IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Aliter respondetur. Secunda opinio est Henrici, qui dicit quod intellectus animae Christi potuit videre omnia in Verbo habitualiter, sed non potuit videre omnia actualiter. Primum supponit tanquam verum. Secundum probat tribus rationibus.
Prima, si posset videre omnia actualiter, tunc aequaliter intellectui divino, quia tot praecise videret, quot intellectus divinus posset videre.
Secunda, si posset videre infinita simul, sequeretur quod non videret. Consequentia probatur, quia virtus finita minus videt distincte tria quam duo ; ergo si videt in infinitum plura, sequitur quod in infinitum videt minus distincte ; sed in infinitum minus distincte videre esset non videre.
Tertia, intellectus animae Christi non est intensive infinitus ; ergo non potest simul videre infinita. Consequentia patet, quia infinitas extensiva praesupponit infiuitatem intensivam, secundum Commentatorem de substantia orbis et 12. Metaphysicorum, com. 41.
(b) Contra istud. Contra hanc opinionem instat Doctor primo contra illam partem de habitu, et secundo, probando quod secunda pars repugnat primae ; contra primam sic instat Doctor, quia aut iste habitus ponitur ratio formalis intelligendi infinita sub suis propriis rationibus formalibus, aut praecise ponitur quod iste habitus est ratio cognoscendi infinita, pro quanto fundat infinitos respectus ad infinita objecta. Si primo, contra, quia sequitur quod sit infinitus intensive, patet, quia quanto aliquid est ratio formalis cognoscendi plura, quorum quodlibet requirit aliquam perfectionem in ratione formali cognoscendi, si propriam haberet, illud tale est perfectius intensive ; ergo si est ratio formalis cognoscendi infinita objecta, quorum quodlibet requirit aliquem gradum specialem perfectionis in sua ratione formali, quia et propriam entitatem, et per consequens et propriam intelligibilitatem, illud tale erit infinitum intensive, et per consequens talis habitus, si esset ratio formalis cognoscendi infinita, sive causandi cognitionem infinitorum objectorum, esset infinitus intensive, quod est impossibile ; de hoc vide Doctorem dist. 2. primi part. 1. quaest. 1. et in secundo, dist. 3. q. 10. et vide, quae ibi exposui et notavi, praecipue in secundo. Si secundo, contra, primo sic, quia hoc secundum contradicit primo, patet, ideo enim ponit talem habitum fundar emfinitos respectus ad infinita objecta ad evitandum infinitatem intensivam illius, quia bene potest aliquid fundare infinitos respectus sine infinitate fundamenti, ut patet de albedine comparata ad infinitas albedines, quae ut sic, fundat infinitas similitudines ; ergo hoc modo poterit poni, quod sit unus actus intelligendi, qui fundet infinitos respectus ad infinita objecta, qui tamen non erit infinitus intensive ; et sic intellectus animae Christi poterit actualiter videre infinita sine infinitate ipsius intellectus et actus, et sic secundum membrum repugnat primo.
(c) Illud etiam de respectibus non concludit. Dicit Doctor quod quamvis idem possit fundare infinitos respectus, puta infinitas similitudines, quia infinitae similitudines nihil aliud requirunt pro fundamento, nisi unitatem naturae, in qua ipsa albedo convenit cum infinitis albedinibus, non tamen aliquid potest fundare infinitos respectus qualescumque ; patet, quia non potest fundare infinitos respectus posterioris ad prius, a quo essentialiter dependet, qualis est respectus causati ad causam ; causa enim quanto plures effectus potest causare, tanto est perfectior, et sic causatum dicit respectum essentialem causati ad causam ; dicit etiam respectum essentialem imperfecti ad perfectum, si est causa aequivoca, non potest ergo idem causatum includere infinitos respectus ad infinitas causas, quia tunc simul dependeret ab infinitis causis actu, quod tamen est impossibile. Similiter idem non potest fundare infinitos respectus mensurati secundum perfectionem ad infinitas mensuras. Cum ergo objectum sit causa habitus, vel saltem posset esss causa illius (quod dico, quia etsi habitus inclinans ad cognitionem lapidis, posset immediate causari a voluntate divina, tamen non excluditur, quin etiam posset causari a lapide), sequitur quod habitus dependet ab objecto, ut ab ejus causa, et includit respectum ad objectum a quo natum est causari, posito quod ab alio causetur ; cum ergo idem habitus non possit causari ab objectis specie distinctis, ut patet, quia habitus specificantur ab objectis, si etiam ille habitus immediate causaretur a voluntate divina, adhuc non posset fundare alium et alium respectum ad objecta specie distincta, quia ex quo est incommunicabilis ab utroque objecto, sequitur quod non potuit includere tales respectus simul. Et similiter habitus dicit respectum mensurati ad objectum actu cognitum, ut ad mensuram actualem ; cum ergo actu non possit idem habitus mensurari ab objectis cognitis specie distinctis, sequitur quod talis habitus non poterit simul includere tales respectus ad objecta cognita specie distincta, nam objectum ut actu cognitum dicitur mensura actualis tam actus, quam habitus, de quo vide Doctorem quaest. 13. quodlibet. et quae ibi prolixe exposui. Dicit ergo Doctor quod quamvis idem possit fundare infinitas relationes, non tamen infinitas quascumque, quia non mensurati ad mensuram, nec causati ad causam. Et si talis habitus includeret infinitos respectus ad infinita objecta, ut ponit Henricus, posito etiam quod talis habitus esset immediate creatus a Deo, illi respectus essent tantum posterioris ad prius, quia omnis habitus, quantum ex naturalibus natus est esse posterior objecto cujus est, quia et ab illo natus est causari, et similiter natus mensurari: modo idem non potest fundare infinitos tales respectus.
(d) Praeterea, quod secundum membrum, etc. Secundo principaliter Doctor arguit, probando quod secundum membrum contradicat primo, videtur enim contradictio, quod ponatur in uno intellectu unus habitus, quo habitualiter possit cognoscere infinita objecta, et quod tamen actualiter per illum habitum non possit illa cognoscere ; patet quia talis habitus habebit actum sibi adaequatum, vel unum actum, qui simul sit infinitorum objectorum, vel plures, puta quod tot sint actus,quot sunt objecta cognoscibilia, et sic sequitur quod habitus erit infinitus, quod est propositum in prima parte ; vel sequitur quod actus, qui est infinitorum objectorum, non est infinitus, vel quod illi actus plures, qui sunt ad infinita objecta, non essent numero infiniti, quod est propositum ex alia parte, videlicet, quod intellectus divinus posset per unum actum intelligere infinita objecta, et tamen non esset infinitus ; vel per plures actus posset infinita objecta intelligere, et tamen non esset infinitus, quia nec illi plures essent infiniti et sic per hoc, quod simul intelligerent infinita objecta, non intelligeretur adaequari intellectui divino.