In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et audivi vocem magnam in caelo, " id est, in Ecclesia triumphante, " dicentem, " id est, signantem : " Nunc, " id est, principe mortis devicto. Vel, " Nunc, " id est, omni tempore vitae praesentis ab adventu Salvatoris usque ad finem mundi.
" Facta est salus, " quia per Christum sumus salvati. Psal. iii, 9 : Domini est salus.
" Et virtus, " quia per ipsum sumus roborati. Isa. xl, 29 : Qui dat lasso virtutem, etc.
" Et regnum Dei nostri, " id est, Patris nostri, qui nos regit, et proficere facit de virtute in virtutem, ut dicit Glossa.
" Et potestas Christi ejus, " id est, Filii, " quia projectus, etc. "
Vel sic : " Audivi vocem magnam in caelo, dicentem, " ut prius : " Nunc facta est salus, " scilicet, Ecclesiae per gratiam operantem, " et virtus, " per gratiam cooperantem, " et regnum Dei nostri, " per gratiam consummantem.Vel, " Salus, " id est, peccatorum remissio, " et virtus, " id est, bene operandi robur, " et regnum Dei nostri, " per vitiorum calcationem. Et bene dicit: " Facta est, " quia ante adventum Christi salus erat in fieri: post ejus adventum est in facto esse.
" Et potestas Christi ejus, " id est, Filii Dei Patris qui ad se omnia trahit. Joan. XII, 32 : Et ego, si exaltatus fuero a terra, omina traham ad meipsum. Et quia mali non trahuntur, ideo non sunt.
" Quia projectus est, " id est, procul iactus sine spe revertendi, " accusator fratrum nostrorum, " id est, diabolus cujus officium est accusare : " qui accusabat, " id est, accusabiles facere satagebat, suggerendo et inducendo in pecca- tum, " ante conspectum Dei nostri, " quem nihil latet. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt, elo.