Titus. Ut nobis dominus caeleste Pascha dimitteret, typicum manducavit, figuram removens, ut veritas locum obtineret; unde dicitur venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Beda.
Dies azymorum Paschae quartamdecimam primi mensis appellat, quando, fermento abiecto, Pascha, idest agnus, occidi ad vesperam consueverat. Eusebius. Si quis autem dicat: si prima die azymorum discipuli salvatori parant Pascha, ergo et eadem die oportet nos Pascha celebrare: dicemus, hoc non fuisse monitionem, sed historiam facti quod accidit tempore salutiferae passionis. Aliud autem est narrare gesta vetera, et aliud sancire, ac posteris statuta relinquere. Quin etiam salvator non egit Pascha cum Iudaeis, quando agnum immolabant: nam illi quidem hoc egerunt in parasceve, quando passus est dominus; unde non introierunt in atrium Pilati, ut manducarent Pascha: ex quo enim veritati insidiati sunt, verbum veritatis a se expulerunt, non primo die azymorum, quo die debebat immolari Pascha, manducantes solitum sibi Pascha (erant enim erga aliud attenti), sed die sequenti post illam, quae erat azymorum secunda. Dominus vero prima die azymorum, hoc est quinta feria sabbati, Pascha cum discipulis peregit.
Theophylactus. Eadem autem quinta feria mittit duos ex discipulis suis ad parandum Pascha, Petrum scilicet et ioannem, alterum scilicet ut diligentem, alterum ut dilectum; unde sequitur et misit Petrum et ioannem, dicens: euntes parate nobis Pascha, ut manducemus: per omnia manifestans quod usque ad extremum vitae non est adversatus legi. Mittit autem eos ad alienam domum: nam nulla domus erat ei, neque discipulis suis; alioquin apud aliquem eorum Pascha celebrasset; et ideo subditur at illi dixerunt: ubi vis paremus? beda. Quasi dicant: non habemus domicilium, non habemus tabernaculum.
Audiant quibus aedificandarum domorum cura est: cognoscant christum omnium dominum, locum ubi caput reclinaret non habuisse. Chrysostomus. Cum autem ignorarent ad quem mitterentur, signum dedit eis, sicut et Samuel Sauli; unde subditur et dixit ad eos: ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans: sequimini eum in domum in quam intrat.
Ambrosius. Primum maiestatem divinitatis adverte: cum discipulis loquitur, et iam novit quid alibi sit futurum; deinde dignationem eius intuere: quia non persona divitis aut potentis eligitur, sed pauper ambitur, et angustum hospitium pauperis amplis nobilium aedibus antefertur. Sciebat autem dominus nomen eius, cuius sciebat mysterium et occursum; sed ideo sine nomine designatur, ut ignobilis aestimetur.
Theophylactus. Vel ideo mittit eos ad hominem ignotum, ut ostendat quod passionem voluntarie subiit. Qui enim mentem huius ignoti viri subegit ut eos susciperet, poterat quodcumque voluisset cum Iudaeis tractare. Dicunt autem quidam quod ideo non dixit nomen hominis, ne proditor cognito nomine domum panderet Pharisaeis, qui venientes cepissent eum priusquam coena fieret, et spiritualia mysteria discipulis traderet: sed quibusdam indiciis in quamdam domum dirigit eos; unde sequitur et dicetis patrifamilias domus: dicit tibi magister: ubi est diversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem? et ipse vobis ostendet coenaculum magnum stratum; et ibi parate.
Glossa. Quibus signis inventis, discipuli sollicite quae mandata eis fuerant, impleverunt; unde sequitur euntes autem invenerunt sicut praedixit illis iesus, et paraverunt Pascha. Beda.
Hoc Pascha exponens apostolus ait: Pascha nostrum immolatus est christus; quod quidem Pascha tunc necesse erat occidi, quasi paterno consilio ac definitione sancitum, qui licet die sequenti, hoc est decimaquinta luna sit crucifixus, hac tamen nocte, qua agnus immolabatur a Iudaeis, tentus ac ligatus, immolationis, hoc est passionis suae, sacravit exordium. Theophylactus. Intelligamus autem diem quidem azymorum totam conversationem quae est in luce spiritali, nullam redolentem vetustatem primae praevaricationis Adae, in qua viventes non decet delectari in christi mysteriis.
Haec autem mysteria Petrus et ioannes parant, idest actio et contemplatio, fervor zeli et mansuetudo pacifica. His autem paratoribus occurrit homo: quia per praedicta reperimus statum hominis qui creatus est ad imaginem dei: qui portat amphoram aquae, quae significat gratiam spiritus sancti: amphora autem est humilitas cordis: humilibus enim dat gratiam, qui se cognoscunt esse terram et pulverem.
Ambrosius. Vel amphora est mensura perfectior; aqua autem est quae sacramentum christi esse meruit; quae lavare meruit, non lavari. Beda. Parant autem Pascha ubi aquae infertur amphora; quia tempus adest quo veri Paschae cultoribus typicus de limine auferatur cruor; et ad tollenda crimina vivifici fontis baptisma consecratur.
Origenes super Matth.. Ego autem puto quod homo qui ingredientibus discipulis in civitatem occurrit amphoram aquae portans, erat quidam minister patrisfamilias, portans mundatoriam aut potabilem aquam in vase fictili; quem puto esse Moysen, spiritalem doctrinam portantem in corporalibus historiis. Qui autem non consequuntur spiritualiter eum, non celebrant Pascha cum iesu. Ascendamus ergo, ipso domino constituto nobiscum, ad superiorem locum in quo est diversorium, quod demonstratur ab intellectu, qui est in unoquoque homine paterfamilias, discipulis christi. Haec autem domus superior sit nobis magna, ut capiat iesum verbum dei, quod non capitur, nisi a magnis sensu. Et sit domus haec a patrefamilias, idest intellectu, praeparata filio dei, et sit mundata, nullo modo habens malitiae sordes. Sit etiam domus illius princeps non qualibuscumque cognitum habens nomen: unde mystice dicit secundum matthaeum: ite ad quemdam. Ambrosius.
In superioribus autem magnum habet stratum, ut magnum meritum eius advertas, in quo dominus cum discipulis sublimium virtutum eius delectatione requiesceret.
Origenes super Matth.. Scire autem debemus quoniam qui in epulationibus et sollicitudinibus saecularibus sunt, non ascendunt in domum illam superiorem, et propterea non celebrant cum iesu Pascha. Post sermones enim discipulorum quibus catechizaverunt patremfamilias, idest intellectum, venit et divinitas coepulans discipulis in domo praedicta.