IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit modum sustinentem animam Christi videre omnia in Verbo, quae ipsum Verbum videt. Probatur, quia si duo ejusdem rationis eidem inesse possunt, et infinita talia inesse non repugnat. Secundo, infinitas potentialis ad omnia scienda non repugnat animae creatae ; ergo nec actualis. Tertio, ex Damasceno. Quarto, quod perfectius est debetur Christo, nisi ostendatur implicatio. Quinto, alioquin actus beatus interrumperetur. Hanc tenet Durand. hic quaest. 2. Rubion. quaest. 2. et alii.
Tertio modo (e) potest dici, quod anima Christi actualiter videt omnia in Verbo, quae videt Verbum ; quod declaratur, quia quicumque intellectus est receptivus notitiae cujuscumque objecti, quia est totius entis, et per consequens ad quodcumque intelligibile habet desiderium naturale, et si quodcumque cognosceret, in hoc perficeretur naturaliter ; et sicut dico de notitia illa, ita de visione in Verbo, quia illa est perfectissima notitia possibilis haberi de objecto ; quilibet ergo intellectus est receptivus cujuslibet visionis in Verbo, et hoc loquendo divisim ; ergo et conjunctim quilibet intellectus est receptivus simul visionum in Verbo respectu omnium objectorum. Probatio consequentiae, cuicumque potest quodlibet inesse, si ei possunt simul duo inesse, quia non opponuntur, et infinita talia simul possunt eidem inesse, quia nulla est ratio impossibilitatis vel incompossibilitatis ; quodcumque enim illorum potest per se inesse, et quodcumque cum quocumque potest simul inesse, quia non opponuntur, et quotcumque simul pos sunt inesse, quia ex pluralitate inhaerentium non sequitur nova impossibilitas ; et sic sequitur propositum. Sicut enim visio in Verbo respectu cujusque objecti potest inesse animae Christi, ita et visiones duorum objectorum simul, quia non repugnant, aliter non posset se videre beatam, et aliquid aliud in
Verbo, et ita cum semper videat se beatam in Verbo, nunquam posset aliquid aliud videre in Verbo ; nec quaecumque multitudo ponit novam impossibilitatem, patet, nec novam oppositionem, quia si esset oppositio, illa esset alicujus ad aliquod.
Nec ista infinitas est incompossibilis intellectui creato, probo, quia receptivum secundum propriam rationem receptivi, non est in se perfectius, si sit in actu secundum suas potentias, quam si sit in potentia respectu actus. Quod apparet, quia ipsi actus sunt extra rationem receptivi, et patet in exemplo de materia et forma ; ergo intellectus non concluditur esse perfectior, si est in actu secundum omnes suas potentias passivas, quam quando est in potentia ad illos actus ; sed intellectus est simul in potentia ad infinitas visiones, patet enim quod est in potentia ad quemcumque actum ex natura sua, et simul in potentia ad omnes ; ergo si esset in actu secundum omnes istos actus, non sequeretur tunc major infinitas, quam modo.
Quod si dicas, (f) quod non est capax omnium simul, falsum est, quia simul est in potentia ad omnes ; ergo simul potest habere omnes in actu, cum non sit oppositio illorum actuum, nec requiratur in receptivo aliquid sibi repugnans.
Praeterea, sicut dicetur in sequenti quaestione, si anima Christi novit omnia singularia in proprio genere, hoc est, per species proprias, et ita infinitas, quia singularia possunt esse infinita ; non plus autem repugnat intellectui infinitas visionum quam specierum intelligibilium, quia etsi visiones sint aliquo modo perfectiores speciebus, non tamen requirunt aliam rationem receptivi.
Confirmatur ista positio (g), et quod etiam hoc sit de facto per illud Augustini 15. de Trinit. cap. 15. fortassis non erunt ibi cogitationes volubiles, quod licet sit dubium de Beatis, videtur tamen probabile de ista anima tanquam beatissima, quod in ea non erunt tales cogitationes ; ergo quaecumque novit habitualiter, potest noscere actualiter.
Hoc confirmatur per Damascenum lib. 2. cap. 30. dicentem, quod ista anima habuit praescientiam futurorum. Haec autem scientia non videtur habitualis, quia futura contingentia non sunt nata cognosci, sive in se, sive in Verbo, nisi intuitive.
Praeterea, (h) actus secundus est perfectior actu primo, et ita esset perfectior, si cognosceret se omnia videre, quam si habitualiter cognosceret ; ergo oportet ostendere impossibilitatem hujus ad hoc, quod perfectio ista desit isti animae ; si ergo rationes adductae ad hoc probandum sunt solubiles, videtur quod oppositum tanquam probabilius sit tenendum.
Praeterea (i), actus gloriae non videtur interruptus, et ideo non quandoque circa unum, et quandoque circa aliud ; ergo simul omnia, et ita actualiter.