MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo mortem sine dolore subierit ?
Post haec quaeritur de ipsius morte, si fuerit sine dolore ?
Et videtur primo, quod non :
1. Ita enim se habet mors ad mortem, sicut vita ad vitam : sed vita Dominae nostrae inter omnes vitas simillima fuit vitae Domini nostri Jesu Christi : ergo mors morti: sed ista dolorissima fuit : ergo et illa.
2. Item, Ratio assignatur quare mors Domini fuit dolorissima sive asperrima :
dicitur enim, ut oportet, quia ubi est nobilior naturarum conjunctio, ibi major est delectatio : sed in quorum conjunctione major est delectatio, in illorum separatione major est dolor : unde cum anima Christi nobilissima fuerit conjuncta nobilissimo corpori, et in illorum conjunctione maxima fuit delectatio, et in separatione maximus fuit - dolor. Unde, Thren. I, 12 : 0 vos omnes qui transitis per viam, etc. Sed eadem causa fuit in
beatissima Virgine secundo loco in summo. Ergo in ipsius morte maximus fuit dolor post dolorem Christi.
3. Item, Inter quaecumque major est pax, illorum delectabilior est commansio : sed in corpore beatissimae Virginis et in anima sua maxima pax fuit ad invicem, quia spiritus adversus carnem non concupivit, nec e converso : ergo et delectabilior commansio : ergo et maximus in separatione dolor.
In contrarium est quod
1. Legitur in prologo super Joannem de Joanne, quod facta oratione positus est ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione carnis : sed improportionabiliter beata Virgo aliena fuit a corruptione carnis : ergo improportionabiliter plus debuit esse aliena a dolore mortis.
2, Item, Damascenus '': " Sed ipsa beata Et super naturam donorum, digna effecta dolores quos effugit pariens, illos tempore passionis sustinuit, ex materna compassione viscerum, lacerum reparturiens : et quem Deum per nativitatem agnovit, illum ut malefic
11 m interfectum videns, tamquam gladio cogitationibus decerpitur. Et hoc est: Tuam ipsius animam pertransibit gladius . ''" Ex hac auctoritate infertur, quod si dicimus, quia Dominus non judicabit bis in idipsum, et ille dolor reputatur ei gladius. Ergo sicut post gladium non est dolor, ita nec post istum gladium debuit sustinere dolorem mortis.
3. Item, Ille gladius reputatur ei per aequipollentiam pro martyrio : sed post martyrium non est dolor mortis : ergo neque post hunc gladium qui aequipollet ei.
4. Item, Ratione hujus doloris debetur ei aureola martyrum : ergo post hunc non est dolor mortis.
5 Item, Moyses propter abstractio-
nem spiritus secundum actum a viribus inferioribus non sensit defectum sitis et famis quadraginta diebus et noctibus , Similiter et Elias . ''Ergo si delectatio spiritus talis et tanta taliter et tantum abstraxit hic sensum passionis, et tantum et tamdiu interrupit: ergo major magis abstrahit et magis interrumpit, et improportionabiliter major improportionabiliter magis abstrahit et interrumpit: sed improportionabiliter abstrahi a corpore super illud abstrahi quod est secundum actum, est istud abstrahi quod est secundum substantiam, et improportionabiliter interrumpi quod est semper, est super illud interrumpi quod est ad tempus : ergo improportionabiliter delectatio major potest abstrahere animam a corpore secundum substantiam et excludere omnem poenam: ergo beatissima Virgo mortua fuit prae amore sine dolore.
6. Item, Paulus nescivit in raptu utrum in corpore vel extra corpus : ergo intensior raptus animam secundum substantiam abstrahere potest.
7. Item, Majores motus impediunt minores, et natura inclinat ad carnem et ad corpus : sed charitas inclinat a corpore ad Christum, juxta illud Apostoli, ad Philip. I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo: ergo tantum. potest intendi inclinatio sursum, quod separatur et abstrahitur ab inclinatione deorsum : ergo charitas tantum potest sursum trahere, quod anima separetur a corpore, et sic morietur prae amore.
8. Item, Duorum dolorum major est medicina minoris : sed anima secundum charitatem dolet esse separata a Deo, secundum naturam vero dolet dividi a corpore : ergo ille tantum potest intendi, quod istum non contingit sentiri : ergo potest mori sine dolore.
9, Item, Quidquid aptum natum est inducere languorem si continuetur et intendatur, potest inducere mortem : sed anior potest inducere languorem : ergo et mortem. Minor patet, Cantic. II, 5 : Quia amore langueo. Glossa : " Prae amoris magnitudine omnia temporalia fastidio. "
Ex his patet, quod beatissima Virgo prae amore et sine dolore mortua fuit .''
An autem statim evolaverit, disputabile non est : quia nihil purgabile habuit.