Hieronymus. Quamvis duro corde Iudaei propter incredulitatem essent, tamen intelligebant contra se omnes domini sententias dirigi: unde dicitur et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. Chrysostomus super Matth..
Haec est autem differentia bonorum hominum et malorum: bonus enim comprehensus in peccato, gemit quia peccavit; malus autem fremit, non quia peccavit, sed quia comprehensus est in peccato, et non solum poenitentiam non agit, sed magis adversus corripientem irascitur, unde et isti comprehensi, magis ad malitiam sunt excitati; sequitur enim et quaerentes tenere eum, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
Origenes in Matth.. Sapiunt quidem aliquo de eo quod verum est, prophetam eum aestimantes; non autem magnitudinem eius intelligunt, secundum quod erat filius dei. Turbas autem sic sapientes de eo, et paratas pro eo pugnare timent principes: neque enim ad eorum scientiam pertingere possunt, nihil dignum sentientes de eo. Deinde sciendum est, quoniam volentium iesum tenere, differentia est. Aliter enim principes et Pharisaei quaerebant eum tenere; aliter sponsa quae dicit: tenui eum, nec dimittam, adhuc tentura melius, sicut dicit: ascendam in palmam, et tenebo altitudinem eius. Omnes enim non recte sapientes de divinitate, tenere volunt iesum, et perdere eum. Et alia quidem verba, praeter verbum christi, possibile est comprehendere et tenere; verbum autem veritatis nemo potest comprehendere, idest intelligere; neque tenere, idest convincere; neque separare a sensu credentium; neque mortificare, idest destruere.
Chrysostomus super Matth..
Omnis etiam homo malus quantum ad voluntatem suam, et manus mittit in deum et occidit eum. Qui enim praecepta dei conculcat, qui murmurat contra deum, et turbato vultu aspicit caelum, nonne, si fieri potuisset, manus mitteret in deum et occideret eum ut iam licenter peccaret? Rabanus. Sed tamen quod timent mittere manum in iesum propter turbam, quotidie in ecclesia geritur, cum quilibet solo nomine frater, fidei et pacis unitatem, quam non diligit, propter bonos cohabitantes, vel erubescit impugnare, vel timet.