PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur : " Et stabat " minaciter " populus " malus, " spectans, " et exspectans cum desiderio mortem ejus. Job,
XVI, 15 : Irruit in me quasi gigas. Frendens enim et fremens stetit contra eum populus. Psal. II, 1 : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? Job, XVI, 10 : Collegil furorem suum in me, et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis. Sic ergo populus mortem ejus sitiens, stabat spectans : sicut de damnatis per justitiam publicam non receditur nisi prius mortui videantur.
" Et deridebant eum principes " sacerdotum, qui omnium malorum erant incentores, " cum eis, " hoc est, cum populis. Psal. XXI, 8 : Omnes videntes me deriserunt me, loculi sunt labiis, et moverunt caput. Matth. XXVII, 39 : Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua. Job, XII, 5 : Deridetur justi simplicitas : lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad t emptis statutum. Proverb. XIX, 28 : Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. Jerem. xx, 7 : Factus sum in derisum tota die : omnes subsannant me. Thren. III , 14 : Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
" Dicentes, " deridendo :
" Alios salvos fecit. "
Hoc solum vere et non bene dicunt :
quia deridendo dicunt. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Matth. 1, 21 : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
" Se salvum faciat. "
Hoc pessime dicunt : quia seipsum non salvando, nos omnes salvat. Isa. LIII , 5 : Cujus livore sanati sumus. Exponendo enim seipsum passionibus, omnes nos salvavit a peccatis. Ad Hebr. IX, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Obliti sunt isti procaces, quod patres eorum non nisi per sanguinem agni liberati sunt ab exterminatore . Dicunt tamen illud, ac si illud intendant quod ipse, Luc. IV, 23, dixit : Medice, cura teipsum. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua." Si hic est Christus Dei electus, "
Sicut jactando dixit. Et hoc penitus dicunt inconvenienter : quia ipsi non credunt Christum Deum esse, et ideo miracula non posse facere : tamen deridendo in hoc dicunt verum, quia ipse est Christus unctus oleo laetitiae deitatis, delibutus unctione Spiritus in assumptione humanitatis. Isa. lxi, I : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Psal. xliv, 8 : Unxit te Deas, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
" Dei electus, " quem sic elegit, quod nullum eligit nisi in ipso. Ad Ephes. I, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Matth. XXVII, 43, dicunt : Dixit enim : Quia Filius Dei sum. Sapient. II, 18 et 19 : Si est verus Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit de manibus contrariorum. Contumeliaet tormento interrogemus eum -.eril enim ei respectus ex sermonibus illius.
" Illudebant autem ei et milites ac cedentes, et acetum offerentes ei,
Et dicentes : Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. "
Tertium est. Et tangit duo : unum quidem de illusione, et aliud de aniaricatione.
Dicit igitur : " Illudebant autem ei et milites. " Isa. XXVIII , 14 : Audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum qui est in Jerusalem. Osee, VII, 5 et 6 : Extendit manum suam cum illusoribus : quia applicuit quasi clibanum cor suum.
Per istam triplicem illusionem populi, et sacerdotum, et militum, triplex fit adoratio Crucifixi in Parasceve. Vel, quia illusus fuit coram Pontificibus et coram Herode, et coram Pilato : sicut patet ex praehabitis. Et quia quarta vice hic illusus ab omnibus in cruce, populo scilicet, principibus, et militibus : ideo post triplicem adorationem, cum crux exhibetur omnibus, omnes de contra stantes adorant in recompensationem illusionum, quas pro nobis sustinuit.
" Accedentes. " Fellito corde sibi appropjnquantes. Psal. lxxxvii, 4 : Repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. Tam amari enim de se dicere poterant, quod inferno jam appropinquabant. Act. VIII, 23 : In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.
" Et acetum offerentes, "
In spongia circuinposita hyssopo, sicut dicitur, Joan. XIX, 29. Marc. xv, 23, dicitur, quod dederunt ei vinum myrrhatum. Matth. XXVII, 34, dicitur, quod de-derunt ei ninum felle mixtum. Et potest esse quod mixtura fuit es vino aceto ?o et felle et absynlhio et myrrha : et intentio eorum fuit ut iulus exasperantur, sicut exterius in amaritudine fuit.
Dicunt autem quidam, quod bis potatus fuit ante crucem : cum ex ductu lassatus fuit, et tunc acetum dederunt : et sccundo in cruce, quoniam tunc clamavit: et potans cum voluit exasperare sibi guttur, ne clamare posset: et ideo socius dixit : Sine videamus an veniat Elias liberans. eum . Quasi dicat : Non exasperes guttur, ut inclamare possit Eliam. Quod autem quidam dicunt quod potatus sit ut citius moreretur, falsum est : quia talia prolongant vitam, et non abbreviant in eo qui non de febre moritur. Istam autem amaritudinem Dominus subiit propter gustum vetitum. Sicut enim terrenus Adam gustu cecidit. ita coelestis Adam gustu eum relevavit. Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absynthii, et fellis. Jerem. II, 21 : Quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena ? Dicit etiam Joannes, XIX, 28, Dominum dixisse : Sitio : quia tunc sitivit salutem nostram. Cui amaritudinem propinat, qui felleos mores irae et invidiae et inimicitiarum reservat. Deuter. XXXII , 32 et 33 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Et ideo, cum gustasset noluit bibere .
Cum amaritudine autem oblata irrogant irrisionem,
" Dicentes: Si tu es rex Judaeorum,"
Sicut tu dicis, " salvum te fac. " Sed ad hoc respondet, Joan. XVIII, 36 : Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei illique decertarent ut non traderer Judaeis : quia milites de regno terreno inlelligehant sicut ignari legis.
" Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judaeorum. "
Attende quod figura crucis de quatuor lignis, vel forte de pluribus meo judicio erat composita. Pes enim magnus (et ut quidam dicunt de sex trabibus) compositus erat de cedro. Sex autem trabes dicunt in pede fuisse, quorum quatuor quadratum quoddam super terram jacens describebant, ut fortiter et immobilis staret crux. Duo autem per modum crucis ad rectos augulos, se in ipso quadrato intersecabant, et usque ad latera quadrati porrigebantur, et quasi quadratum ne dissolveretur continebant : in quarum duarum trabium medio ubi se intersecabant, erat foramen magnum cui stipes crucis infigebatur, qui stipes magnus fuit et altus. Et dicitur fuisse de cypresso. Lignum autem transversale ad quod brachia fuerunt extensa et manus conclavatae, fuit de palma, et fortiter in superiori summitate stipiti superfixum clavis validis, ut non moveretur. Et sic crux fuit ad modum litterae quae thau vocatur hebraice. Ezechiel. IX, 4 : Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium. In hac cruce sic disposita nihil erectum fuit superius : et verifieatur quod dixit Matthaeus, VIII, 20 : Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Pilatus autem superius affigi fecit tabulam, in qua titulum scripsit, quae luit de ligno olivae. Et dicunt quidam, quodaliud lignum stipiti infixit, quod in altum porrigebatur : et huic ligno tabulam affixit. Et sic dicitur probabilius. Et sic ex quinque lignis composita est crux, stipite, hrachiali ligno, et ligno quod supra stipitem ultra caput est erectum, in quo superius transversaliter tabula est aftixa in pede. Pes autem ex sex. trabibus est compositus, sicut diximus. Et sic sunt in universo decem ligna crucis. Et multi clavi in diversis locis sunt infixi. Dicunt autem quidam quod omnia haec ligna a Salomone a monte Libano sunt adducta, et superfuerunt in templo : et ita juxta probaticam piscinam remanserunt jacentia. Sed hoc non est authenticum. Sic igitur patet qualiter tabula est affixa, in qua fuit crucis titulus. Habacuc, II, 2 : Scribe visum, et explana eum super fabulas, ut percurrat qui legerit eum. Istam crucis dispositionem videtur describere Apostolus, ad Ephes. III , 18 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit laliludo,et longitudo, et sublimitas, et profundum. Sublimitas enim significavit, quod omnia Patri acquisita attribuit. Profundum autem, quod usque ad inferos redemptionis suae gratiam derivavit. Latitudo autem est extensio charitatis, etiam ad inimicum. Longitudo autem est duratio hujus gratiae in aeternuni. Hoc est igitur quod dicit.
" Erat autem et superscriptio, etc. "
Scilicet superscriptio tituli. Hieronymus autem distinguit triplicem titulum, memorialem, praeconialem,triumphalem. Et iste titulus omnes habet rationes titulorum. Memorialis enim est ad memoriam rei aeternam. Et talis est iste : quia in memoria aeterna erit justus, sicut dicit Psalmus CXI , 7 : ab auditione mala non timebit. Praeconialis autem est, quia est in titulo isto praeconium summae laudis : quia nihil nisi laudabile in titulo isto continetur. Jesus enim salvator, Nazarenus floridus virtutum honestate, Rex a regimine justitiae, Judaeorum contuentium recta interpretatione dicitur. Quod nihil est nisi laudabile. Psal. cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Triumphalis autem est iste titulus, quia triumphum continet perfectum. Joan. XVI, 33 : Confidite, ego vici mundum.
" Superscriptio autem fuit litteris grae-cis, et latinis, et hebraicis. " Graecis quidem, propter summum philosophiae et sapientiae quod fuit apud illos : Latinis autem propter summum potestatis : et Hebraicis propter summum cultus divini. Dicitur autem titulus a graeco AdminBookmark quod
est radius , ''et significat gratiam Christi toto orbe terrarum per istas tres linguas esse diffundendam.
" Hic est "
Jesus
" Rex Judaeorum. "
Haec fuit una accusationum, in qua majorem vim faciebant : quia per hanc Caesari contradicere videbatur. Unde etiam, Joan. XIX, 21, dixerunt : Noli scribere : Rex Judaeorum, sed quia ipse dixit : Rex sum Judaeorum. Timebant enim accusabiles fieri coram Caesare, si simpliciter scriberetur : Rex Judaeorum. Isa. XIX, 19 : Erit allare Domini in m e-dio terrae aegypti, et titulus Dominii juxta terminum ejus. Altare super quod oblatus est Dominus est crux. Medium autem terrae dicitur Jerusalem, quae medium est nostrae habitabilis : quae quidem spiritualiter est aegyptus propter malos habitatores : sicut dicitur, Apocal. XI, 8. Titulus autem inscriptio Pilati est juxla terminum crucis. Tribus autem linguis scriptum est : quia, Deuter. XIX, 15, dicitur, quod in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
" linus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos.
Respondens autem alter, increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es ?
Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.
Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. "
Hic ultimo ponitur pars illa, quae est de exprobratione latronum.
Dicuntur autem hic tria : sinislri latronis exprobratio, dextri ad sinistrutn increpatio, et devotio quam habuit ad Dominum.
De primo quidem dicit sic: " linus autem de his, qui pendebant, latronibus. " Qui a sinistris pendebat, et ad sinislram pertinebat, " blasphemabat eum. " Matth.
XII, 31: Spiritus blasphemia non remittetur... neque in hoc saeculo, neque in futuro. Blasphemia est impositio falsi criminis in Deum. Psal. lxviii,10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt saper me. Jerem. xv, 10: Omnes maledicunt mihi. Jerem. xx, 7: Omnes subsannant me. Dicens, " improperando : " Si tu es Christus, " habens divinam potentiam, " salvum fac " principaliter " temetipsum, et nos " postea. Eccli. XIV, 5 : Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? Ordinata enim charitas est ut incipiat asemeU ipso : et ideo salva te primum, et postea nos.
" Respondens autem alter, "
Scilicet latro jam ad poenitentiam conversus. Quia,sicut dicit. Matthaeus, XXVII, 44, et Marcus, xv, 32, primo ambo blasphemabant : sed unus ad cor rediens, veniam petivit, et socium increpavit.
" Increpabat eum, dicens " II ad Timoth. IV, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.
" Neque tu times Deum. "
Quasi dicat: Qui timere Deum deberes, eo quod in januis es mortis et judicii divini. Psal. XIII , 3: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunl: non est timor Dei ante oculos eorum.
" Qui in eadem damnatione es, " non quidem quoad causam, sed quoad similem poenam : accepisti enim mortis sententiam sicut ille. Et hoc quidem magna gratia est, quod in eadem damnatione vult esse nobiscum. II Reg. XVIII , 33: Fili mi Absalom ! Absalom fili mi! Quis, mihi tribuat ut moriar pro te, Absalom fili mi ! fili mi Absalom !
" Et nos quidem juste, "
Supple, patimur: quia peccata nostra hoc meruerunt. II Reg. XIX, 28 : Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi.
" Nam digna factis recipimus, " hoc est, dignas paenas recipimus pro malis factis. 11 ad Corinth. v, 10: Ut referat unusquisque propria corporis prout gessit. Isa. III, 11 : Vae impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
" Hic vero nihil mali gessit. " Et hoc sigaificatum est in agno paschali, de quo dicitur: Erit autem agnus sine macula, masculus, anniculus .
" Et dicebat ad Jesum, "
In devotione coniunctionis conversus: " Domine. " Sapient. XVI, 13 : Tu es qui vitae et mortis habes potestatem. " Memento mei "in bonum. Genes. xl, 14 : Memento mei cum bene tibi fuerit. Proverb. x, 7 : Memoria justi cum laudibus. Psal. CXI, 7 : In memoria aeterna erit justus: ab audilione mala non timebit.
" Cum veneris in regnum tuum. " Joan.
XVII , 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio suo defendet illos.
" Et dixit illi Jesus, "
Ostendens quod ipse est verus Salvator, qui venit in mundum peccatores salvos facere : quia, sicut dicitur, Matth. I, 21: Salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
" Amen dico tibi, "
Hoc est, vere dico tibi, " hodie, " hac lucente luce, quia nunc lucet lux gratiae, " mecum eris in paradiso. " Paradisus autem hic dicitur deitatis plena fruitio, ad quam secum statim soluta a corpore pervenit anima latronis. II ad Corinth.
XII, 4 : Raptus est in paradisum : et audivit arcana verba quae non licet homini loqui. Apocal. II, 7 : Vincentidabo edere de ligno vitae quod est in Paradiso Dei mei.
Paradisus enim, ut dicit Augustinus, multipliciter dicitur. Est enim terrestris paradisus, regio prima nostrorum immortalium corporum antequam caderent per peccatum. Genes. II, 8 : Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat. Aliquandoaulem dicitur paradisus regio beatorum spirituum, deitate praesentialiter fruentium, sicut jam ante diximus. Haec autem regio est in omni loco ubi se deitas ad fruendum exhibet, sive in coelo, sive in terra, sive eliam in limbo patrum: ad quem post mortem anima Christi descendit. Aliquando etiam dicitur paradisus deliciae sanctae animae in consolationibus divinis. Eccli. XL, 28: Timor Domini sicut paradisus benedictionis. Aliquando etiam pulchritudo conversationis Sanctorum dicitur paradisus . Eccli. xl, 17 : Gratia sicut paradisus in benedictionibus. Ali- quando dicitur paradisus amaenitas habitationis Sanctorum. Genes. XIII , 10, regio Jordanis universa irrigabatur sicut paradisus Domini. Irrigatur autem per fluenta doctrinarum et gratiarum. Aliquando dicitur paradisus multiplicitas amoenitatis Scripturarum. Eccli. XXIV, 41 : Ego sicut aquaeductus exivi de paradiso. Aliquando dicitur paradisus ubertas cordis pleni scientiis et virtutibus. Cantic. IV, 13 : Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Sed hic dicitur paradisus in prima significatione. Et deitas exhibens se fruitioni Sanctorum, est sicut fluvius qui exit de paradiso. Genes. II, 10 : Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum.
" Erat autem fere hora sexta. "
Hic post crucifixionem agitur de morte Domini et circumstantiis mortis ejus. . Dicuntur autem hic quinque, scilicet, tempus morti congruum, subtractio luminis mundi ne videret exstingui lumen spirituum, scissio veli ad revelationem secretorum, cum clamore ingenti mors Domini ad detestationem peccatorum tantam mortem causanlium, conversio iufidelium, et devotio fidelium ad aedificationem fidei et honorum morum.
De primo dicit : " Erat autem fere hora sexta, " quando sol medium caeliaccepit, et in totum mundum aequaliter virtutem I sui luminis emittere debuit. Eccli. xliii, 3 et 4 : In meridiano sol exurit terram :... et refulgens radiis suis obcaecat oculos. Alii tamen dicunt quod in tertia : quia in tertia caeperunt linguis crucifigere, et quod ore diffiniverunt, per opus in sexta perfecerunt. Et quod ita sit, dicit Dionysius in Epistola ad Appollophanem, quod feria sexia, hora quasi sexta, apud Heliopolim, civitatem aegypli, hoc ipse et Appollophanes conspexerunt. Dicitur enim in Psalmo XVIII , 7 : A summo caelo egressio ejus, et occcursus ejususque ad suimmiim ejus. Et loquitur de sole. Hoc autem non nisi in meridie est, quod est hora sexta: quia sicut lunc lumen in lotum mundum effunditur, ita gratia redemptionis per gratiam datam in sanguine Christi per totum mundum erat derivanda. Adhuc autem, in meridie comedit homo vetitum. Et hoc accipitur, quia statim se abscondit, et statim post meridiem arguitur a Domino quod in meridie commiserat. Genes. iii, 8 et 9 : Cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auratn post meridiem, abscondit se Adam, etc. Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?
Eodem ergo tempore etiam passionis in morte apposuit remedium. Ambrosius:
Ipse lignum tunc notavit, Damna ligui ut solveret.
" Et tenebrae factae sunt in universam terram usque in horam nonam. Et obscuratus est sol. "
Hic tangit secundum de tenebris.
Et dicit duo : tenebrarum factionem, et causam.
De primo dicit : " Ei tenebrae factae sunt. " Origenes videtur dicere, quod sicut in aegypto tenebrae factae sunt aegyptiis, non Judaeis, ita e converso modo, tenebrae factae sunt Judaeis, et non aliis qui erant in terra. Et haec opinio non est vera, nisi de tenebris spiritualibus intelligatur. Sapient. XVII, 19 et 20 : Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae superventura illis erat. Beda tamen videtur vclle, quod lumen toti mundo fuit subductum, ex hoc quod sol et elementa retraxerunt lumen suum ab inferiori habitatione pro- pter horrorem tanti facinoris. Et hoc expresse dicunt factum esse qui tenebras illas viderunt: sicut Dionysius, et Apollophanes, et Polycarpus martyr, et alii quidam. Alii dicunt, sicut Ambrosius et Augustinus et Hieronymus, quod tenebrae non erant nisi in Judaea : quia ibi tantum peccatum commissum est. Et hoc iterum negant Dionysius et Polycarpus et Apollophanes: et dicunt quod tenebrae se extenderunt usque ad regiones Iliacas, hoc est, in Phrygiam, ubi fuit Ilion sive Troja : et ipsi in Heliopoli civitate aegypti erant in tenebris. Et hoc quidem est verum. Sic ergo tenebrae factae sunt. Job, v, 14 : Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Exod. x, 21 : Sint tenebrae super terram aegypti, tam densae ut palpari queant. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
" In universam terram "
Regni Jerusalem, et in finitimis regionibus. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae.
" Usque iu horam nonam, "
Hoc est, per tres horas: per quantum spatium eclipsis naturalis non durat, ita quod nulla solis appareat repurgatio : quia cito transil luda, et sol in aliqua parte diametri repurgatur, et lucere incipit. Istae autem tenebrae sine omni lucis admixlione stabanttribushoris: quod numquam potest contingere secundum naturam. Hoc enim ostendit hoc quod dixit Dominus, Joan. III, 19 : Lux venit in mundum : et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.
" Et obscuratus est sol. "
Quidam mentiuntur quod sol obscuratus sit retractione sui luminis. Sed Dionysius qui hoc vidit, dicit quod luna se soli horribiliter submisit. Et cum in omni eclipsi naturali, luna solem eclipsans veniat ab Occidente, tunc e contrario luna venit ab Oriente: et incepit sol obscurari a parte orientali sphaerae suae : et transivit luna sub solem, donec tota fuit obscurata solis linea diametralis : ita quod ultimum obscuritatis fuit pars occidentalis, quae prima esse debuit si eclipsis naturalis fuisset. Et toto sole sic obscurato, tenebrae steterunt per tres horas aequales. Quod item fuit contra naturam.
Adhuc autem, Luna tunc, ut dicit Dionysius, ceciderat ab angulo plenilunii. Dicit enim quod lunae deerat, nec erat tempus conventus solis et lunae, quod non est nisi in novilunio. Erat enim luna quintadecima secundum cursum astrorum, et secundum computum Hebraeorum qui non fallit a cursu siderum. Et cum luna, ut dictum est, venerit ab Oriente, oportuit quod per eamdem curvitatem semicirculi rediret ad solem, per quam a sole crescens recesserat. Et hoc iterum impossibile est secundum naturam.
Adhuc autem, Oportuit quod in eodem arcu mota, recedendo et accedendo moveretur motu reflexionis. Quod est contra omnem naturalem prophetiam, quia in illo motu de necessitate intercidunt duae quietes : et sic motus lunae non erat regularis et uniformis.
Adhuc autem, Dicit Dionysius, quod luna post nonam restituta est in locum suum : et sic oportuit quod unum semicirculum et eumdem sui deferentis in tribus horis bis perficeret: ergo in tribus horis movebatur quantum moveri debuit in bis quindecim diebus, qui sunt triginta dies. Haec omnia mirabilia dicit Dionysius tunc accidisse, et ideo magistrum suum Apollophanem interpellasse dicendo : " Ospeculum doctrinae, Apollo- phanes, quid his secretis adscribis ? " Et ad hoc Apollophanes: " Haec, 6 bone Dionysi, injuriae sunt divinarum rerum. " Jerem. xv, 9 : Occidit ei sol, cum adhuc esset dies. Amos, VIII, 9 : Occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Sapient. XVII Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae ftmmae illuminare poterant illam noctem horrendam.
" Et velum templi scissum est medium. "
Hoc esttertium, in quo notatur revelatio aperta secretorum.
Erat autem duplex velum in templo. Exterius quidem quod ostium templi recludebat, ne ab interiori atrio in sancta posset aliquis respicere. Et aliud verum erat quod Sancta sanctorum a Sanctis distinguebat. Utrumque autem scissum est in duas paries, a summo usque deorsum, sicut dicitur, Matth. XXVII, 51.
Scissum autem est " medium, " ita quod una pars cecidit huc, et altera illuc : ita quod secretiora templi et interiora omnibus apparuerunt libero adspectu conspecta : significantia ipso facto jam patefa. ctam et propalatam esse viarn sanctorum, sicut dicitur, ad Hebr. IX, 8: ita jam quod primum tabernaculum non ulterius habuit statum. Apocal. XI, 19 : Apertum est templum Dei in coelo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, hoc est, in coelo celante sacra in templo, apertum est templum, ut pateret omnibus via libera ad propitiatorium, et arca quae corpus Domini significat: quia jam per passionem Christi esset remotum impedimentum. II ad Corinth. III , 15 : Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Et hoc est velamen carnalis intellectus legis. Unde sequitur, vv. 16 et 17 : Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritusest. Hoc totum continetur, ad Hebr.
ix, per totutn capitulum, ubi dicit expresse, v. 8 : Hoc significante, scilicet per velamen, Spiritu sancto, nondum propalatam esse viam sanctorum. Et aliquibus interpositis, subjungit, vv. 11 et 12, quod Christus assistens pontifex futurorum honorum, per amplius et perfectius non manufactum, id est, non hujus creationis, neque per sanguinem hircorum aut
vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione iuventa, et omnibus velamentis depositis : et liberam viam faciendo ad Sancta contuenda et habenda omnibus. Psal.
XII, 4: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. Et iterum, Psal.CXVIII, 18 : Et considerabo mirabilia tua.
Dicit autem Hieronymus, quod in Evangelio quod hebraicis litteris conscriptum est, habetur, quod illo eodem tempore cum vela scinderentur, lapis mirae magnitudinis scindebatur, et cecidit de superliminaribus templi, in signum futurae destructionis templi. Et de hoc dicitur, Isa. VI, 4 : Commota sunt super liminaria cardinum a voce clamantis. Utrumque, scissura scilicet velorum, et scissura templi, concordat prophetiae Isaiae,XXII , 8 et 9 : Revelabitur operimentum Judae, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt. Domus saltus dicitur templum, quia factum fuit de lignis saltus Libani. Tacet autem hic Lucas de terraemotu, et scissura petrarum, et apertura sepulcrorum : quae etiam tunc acciderunt, quae Matthaeus diligenter posuerat.
" Et clamaris voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, exspiravit. "
Quartum est quod est de inclamatione peccati, quod est causa tantae mortis.
Et dicit tria : clamorem, orationem, et exspirationem.
De primo dicit : " Et clamans voce magna. " Clamor autem vires inleriores adesse significat secundum naturam, quod exsangues et jam quasi exanimes clamare non possunt. Ad Hebr, v, 7 : Preces supplicationesque ad Deum,... cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Job,
XVI, 19 : Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Isa. lviii, 1 : doma, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
Sic ergo inclamavit peccatum
" Voce magna. "
Exilem enim vocem consueverunt habere et acutam afflicli et exsangues, in propria potestate spiritum et vitam non habentes. Et ideo in hac vocis magnitudine ostendit quod dixit, Joan. x, 18 : Nemo tollit a me animam meam: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Genes. III, 9, enim, quondam clamaverat : Ubi es, Adam ? quando de manu Dei cecidit in peccatum, hoc est, vide in quantam incidisti miseriam, quae et te ad necessitatem moriendi, et me ad mortem conducit tuae redemptionis. Et ideo clamat hic voce magna. Matth. XXVII, 46 : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et subjungit Spiritus sanctus, quod haec sunt verba delictorum eorum qui sui erant in hoc mundo, pro quibus eum tormenta pati conveniebat. Et antequam congrue redimerentur, ad istum clamorem liquefacta est sponsa. Canlic. VIII, 6 : Dilectus meus clamat ad me : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum : quia fortis est ut mors dilectio. Sic respondet sponsa, Cantic. I, 12 : Fasciculus myr-rhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitiir.
Magnitudo paenae non ita clamare coegit sicut magnitudo peccati, pro quo talem paenam sustinuit. Clamat igitur ut ostendat se vitae et mortis habere imperium . Quia jam sanguine effluxo, vexatis viribus, prolongato et multiplici martyrio, clavis ad interiora penetrantibus, adhuc mortem sustinet ne nisi volenti superveniat. Isa. LIII , 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Clamat etiam, ingentem ad nos ostendens amorem, pro quibus tot poenas assumpsit. Clamat, immensitatem acerbitatis in dolore mortis ostendens. Quod ex triplici causa fuit : Una quidem naturalis est : quia speciosus forma prae filiis hominum, optimae complexionis, et decentissimae fuit compositionis : et ideo in morte acerbissimi doloris : maxime cum nec aetate confectus, neque infirmitate in aliquo fuerit destitutus. Alia autem divina fuit: quia morte assumpta mortuus fuit. Hanc autem talem assumpsit, quali tantum lueret peccatum, quantum protoplastus et alii commiserant, qui totam naturam perdiderant. Et hanc oportuit omnibus mortibus esse acerbiorem. Tertia causa moralis est : quia dicit Aristoteles, quod mors tanto est molestior, quanto bonis melioribus privat morientem. Et ideo dicit mortem virtuosi hominis esse tanto molestiorem quam mortem turpis, quanto bonus per mortem melioribus privatur sciens. Oportuit ergo istam esse molestissimam, quae tot honorum divitem et inclytum privavit Deum vita. Thren.
I, 12 : 0 vos omnes qui transitis per viarn, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus !
Voce igitur magna clamavit. Psal. cxlii, 4 : Anxialus est super me spiritus meus : in me turbalum est cor meum.
" Ait Jesus, "
Inter multa quae clamavit, sicut, Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt : et, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me quod bis clamavit : et, Sitio : et hoc quod ad Joannem et matrem dixit : Mulier, ecce filius tuus : ad discipulum autem : Ecce mater tua .
Post omnia autem dixit quod hic continetur :
" Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. "
Et dicunt quidam quod in cruce centum quinquaginta versus Psalmorum legit, qui ab isto principio Psalmi XXI, 2 : Deus, Deus meus, respice in me, usque ad istum quem hic dicit versum continentur . Et hoc vocatur Psalterium i Christi.
Dicit igitur : " Pater. " Hic enim a. memoria dulcis Filii, etiam inter flagella et paenas quas ex obedientia Patris sustinuit, non recessit : docens nos quoniam et nos Patris in tribulatione non obliviscamur : quia flagellat omnem filium quem recipit .
"In manus luas " virtuosas " commendo spiritum meum, " debentem congredi cum diabolo et inferno, ad tuorum liberationem. Sapient. III, 1 : Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Commendatio autem est, ut sicut Pater ostendit virtutem in expugnando peccatum et peccatores, quod ita ostendat virtutem manus suae in expugnanda morte, et auctore mortis diabolo, et domo mortis inferno : ut spiritus potens forti diabolo superveniat, et iniret potenter in domum fortis, et alliget fortem, et om- niavasa domus ejus diripiat : sicut,
Luc. XI, 22, dictum est. Hoc enim modo im pletur quod dictum est, Isa. xlix, 24 Numquid tolletur a forti praeda, aui quodcaptum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?''
Sic igitur dicit : " In manus luas commendo spiritum meum. " Alia enim commendatione non indiguit commendare spiritum, qui unitus fuit divinitati.
" Et haec dicens, "
Ostendendo quid in mortis periculo et domo mortis facere vellet per spiritum. Eccli. XXIV, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, in-
ferne !
" Exspiravit, "
Hoc est, spiritum tradidit : ista, quae de opere redemptionis adhuc restabant, facienda perfecturus. Deuter. XXXII, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia. Sicut via vitae, ita et via mortis. Osee, XIII , 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos." Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.
Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae flebant, percutientes pectora sua revertebantur. "
Quintum est istius partis, quod continet tria : conversionem gentilium, compunctionem peccatorum, et confortationem justorum.
Primum notatur in hoc quod dicit : " Videns autem centurio, " qui gentilis fuit et infidelis, et praefuit ministris crucifigentibus Christum.
" Quod factum fuerat " in omnibus jam inductis miraculis, et praecipue in hoc quod spiritus suus in passionibus extorqueri non potuit, sed clamore ostendit quod voluntarie aniniam posuit. Et ideo, Marc. xv, 39, dicitur: Videns autem centurio quia sic domans exspirasset.
" Glorificavit Deum, " illuminatus fide : " glorificavit Deum, " confessione veritatis. In hoc enim Deus maxime glorificatur, quando homo peccatum suum recognoscit. Josue, VII, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris.
Iste enim peccatum infidelitatis suae recognovit, et eum quem ante blasphemaverat.
" Dicens : Vere hic homo justus erat. "
Justus autem non potuit esse, nisi et verbis verax esset, et opere justus. Deuter. XXXII, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. Si ergo verax fuit in sermone, ipse Filius Dei erat, quia Filium Dei sc esse dixit. Unde, Matth. XXVII , 54, et Marc. xv, 39 : Vere Filius Dei erat iste.
Sic ergo in isto notatur illuminatio gentilium ad fidem.
" Et omnis turba eorum qui simul aderant. "
Multitudo enim maxima exierat, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, sicut dicitur, Joan, XIX, 20. Quacumque de causa exivissent, sive planctus, sive curiositatis, sive malitiae et derisionis, " ad spectaculum istud. " I ad Corinth. IV, 9 : Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus.
" Videbant quae fiebant. " II Machab.
VII, 18 : Digna admiratione facta sunt in nobis.
" Percutientes pectora sua. " Matth. xv, 18 et 19 : Quae procedunt de ore, de corde exeunt... De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Et quia cor est fons omnium malorum, quae irrogata sunt Domino, ideo pectora percutiebant in signum castigationis. Luc. XVIII , 13 : Percutiebat pectus suum, dicens : Deus, propitius esto mihi peccatori.
" Revertebantur, " hoc est, a malo se subduxerunt. Jerem.XXXI, 19 : Postquam convertisti me, egi paenitentiam : et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui oppobrium adolescentiae meae. In hujus signum percussionis, sacerdos elevata aliquantulum voce in signum clarnoris Domini, tundit pectus in Canone dicens : " Nobis quoque peccatoribus. "
" Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes. "
Hic tangitur confortatio fidelium devotarum.
Noti autem hic dicuntur, qui se esse in dilectione noverunt. Prae timore au-. tem, et quia impellebantur, et quia noluerunt esse cum ministris sceleris, de longe steterunt. Psal. lxxxvii, 19 : Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. Psal. xxx, 12 et 13 : Qui videbant me, foras fugerunt a me. Oblivioni dalus sum, tamquam mortuus a corde. Job, VI, 13 : Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
" Et mulieres quae secutae eum erant a Galilaea. "
Illae quidem primo a longe sleterunt, sicut hic dicitur. Compuncta autem turba et recedente, et centurione glorificare Deum, audaciam acceperunt, et accesserunt ad crucem. Et ideo, Joan. XIX, 25, dicitur, quod stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Job, XIX, 20 : Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Garnes hic dicuntur carnales amici, qui a passione consumpti sunt: qui non audebant eum confiteri. Et ideo tunc solum os, forliores scilicet discipuli, adhaeserunt pelli, et hoc est fidei Ecclesiae. Labia autem sunt mulieres, quae locutae sunt ei. Et illae solae circa dentes ejus erant, quia necessaria ministrabant. Luc.
VIII, 2 et 3 : Mulieres aliquae quae erant curatae,... quae ministrabant ei de facultatibus suis. Illae enim mulieres ministrabant ei, vicem illius viduae supplentes, quae pavit Eliam .
" Haec videntes, "
Gaeteris fugientibus. Et ideo dicit Chrysostomus, quod istae mulieres doclrices fuerunt Apostolorum et Evangelistarura.
" Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus,
" Hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Aritnathaea, civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei. "
Hic agitur de sacramento sepulturae.
Et dividitur contra praecedens totum quod dictum est de passione et morte.
Habet au em tres partes : in quarum prima describitur is, qui tantae sepulturae dignus fuit officium impendere : in secunda autem, describitur modus sepulturae : et in lertia, describitur devotio mulierum considerantium sepulturae locum.
Describitur aulem Joseph ab octo. Primo quidem ab animi strenuitate, qua Judaeorum ferocitatem non timuit, quando dicit: " Et ecce vir. " Vir enim est virilis animi, non timens impetus occurrentes. Psal. I, 1 : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. Unde etiam quidam eumdem Psalmum de Joseph isto dicunt factum fuisse, eo quod non consensit consiliis et actibus Judaeorum tradentium Dominum.
Secundo, describitur a nomine, quoniam dicitur : "" Nomine Joseph. " Genes. XLIX , 22 : Filius accrescens Joseph. Unde etiam accrescens interpretatur : quia continuis incrementis accrevit in gratia.
Tertio, describitur a potestate, quando dicitur : " Qui erat decurio, hoc est, princeps super decem : vel quia erat aliquis officialium curiae. Genes. XXIII, 6 : Princeps Dei es apud nos. Psal. xlvi, 10 : Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham : quia caeteris fugientibus, Joseph et Nicodemus manserunt, sepulturae Domini officium impendentes.
" Vir bonus, " bonitate virtutis, et pietate fidei. Et describitur hic quarto ab habitu animi.
" Et justus. " Quintum est, ubi describitur ab obedientia mandatorum. Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes luas.
" Hic non consenserat consilio. "
Hoc est sextum. Psal. I, 1 : Non abiit in consilio impiorum.
" Et actibus eorum. " Et ideo in via peccatorum non sletit, et in cathedra pestilentiae non sedit.
" Ab Arimalhaea. " Ecce descriptio a loco : et interpretatur vigilia donatio-nis : et est civitas juxta Decapolim, quae olim Rammatha, dicebatur. Et praesago nomine sic dicebatur, quia propter vigiliam suae custodiae, corpus Dominicum accepit pro donatione : et maxime quia praecepta decalogi custodivit. Psal.XXXII , 2 : In psalterio decem chordarum psallite illi.
Haec est civitas " Judaeae, " quae confitens interpretatur : quia Dominum in confessione fidei fuit confessus. Ad Roman. x, 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem cotifessio fit od salutem.
" Qui exspectabat et ipse regnum Dei. " Descriptio est a spe, quia regnum Dei in revelatione gratiae (quae per Jesum Christum facta est) exspectabat. Hoc enim regnum Dei vocatur. Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus.
" Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu :
Et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. "
Hic tangit de sepullura.
Dicit autem tria, scilicet, qualiter a judice corpus obtinuit, qualiter illud involvit, et qualiter sepelivit.
De primo dicit : " Hic, " sicut existens de curia et familia praesidis, audacter, sicut dicit Marcus, xv, 43, " accessit ad Pilatum " praesidem, sine cujus licentia corpora damna orum per justitiam publicam tolli non poterant. Eccli. VII, 37 et 38 : Mortuo non prohibeas gratiam. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Matth. XXVII, 58 : Pilatus vero jussit reddi corpus. Sic enim praecipitur, Josue VIII, 29, et x, 27, quod ante solis occasum corpora deponantur de ligno.
" Et depositum, "
Supple, de cruce. Joan. XIX, 31 : Petierunt at non remanerent in cruce corpora sabbato. Erat enim magnus dies ille sabbati.
" Involvit in sindone. " Sindon autem est pannus factus de lino aegypli, quod est genus lini candidissimi. Dicitur autem munda , quia ad ultimum erat dealbata. Et hoc significabat candorem gratiae ipsius corporis. Apocal. III, 4 : Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Hujus mysterii gratia Sylvester Papa praecepit, quod corpus Domini non involvatur in sericis, sed in linteo mundo de lino facto. Sic enim et Virgo Mater albis castilatis viscerum suorum indutum et involutum Verbum protulit in mundum : et jam natum pannis involvit, et reclinavit in praesepio in pabulum jumentorum. Eccle. IX, 8 : Omni lempore sint vestimenta tua candida. Ideo etiam Angeli in albis apparuerunt. Matth. XXVIII , 3 : Vestimentum ejus sicut nix. In figura hujus in monte transfiguralionis, Marc. IX, 2 : Vestimenta ejus, scilicet Domini, facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest sicper terram candida facere .
" Et posuit eum, "
Quiescentem ab omni opere redemptionis die septimo, sicut Deus Pater die septimo ab omni opere creationis mundi quieverat. Ita ergo positus est ad quietis ostensionem. Ad Hebr. IV, 10 : Qui enim ingressus est in requiem ejus, ipse etiam requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
" In monumento, " quod quasi monens mentem, vel munimentum vocatur, quia munitum fuit. Matth. XXVII, G6 : Signantes lapidem cum custodibus. Isa.
XI, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.
" Exciso " in lapide, ut dicit Chrysostomus : ne dicere possent, quod discipuli suffodientes, furati sunt eum. Erat enim in lapide in primo introitu quasi , crypta vel camera. Et in eodem lapide contra ostium introitus illius camerae ex opposito, erat spelunca in qua positus est Dominus : et super os speluncae lapis est maximus superpositus, qui non nisi a multis removeri poterat.
" In quo nondum quisquam " alius " positus fuerat, " ne dicere possent, quod alius erat qui resurrexit. Dicit autem Joannes, XIX, 39, quod erat ibi eliam Nicodemus, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum, qua unxit Dominum : non contra putredinis vel corruptionis faetorem, quia talem defectum incurrere non potuit, Psal. xv, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem : sed quia ita mos erat sepelire corpora charorum amicorum. Et cum essent amici, expensis sepulturae deesse noluerunt.
Referunt autem quidam, et est scriptum in Historia Ecclesiastica, quod Judaei hunc Joseph propter sepulturae istius diligentiam captum incarceraverunt : et quod ille primus fuit, cui post resurrectionem Dominus in carcere apparuit, quia solus inter discipulos tunc pro eo captus tenebatur. Nicodemus autem vix manus eorum effugit.
" Et dies erat Parasceves, et sabbatutn illucescebat. "
Determinat hic tempus istius sepulturae.
Dicit igitur : " Et dies " sepulturae " erat Parasceves, " hoc est, praeparationis : et est nomen graecum, et dicitur praeparatio, quia illo die necessaria ad sabbatum praeparabantur : maxime ad istud sabbatum, quod majus erat caeteris, quia una dies solemnitalis paschalis. Joan. XIX, 31 : Erat autemmagnus dies ille sabbali.