Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum essentia divina stare possit in aliquo producto ?
Et quia pluralitas divinarum personarum declaratur ex productione, ideo quaero de productione in natura divina.
Primo in communi : Utrum essentia divina possit stare in aliquo, et ipsum esse productum. Arguo quod non, primo sic: Nullum productum est ex se necessarium, sed quidquid subsistit in essentia divina, est ex se necessarium: ergo, etc. Probatio majoris per quinque vias.
Primo, quia nihil simul est ex se necessarium et ab alio: sed quod est productum si est necessarium, est necessarium ah alio ; ergo non a se. Majorem hujus Prosyllogismi probo, quia si est necessarium ex se, ergo est necessarium, circumscripto omni alio: si autem est necessarium ab alio, non est necessarium illo circumscripto.
Secundo probatur prima major, quia omne productum possibile fuit produci, alioquin impossibile produci esset productum; ergo omne productum aliquam possibilitatem includit, et omnis possibilitas repugnat necessario ex se ; ergo, etc.
Tertio sic : Terminus productus est aliquo modo posterior producente, quia non potest intelligi productio sine aliquo ordine priori et posteriori, in illo priori in quo producens intelligitur, non intelligitur productum, quia tunc non esset prius: ergo intelligitur in illo priori productum non esse, et in signo posteriori intelligitur esse; ergo mutatio.
Quarto probatur, quia essentia divina circumscripta productione, non habet illud productum. Habet enim illud productum per productionem ; ergo per illam fit essentia divina de non habente illud habens illud, et ita mutatio.
Quinto, quia generatio videtur esse essentialiter mutatio, sicut species essentialiter includit genus ; productio autem adesse per modum naturae est generatio, igitur illa non potest intelligi sine mutatione.
Secundo ad principale sic : Si est productum, ergo dependet: consequens est falsum, ergo antecedens. Probatio consequentiae, quia si nullo modo dependet productum a producente ; ergo utrumque ex aequo haberet naturam, et ex hoc ultra non magis praeexigeret productum ad sui productionem et esse, quod producens praehaberet suam naturam quam e converso, quod est contra naturam productionis.
Tertio principaliter sic, quia aliae mutationes quae non ponunt de ratione sui tantam imperfectionem, quantam ponit generatio, non possunt esse in divinis ; ergo nec generatio. Consequentia patet, quia removetur a Deo quidquid est imperfectionis. Probatio antecedentis, quia latio et alteratio secundum Aristotelem 8. Phys. non ponunt tantam imperfectionem quantam ponit generatio, quia multa entia perfecta possunt alterari vel localiter ferri, quae non possunt generari: sed non conceditur in Deo loci mutatio vel alteratio, ergo nec generatio.