IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(1) Ad secundam quaestionem. Ponitur prima opinio D. Thomae, qui dicit quod non potuit videre omnia, quae videt Verbum, quia tunc sequeretur, quod intellectus animae Christi actu comprehenderet ipsum Verbum, quia videns omnes effectus in causa prima, potest ipsam comprehendere. Et hoc probat, quia quanto principium perfectius videtur, tanto plures conclusiones in eo videntur, scilicet virtualiter contentae in eo; ergo e contra, quanto plures conclusiones videntur in principio, tanto perfectius videtur principium ; ergo videns omnes virtualiter contentas in eo, poterit illud comprehendere; sic in proposito.
(m) Contra rationem. Contra hanc opinionem instat Doctor, et primo contra rationem Thomae, probando quod non sequitur quod si intellectus cognoscit omnia in Verbo, quod possit illud comprehendere, et arguitur sic primo : si cognoscens aliquid sub ratione priori et intimiori non comprehendit illud, multo minus comprehendet, si cognoscat sub ratione remotiori, hoc patet; sed infinitas Dei est prior et magis intima Deitati quam posse creari effectus, patet, quia ideo potest creare, quia infinitus, et non e contra. Sed cognoscens Deum sub ratione infinitatis non comprehendit eum ; patet, quia actus comprehensivus non tantum terminatur ad objectum, etiam distinctissime cognitum, sed adaequatur cognoscibilitati objecti, quia si objectum sit cognoscibile cognitione infinita, si talis cognitio non fuerit intensive infinita, non dicetur comprehensiva, ut supra patuit praesenti dist. quaest, prima ; sed nullus intellectus creatus per quamcumque potentiam potest habere notitiam intensive infinitam de aliquo objecto, cum talis sit impossibilis creari; si ergo non potest comprehendere sub ratione infinitatis, ergo nec sub ratione qua potest omnia creare.
(n) Praeterea. Secundo instat, quia cognoscens unum in Verbo, non comprehendit illud, nec Verbum, etc.
Nota pro intelligentia hujus rationis, quod cognoscere aliquid in Verbo, est quod talis cognitio terminetur ad illud, ut praecise relucet in essentia divina, ita quod talis cognitio, puta si est lapidis visi, in Verbo praecise terminatur ad lapidem, ut in ipso Verbo, et sic, non potest videri lapis in Verbo, quin videatur et ipsum Verbum, cum sit idem actus, quo lapis videtur in Verbo, et ipsum Verbum, ut patet a Doctore in quodl. q. 15. art. ult. non tamen est necesse e contra, scilicet quod videns essentiam, videat etiam omnia relucentia in ea ; sed quis non potest videre aliquid, ut in essentia, quin etiam eodem actu videat essentiam. Secundo, videre lapidem in Verbo est, quod notitia illius visi in Verbo, puta lapidis, non sit ab ipso lapide, sed sit ab ipso Verbo, vel ab aliquo supplente vicem Verbi. Ex his patet quod si visio lapidis in Verbo esset comprehensiva respectu ipsius lapidis ut in Verbo, esset etiam comprehensiva Verbi, cum sit penitus eadem visio, ut supra dixi.
Praeterea : Si visio lapidis, ut in Verbo, sub illa ratione, qua Verbum est causa illius, esset comprehensiva, sequeretur etiam quod eadem visio esset comprehensiva Verbi. Si ergo per effectum, ut visum in Verbo, non comprehenditur ipsum Verbum, multo minus nec causa prima cognoscitur, si omnes effectus illius primae cognoscantur.
(o) Praeterea, illud exemplum de conclusione et principio accipit falsum, scilicet hoc, quod quanto plures conclusiones cognoscuntur, tanto perfectius cognoscitur principium in se, quia tunc sequeretur quod causa acciperet aliquam perfectionem ab effectu, ut effectus est ; si enim causa dicitur perfectius cognosci, ex hoc quod plures effectus actu cognoscuntur, tunc perfectionem suae cognoscibilitatis acciperet ab effectu, quod est falsum ; ergo cognitio principii, ut est causa cognitionis conclusionis nullo modo perficitur per cognitionem conclusionis, quia cognitio principii non est formaliter perfectior, quia cognoscuntur plures conclusiones ; imo si quis distincte cognosceret principium in se, et nullam conclusionem virtualiter contentam in eo cognosceret, ita perfecte cognosceret illud, sicut si omnes cognosceret, quia sicut perfectio prioris in entitate non dependet a perfectione posterioris, ita nec perfectio cognitionis prioris dependet a cognitione posterioris.
(p) Confirmatur ratio: accipiatur aliquod principium, ut notum in aliquo
gradu, puta ut notitia hujus principii, omne animal rationale est risibile, sit perfecta ut quatuor, tunc quaero, an per ipsum principium sic notum possit alia conclusio cognosci, puta ista: omnis homo est risibilis, ita quod maneat cognitio talis principii praecise ut quatuor: si sic maneat, habetur propositum, quia cognoscens conclusionem ex tali principio non perfectius cognoscit illud, et sicut dico de una conclusione, hoc idem patet de omni alia conclusione contenta in eo, cum non sit major ratio de una quam de alia. Si vero dicatur, quod non manet talis notitia praecise ut quatuor, sed quod per cognitionem conclusionis fit ut quinque. Contra, quia sequitur, quod hoc principium, ut cognitum ut quatuor, non sit principium, dicitur enim principium respectu alicujus conclusionis.
Item, tunc esset circulus inter illa; patet, nam perfectio notitiae conclusionis dependet a principio noto, ergo si perfectio principii noti dependeret a notitia conclusionis, tunc esset circulus inter illa, et sic idem respectu ejusdem esset perfectius et imperfectius, prius et posterius, quae sunt impossibilia.
(q) Ad argumentum ergo, etc. Dicit Doctor quod est fallacia consequentis, quia non sequitur, cognoscens perfectius causam potest plures effectus cognoscere ; ergo cognoscens plures effectus, cognoscit perfectius causam ; non sequitur, sic intelligendo, quod cognitio effectus sit causa perfectioris cognitionis causae, quia bene sequitur, cognitio perfectior causae est causa cognitionis plurium effectuum, non tamen e contra. Si vero argueretur, non de causa perfectionis, sed quasi a signo, non committeretur fallacia, quia bene sequitur, quod cognoscens plures effectus specie distinctos dependere ab aliqua causa, potest habere perfectiorem notitiam de causa, quam cognoscens tantum unum effectum, quia ille arguilive cognosceret causam esse perfectiorem.
(r) Contra distinctionem illam. Doctor arguit probando quod intellectus animae Christi non tantum potest habere notitiam visionis, quae ponitur tantum respectu eorum, quae habent existentiam in aliqua parte temporis, sed quod etiam potest habere scientiam simplicis notitiae, quae respicit etiam illa, quae nunquam habebunt esse in aliqua parte temporis, patet quia potest cognoscere aliqua, quae nunquam erunt; certum est enim quod Deus potest multa creare, quae tamen nunquam creabit, et illa Deus potest ostendere intellectui animae Christi.
(s) Praeterea, possibile est ut videat in Verbo aliquid possibile, quod tamen nunquam erit, et qua ratione unum et aliud, et per consequens poterit videre infinita possibilia, quae tamen nunquam erunt ; nam infinita individua sunt possibilia, quae nunquam actu erunt, ergo ad vitandum infinitatem oportet alium terminum praefigere quam includendo actualia, et excludendo possibilia, quia ex quo possibilia sunt infinita, quae nunquam erunt in actu, et si unum eorum potest videre, ita et aliud, cum non sit major ratio de uno quam de alio; ergo et infinita.