In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua sic : Praeliabantur Angeli, et auxilio eorum, supple, " projectus est draco ille, " scilicet, diabolus, qui draco dicitur propter immanitatem sceleris, sicut dicit Haymo, sive propter invidiam: " magnus, " propter superbiam, vel propter potentiam : " serpens, " propter astutiam. Genes. iii, 1 : Serpens erat callidior, etc.
" Antiquus, " propter peccandi consuetudinem, vel propter temporis antiquitatem : quia ab initio mundi nocens. Joan. viii, 44 : Ille homicida erat, etc.
" Qui vocatur diabolus, " id est, deorsum fluens : quia alios facit fluere in peccata : vel quia ipse de peccato in peccatum fluere non cessat. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
" Et Satanas, " id est, adversarius. I Petri, v, 8 : Adversarius vester diabolus. Vel, " Satanas, " id est, contrarius, quia semper persequitur bonos.
a Qui seducit, " id est, seorsum a via veritatis ducit secundum fictionem suam, " universum orbem, " scilicet partem universi orbis, scilicet malos qui pereunt.
v Et projectus est in terram, " id est, in corda terrenorum : non quia ibi prius non esset, sed ut ibi magis dominaretur exclusus a bonis. Genes. III, 18 : Terram comedes omnibus diebus vitae tuae. Vel sic : " Projectus est in terram, " id est, de cordibus electorum in corda reproborum. Vel, " in terram, " id est, in infernum. Job, X, 22 : " Terram miseriae et tenebrarum. "
" Et angeli ejus cum illo missi sunt, " scilicet, sicut membra cum capite. II Petri, II, 4 : Si Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni, etc. " Vel sic : " Projectus est draco, " per avaritiam : quia animal sitibundum est, et avarus semper sitit : " magnus, " per superbiam : " serpens, " per invidiam : " antiquus, " per gulam : quia hoc est antiquum peccatum primi hominis : " diabolus, " per luxuriam : quia interpretatur defluens : " Satanas, " per iram : " qui seducit universum orbem, " scilicet, per acediam. Et nota, quod hunc toties describit, ut melius sciamus cavere insidias ejus.
" Et audivi vocem magnam in caelo, dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte:
Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui: et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
Propterea laetamini, caeli, et qui habitatis in eis. "
Hic subditur gratiarum actio pro victoria habita de diabolo.
Et dicuntur tria. Primo, redditur gratiarum actio a Sanctis. Secundo, ponitur invitatio Angelorum ad congratulandum cum eis,ibi, v. 12 : " Propterea laetamini, caeli. " Tertio, agitur de paena malorum
Angelorum exclusorum a bonis, ibidem, " Vae terrae et mari "
In prima parte dicuntur duo. Primo, redditur gratiarum actio Deo a Sanctis exhibita. Secundo, ponitur causa quare ei referatur gratiarum actio, ibi, " Quia projectus est. "