Propter. Hic ponit effectus divinae bonitatis.
Est autem triplex gradus hominum, in quibus judicium divinae bonitatis invenitur. Primus gradus est peccatorum. Secundus poenitentium. Tertius justorum. Quantum autem ad peccatores manifestat deus suam bonitatem, eos corrigendo; unde dicit, propter hoc, idest propter dulcedinem et rectitudinem suam. Dabit legem delinquentibus in via: Gal. 3: lex propter transgressionem posita est.
Et ideo bonitas dei est quod delinquentes corrigit.
Et dicit, delinquentibus, quia, ut dicitur 1 Tim. 1, justo non est lex posita. Item dicit, in via, quia in via est status merendi et peccandi. Vel, in via, scilicet fidei, quia dicitur via qua itur ad deum: Heb. 11: accedentem ad deum oportet credere. Ergo etiam si in fide delinquitur reducitur ad deum per correctionem. Vel dabit legem charitatis: Rom. 13: plenitudo legis est dilectio, ut ex charitate habeant remissionem peccatorum: Prov. 10: universa delicta operit charitas. Vel, delinquentibus in via justitiae eos corripiendo: baruch 3: viam autem sapientiae nescierunt: et de his ponit legem. Secundus effectus est, quod poenitentes dirigit; unde dicit, diriget mansuetos in judicio. Mansuetatur autem bestia, quando deposita ferocitate subditur hominibus: sic homines quando deponunt peccata, subduntur deo; et ideo dicit, in judicio, scilicet correctionis, quia per judicium correctionis proficiunt ad meliora, et in futuro judicio magis proficient, in quo poenitentes pervenient ad hereditatem aeternae vitae, et audient sententiam pro se: Prov. 16: hominis est animum praeparare, et domini gubernare linguam. Mansuetudo est virtus mitigans iram, quae ira valde impedit cognitionem, et maxime in maribus invenitur.
Haec autem virtus maxime debet appeti; unde dicit dionysius in Epist. Ad demophilum, quod Moyses propter nimiam mansuetudinem fuit dignus apparitione divina. Tertius effectus est, quod justos instruit: unde dicit, docebit mites vias suas. Mansuetus dicitur, qui de feritate ducitur ad pietatem, vel humilitatem; sed mites dicuntur, qui semper tales fuerunt. Isti miserentur a deo, quia disciplina domini acquiritur ab homine secundum quod est homo, non secundum quod est bestia: job 33: docet nos super jumenta terrae. Proprium hominis, scilicet ratio, pervertitur per passionem irascibilis et concupiscibilis; et mansuetudo temperat passionem irascibilis et temperantia passionem concupiscibilis. Et ideo qui sunt mites, merentur accipere domini doctrinam: isa. 28: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Exponit consequenter vias quas docet: unde dicit, universae viae domini.
Viae domini sunt processus ejus in aliquo opere; quasi dicat: ego inveni istam viam. Processus autem domini in operibus suis ad duo referuntur: scilicet ad misericordiam et justitiam: nam si aliquid dicitur de deo et de homine, de utroque intelligitur secundum modum suum. Cum ergo dicitur misericordia de deo, accipitur secundum modum dei, et in homine secundum modum hominis.
Misericordia in homine est cum compatitur in miseriis alienis; justitia quando reddit unicuique quod suum est. Hoc autem non hoc modo est in deo, quia deus est impassibilis, et non compatitur; quia compassio est cum alio in se assumpta passio de aliena tribulatione. Item nulli aliquid debet. Est ergo misericordia in deo, quando repellit miseriam unjuscujusque rei, ut miseriae large pro defectu sumantur. Justitia est in deo, quando unicuique dat secundum suam proportionem.
Et haec duo invenimus in omnibus operibus dei: quia in prima earum institutione non invenitur ratio justitiae, sed misericordiae; quia nihilo nihil debetur; sed quando jam res fuerunt institutae, tribuit eis omnia rebus competentia secundum proportionem; et in hoc manifesta est divina justitia.
Et sic etiam facit in effectibus gratiae: quia prima justificatio peccatoris est misericordiae; et post justificato dat praemia justitiae, quia dat secundum suam proportionem. Et sic praecedit misericordia, et postea sequitur justitia; et ideo dicit, universae viae domini misericordia et veritas: Tob. 3: omnes viae tuae misericordia et veritas: psalm. 144: miserationes ejus super omnia opera ejus. Item 118: veritas tua etc..
Sed quibus videntur viae domini misericordia et justitia? non iniquis et peccatoribus: immo videtur eis quod sint crudeles et injustae. Ezech. 18: non est aequa via domini, dicunt peccatores: sed bonis et justis viae domini videntur tales, ut dictum est. Psalm. 72: quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde. Et dicit, quibus viae domini sunt misericordia et veritas et justitia quia requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. Hieronymus habet, custodientibus. Sed quid est testamentum ejus et testimonia ejus? testamentum generaliter est omne pactum dei; testimonia vero sunt omnes dei promissiones. Deus autem promittit adjutoria, et adhuc adhibet miracula. Vel testamentum accipitur pro novo testamento in quo omnes promissiones sunt impletae; testimonia, scilicet vetus testamentum, quod est testimonium novi: Act. 10: huic omnes prophetae testimonium perhibent.
Vel testimonium dicitur quasi testata veritas: Deut. 7: custodivit testamentum, quod juravit patribus vestris. Vel testamentum dicitur testificatio legis mentis secundum juristas; testatio autem potest dici manifestatio, vel certificatio, vel certitudo: testes enim manifestant et certificant; et sic testamentum dicitur quasi manifestatio et certificatio mentis divinae, sive quod aliquid velit deus. Vel secundum Papiam, testamentum in sacra Scriptura dicitur esse pactum vel placitum: testimonium autem dicitur omne quod ab extranea re sumitur ad faciendum fidem.