
Unde sequitur : " Michael, " qui est princeps Ecclesiae specialiter et custos, " et Angeli ejus, " id est, minores, qui sunt singulis hominibus deputati, et sunt sub illo. Vel, " Angeli ejus, " id est, concives ejus, " praeliabantur, " pro Ecclesia orando, adjutoria ministrando, bona desideria inspirando, impetum daemonum reprimendo, " cum dracone, " id est, contra Luciferum principem daemonum.
" Et draco pugnabat et angeli ejus, "
Supple, pugnabant contra Ecclesiam, scilicet noxia consulendo, perversa suggerendo, bonorum Angelorum exercitium impugnando.
" Et non valuerunt. "
Supple, draco et angeli ejus, removere suffragia bonorum Angelorum.
" Neque locus inventus est eorum amplius in caelo, "id est, in Ecclesia. Quoad bonos, dicit Glossa. Sed contra : Post baptismum multi peccant, et sic decipiuntur a diabolo. Responsio Haymonis : " Licet videantur praevalere ad tempus : tamen in eos qui ad vitam praedestinati sunt, non praevalent : quia non regnat peccatum in eis. Tolle ergo regnum peccati, et non invenietur locus diabolo. " Item, in malis non habet diabolus locum et quietam mansionem, sicut habebat ante Christi adventum : frequenter enim inquietatur a Praedicatoribus.
Sensus ergo est : " Neque locus inventus est eorum amplius in caelo, " id est, in Ecclesia quoad Sanctos : quia licet per ipsos quandoque transeant tentando, non tamen in eis habent locum, id est, mansionem.
Vel potest dici, quod illud quod dicitur hic : " Et non valuerunt, " refertur ad illum statum in fine mundi : quoniam in fine certaminis succumbent: " neque locus eorum amplius inventus est in caelo, " quia ultra non habebunt tempus tentandi : unde funditus erunt a fidelibus exclusi.
" Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem : et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. "
Hic est quinta pars ubi agitur de projectione draconis.
Et primo agitur de ejus ejectione : secundo, de Sanctorum congratulatione pro liberatione Ecclesiae, ibi, v. 10 : " Et audivi vocem magnam. "