PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur : " Ducebantur autem, " cum amara necessitate tracti. Thren. v,
5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
" Et alii duo nequam. " Relativum diversitatis virtute grammaticae vellet ponere communionem in genere vel in spccie, et diversitatem notare in individuo : sed non hic sic, quia Jesus non fuit nequam. Sed notat diversitatem in hoc communi, quod est esse damnatos. Duo enim alii damnati secum ducebantur, qui fuerunt nequam. Hoc enim adjectivum, nequam, hic habet vim implieationis : ut sit sensus : Alii duo qui erant nequam. Hoc autem summa sapientia voluit, ut prophetia impleretur Isaiae, LIII , 12 : Cum sceleratis reputatus est. Voluit etiam hoc, ut sciretur quia pro peccatoribus patiebatur. Matth. IX, 13 : Non veni vocare justos, sed peccatores, scilicet ad paenitentiam. I Petr. III, 18 : Christus semcl pro peccati nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo.
Omnes ergo hi ducebantur " ut interficerentur. " Unam quidem poenam mor. tis accipientes, sed non ex simili causa. Illi enim latrones peccatorum suorum poenas excipiebant : sed Dominus tamquam redemptor peccatorum. Et hoc est quod dicit, quod " ducebantur, ut interficerenlur. "
Ista autem eductio damnatorum ab antiquo inolevit, quia et Cain eduxit Abel cum vellet eum interficere : et Judas fecit produci Thamar, cum praeciperet eam cremari : et blasphemus praecipitur educi extra castra : et colligens ligna in die sabbati praecipitur educi . Et ita et sub lege, et ante legem, extra communem hominum habitationem producebant.
Videtur tamen instantia, Levit. xx, 17, de illo qui revelaverit pudenda sororis suae, qui ambo in conspectu populi interfici jubentur. Et ad hoc dicendum, quod damnati educi jubentur, ne locus habitationi communis fiat horrori : ut et in campo libero adspectibus pateant, ut sint exemplum timoris. Ille aulem qui revelavit pudenda sororis incestum quidem commisit, et ideo in conspectu populi occiditur. Sed quia hoc aliquando licuit in lege, scilicet naturali, ideo tamquam horribilis ille non abjicitur. Sic ergo latrones educuntur. Eductio autem Domini figurata est in eductione Abel, et in eductione Isaac ab Abraham ad montem visionis : et per exitum Joseph, qui in deserto Dothain a fratribus in cisternam est projectus . In lege etiam, quia extra castra in deserto erigitur serpens aeneus , qui est figura Christi crucifixionis. Dicit igitur :
" Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae.
Calvaria vocatur denudatum a pelle, et pilis, et carnibus caput hominis, quod craneum medici vocant. IV Reg. IX, 35 : Non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus. Dicebatur autem locus ille calvaria a contento : quia illic suspensorum, et decollatorum, et punitorum multae jacebant calvariae. Et quod dicit Ambrosius, quod dicitur calvaria a calvaria Adam ibi sepulta : dicit Hieronymus quod est pia quidem, sed mendosa interpretatio : quia, Josue, XIV, 15, legitur, quod Adam juxta Hebron est sepultus. Et ideo dicitur, quod hoc dictum non est Ambrosii veri, sed illius Ambrosii qui dicitur Adopertus, qui in multis dicta Ambrosii falsificavit, dicta sua stulta immiscens dictis illius sapienlibus. Tamen pictores videntur hoc sentire, quia
calvariam pingunt sub cruce. Sed ad hoc dicit Horatius , quod
Pictoribus atque poetis
Quodlibet audendi semper fuit aequa potestas.
" Ibi crucifixerunt eum,"
Scilicet in loco Calvariae, ut ipso loco signiticaretur, quod non Judaeis in civitate habitantibus, sed Paganis in eampis vaganlibus crucifixio sua primum prodesset. Cantic. II, 1 : Ego flos campi, et Hihim convallium. Daniel. IX, 26 : Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus popilius qui eum negaturus est.
" Et latrones "
Crucifixerunt cum eo, " unum a dextris, " qui ppenituit, " et alterum a sinistris, " qui in malitia perduravit. Et hi, ut dicit Augustinus, duas cruces significant, eorum scilicet, qui crucem inviti sustinent, et tamen sustinent, qui statit a sinistris : et aliorum qui libenter carnem crucifigunt pro Christo, et stant a dextris. ad Galat. v, 24 : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. De alia cruce dicitur, ad Galat. VI, 14 : Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. In medio autem posuerunt Dominum tamquam pejorem. Habacuc, III, 2, secundum Septuaginta: " In medio duorum animalium innotesces. "
Sic ergo crucifixus est, et ibi, et cum talibus. Proverb. XXII , 23 : Configet eos qui confixerunt animam ejus. Zachar.
XII, 10 : Adspicienl ad me quem confixerunt. Malach. III , 8 : Si affiget homo Deum, quia vos configitis me?
" Jesus autem dicebat : Pater, di- mitte illis: non enim sciunt quid faciunt. "
Hic incipit pars, quae est de observatione crucifixi Domini.
Habet autem quinque partes : in quarum prima, charitas maxima Domini etiam ad inimicos ostenditur : in secunda, spoliatio nudae veritatis describitur : in tertia, observatio et illusio diversorum adstantium exaggeratur : in quarta autem, titulus crucis Domino superponitur : in quinta, stipendia meritorum latronibus a Domino redduntur.