Propter. Hic ponitur fiducia concepta ex divina misericordia et justitia: et circa hoc duo facit. Primo ponit fiduciam quam habet pro seipso.
Secundo invitat alios ad confitendum, ibi, quis est homo? circa primum duo facit. Primo ponit suam fiduciam. Secundo rationem ejus assignat. Dicit ergo quod dominus dabit legem etc., et hoc ad bonitatem ejus pertinet; et ideo dicit, ego confido quod ipse propitiabitur peccato meo, idest remittet mihi peccatum: Luc. 7: quis est hic, qui etiam peccata dimittit? et hoc faciet non propter merita nostra, quia haec merentur poenam, sed propter nomen tuum. Nomen dei accipitur hic non solum secundum quod dicitur, sed res significata per nomen, quae est divina bonitas: quasi dicat: propter bonitatem suam remittet mihi peccatum: psalm. 78: salvum fac propter nomen tuum, idest ut glorificetur nomen tuum. Et maxime competit nomini jesu christi quod est nomen salutis, ut dicitur Matth. 1. Et quare? propter nomen tuum; quia tantum est peccatum meum, quod ex merito non meretur remissionem: unde dicit, multum est enim, idest magnum et grave, multitudine et pluralitate peccatorum: jac. 3: in multis offendimus omnes; ad minus venialiter: Prov. 24: septies in die cadit justus, et resurget. Vel multum, gravitate: psalm. 37: iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Vel hoc dicitur contra Novatianos qui se catharos dicebant, idest puros. Novatus sacerdos fuit tempore decii; et hic dicebat, quod nullus poterat redire ad poenitentiam post baptismum postquam lapsus fuerat. Sed si hoc esset verum, frustra diceret Psalmista 26: propitiaberis peccato meo.