IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Secunda sententia Henrici et D. Bonavent. animam Christi posse videre omnia in Verbo habitualiter, non actualiter. Prima pars impunatur primo, quia non est dabilis unus habitus repraesentans infinita, ex dictis 2. d. 3. q. 10. Si dicas quod potest habere respectum ad infinita, contra secundo, ergo sic poterit infinita cognoscere actualiter. Tertio, causae respectus ad infinita simul arguit infinitatem intrinsecam. Quarto, habitus potest habere unum actum adaequatum, vel plures adaequatos ; ergo primum membrum destruit secundum.
Aliter respondetur (a) ad quaestionem distinguendo, quod intellectus animae Christi potuit in Verbo videre omnia habitualiter, non autem actualiter. Secundum membrum probatur, quia virtus infinita non potest in plura quam in infinita objecta ; si ergo virtus finita posset in infinita, virtus finita aequaretur virtuti infinitae, quod est inconveniens ; ergo, etc.
Praeterea, virtus finita distinctius videt duo quam tria, et tria quam quatuor, et sic ascendendo minus distincte videt mille quam centum ; ergo in infinitum plura, in infinitum indistinctius videt quam pauciora ; sed in infinitum indistinctius aliquo gradu finito videre, est non videre ; ergo, etc.
Praeterea, infinitas extensiva praesupponit infinitatem intensivam secundum Averroem de Substantia orbis, et 12. Metaphysicae; sed anima Christi non potuit habere infinitatem intensivam, cum sit creatura et quoddam finitum ; ergo nec intensivam ad infinita objecta.
Contra istud (b), et primo contra primam partem positionis de habitu, si intelligatur quod unus habitus sit ratio intelligendi infinita objecta, hoc videtur impossibile, et hoc sub suis propriis rationibus, quia tunc sequeretur talem habitum esse intensive infinitum, sicut probatum est lib. 2. dist. 3. de illo habitu, quem aliqui ponunt in Angelis repraesentativum, quantum est de se, infinitorum objectorum.
Quia si dicas super istum habitum tantum fundari infinitos respectus ad infinita objecta, et hoc posset fieri sine infinitate fundamenti. Contra hoc arguitur, quia tunc secundum hoc, secundum membrum contradiceret primo ; per hoc enim ponitur fundare infinitos respectus, ut non sequatur aliqua infinitas fundamenti in se ; ergo a simili, non est inconveniens, quod aliquis actus sit infinitorum actualiter per infinitos respectus ad infinita, et tamen quod actus non sit in se infinitus.
Illud etiam de (c) respectibus non concludit, quia aliqui respectus possunt fundari super idem, et aliqui non ; si enim essent infinitae albedines, super istam naturam albedinis fundarentur infinitae similitudines, quia unitas ipsa naturae, quae est proxima ratio fundandi similitudinem, quantum est de se, posset esse in infinitis ; sed relationes alicujus posterioris essentialiter non possunt esse infinitae ad aliquod prius essentialiter, maxime quando illa prioritas est perfectionis, puta efficientiae vel finalitatis, quia quanto aliquid simul potest esse talis causa plurium, tanto est perfectius, et ita si potest esse simul infinitorum, potest simul esse infinitum ; tales autem sunt respectus habitus ad objectum, ut primo cognitum, quia objectum est ratio quare habitus habet primo esse.
Praeterea (d), quod secundum membrum contradicat primo probo, quia omnis habitus unus in uno intellectu potest habere actum adaequatum, vel actus adaequatos illi habitui vel intellectui in quo est, quia omnis causa totalis finita potest intelligi habere effectum adaequatum vel effectus adaequatos ; iste effectus unus adaequatus, si ponatur, erit unus omnium objectorum, vel effectus plures si ponantur, quia habitus ponitur esse omnium in actu primo, et ita actus secundus erit etiam omnium ; vel ergo iste habitus est infinitus, quod est propositum ex una parte ; vel actus unus, qui esset infinitorum, vel plures qui essent respectu infinitorum objectorum, non esset infinitus vel infiniti, quod est propositum ex alia parte ; non enim ex totali causa finita potest procedere effectus adaequatus infinitus vel effectus adaequati infiniti.