In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
" Die ac nocte, " id est, continue. Vel secundum Haymonem, per prospera et adversa. Haymo : " Die ac note accusat, quando alios prosperitatibus extolli facit, alios adversitatibus frangi. "
" Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, etc. "
" Et ipsi vicerunt eum, " scilicet fratres, auxilio Angelorum fulti. " Vicerunt, " inquam, resistendo tentationibus suis. Vel, " Vicerunt, " potestate liberi arbitrii. Hieronymus : " Debilis est hostis qui non vincit nisi volentes . "
Sed ne crederetur quod vicissent virtute propria tantum, subdit : " Propter sanguinem Agni, " id est, merito Passionis Jesu Christi, vel per fidem et virtutem Passionis : " et propter verbum testimonii sui, " id est, propter confessionem fidei apertam. Vel, " Propter verbum testimonii sui, " id est, propter praedicationem qua testati sunt Christi resurrectionem. Act. IV, 33 : Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis, etc.
" Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. " Glossa : " Non sic foverunt carnem suam ut animae perirent. " Quasi diceret : Magis elegerunt mori, quam ut animas suas carnaliter diligerent. Act. XX, 24 : Non facio animam meam pretiosiorem quam me.
" Propterea laetamini, caeli, etc. "
" Propterea, " scilicet, quia projectus est draco, et facta est salus, " laetamini, caeli, " id est, Angeli majores, " et qui habitatis in eis, " id est, minores : et dicuntur isti habitare in majoribus, quia recipiunt ab eis illuminationes. Vel, " Laetamini, caeli, " id est, omnes Sancti, qui moramini in talium congregatione. Vel, " Laetamini, caeli, " id est Praelati,
" et qui habitatis in eis, " id est, subditi supple, propter diaboli dejectionem, et Ecclesiae promotionem.
"Vae terrae et mari, quia descendi) diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. "
Hic agitur de paena malorum.
Et dicuntur duo. Primo, quod expulsus ab electis, coepit amplius saevire in reprobos. Secundo, ostenditur conatus ipsius Ecclesiam impugnantis, ibi, v. 13 : " Et postquam vidit. "
In primo duo facit. Primo, imprecatur reprobis paenam. Secundo, reddit causam, ibi, " Quia descendit diabolus. "