In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Characterem subjectari in voluntate. Primo, quia gratia, quae est eadem charitati, ex 2. d. 26. subjectatur in ea. Secundo, quia est signum obligationis animae ad Deum, et anima formaliter et principaliter per voluntatem obligatur.
(c) Dico ergo ad quaestionem, supponendo hoc, quod declaratum est 2. lib. dist. 26. scilicet de gratia, quod est idem cum charitate, et per consequens, est primo in potentia, scilicet in voluntate, et ulterius, quod ista dispositio ad formam est in eodem susceptivo cum forma; character autem si ponatur in esse, convenienter ponitur dispositio ad gratiam sacramentalem, ut ostensum est in solutione praecedentis quaestionis de charactere in prima congruentia ; ergo congruum est ponere characterem formaliter in voluntate.
Et hoc confirmatur, quia si character est signum, vel fundamentum obligationis animae ad Deum, rationabile est, quod ponatur in illa potentia, cujus est primo obligari, vel esse rationem obligandi: talis autem est voluntas, quia praecise per ejus actum aliquis se obligat principaliter ; illa enim, quae concurrunt ibi ex parte intellectus, vel alterius potentiae in homine, non sunt nisi quaedam praeambula ad firmum velle, quod est rationabiliter proponere, vel vovere, vel quaedam signa manifestantia illud esse firmum.
Ad argumentum in oppositum, patet quod character non est dispositio proxima ad fidem, ut fides est, sed est dispositio ad illam perfectionem, quae principaliter conformat totam animam Deo; et haec est gratia quae est eadem cum charitate, et in voluntate, ut dictum est. Ad rationem alterius positionis, dico quod quamvis male probetur, quod character sit in potentia animae, tamen concedo hoc propter aliud antecedens, quod accipit, scilicet, quod forma ad quam disponit est potentia, et concedo, quod in una, et in illa, quae est principalior in imagine, in cujus figuratione consistit principaliter tota figuratio animae, vel imaginis ad Trinitatem.