Quis. Hic invitat alios ad confitendum. Et primo ponit quid necesse est ex parte nostra.
Secundo quid sperandum a deo. Ex parte autem nostra requiritur; quod subjiciamur alias frustra confideremus. Prima ergo subjectio est per timorem: Eccl. 1: timor domini initium sapientiae; unde dicit, quis est homo qui timet dominum? Eccl. 2: qui timetis dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. A deo autem speranda sunt tria, secundum quod tria sunt in homine: scilicet intellectus, voluntas et virtus operativa.
Deus ergo intellectum instruit, voluntati satisfacit, et virtutem roborat. Quantum ad primum dicit, legem statuit ei in via quam elegit; idest, homo qui timet dominum, elegit viam, scilicet servire deo: psalm. 2: servite domino in timore: isa. 30: haec est via, ambulate in ea. Et in hac instruit qualiter homo procedat.
Hieronymus habet, docebit eum: et hoc ponendo legem facit. Voluntas autem hominis ad duo refertur in isto mundo. Primo, ut bona possideat.
Secundo, quod illa bona filiis suis dimittat, et in his etiam deus temporaliter timentibus eum satisfacit.
Unde quantum ad primum dicit, anima ejus in bonis demorabitur. Sed melius est ut hoc spiritualiter intelligamus. Et videtur hic duo dicere: scilicet affluentiam bonorum. Anima ejus in bonis demorabitur, ut accipiatur pro voluntate, cujus objectum est bonum. Ergo tunc in bonis homo moratur, quando satiatur spiritualibus: psalm. 102: qui replet in bonis desiderium tuum; idest bonis praesentis vitae, scilicet spiritualibus virtutibus, et in futuris bonis gloriae. Secundo dicit firmitatem: et semen ejus hereditabit terram. Et semen, idest opera hominis spiritualis, quae opera sunt filii nostri. Et hic, hereditabit terram: scilicet quando dabitur hereditas illa, scilicet terra viventium: Ps. 26: credo videre bona domini in terra viventium. Vel, semen, idest corpus nostrum glorificatum, haereditabit terram, illam propter bona opera. Quantum ad tertium dicit, firmamentum est dominus timentibus eum. Et primo ponit confirmationem virtutis operativae. Secundo ponit finem, et testamentum. Dicit ergo, alii homines propter timorem mundi infirmantur, quia vacillant; sed timor dei facit fortes: quia, ut dicitur Eccl. 34: qui timet dominum, nihil trepidabit.
Et ideo subditur: spes ejus est, firmamentum: et hic usque ad hoc firmatur quousque manifestet ei testamentum suum, idest suam possessionem. Hoc ergo testamentum est, vel promissio quam facit de adventu christi, qui quidem adventus manifestatus est simeoni timorato; vel promissio de vita aeterna: jo. 14: ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Hieronymus habet sic, secretum domini timentibus eum, foedus illius manifestabitur illi. Promissio enim vitae aeternae est in secreto, ut dicitur isa. 64: oculus non vidit, deus, absque te, quae praeparasti diligentibus te. Et hoc datur timentibus eum: psalm. 39: quam magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abscondisti timentibus te.
Et hoc secretum est foedus quod promisit timentibus eum: Malach. 4: vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae.