Oculi. Supra Psalmista posuit fiduciam conceptam ex divina misericordia, et ad hoc etiam alios invitavit; hic autem iterato ex concepta fiducia continuat orationem. Et circa hoc duo facit. Primo praemittit praeparationem ad orandum: Eccl. 18: ante orationem praepara animam tuam. Secundo ponit ipsam orationem, ibi, respice. Circa istam autem partem duo facit. Primo ponit orationem in qua orat pro se. Secundo ex parte inimicorum, ibi, respice inimicos meos. Circa primum duo facit. Primo petit misericordiam.
Secundo assignat rationem miserendi, ibi, tribulationes: praeparatio orationis est elevatio mentis in deum; unde oculi, scilicet cordis: Eph. 1: illuminatos habentes oculos cordis nostri.
Isti oculi, scilicet intellectus et fidei, dicuntur specialiter esse ad dominum: psalm. 122: ad te levavi oculos meos etc.. Et hoc propter fiduciam conceptam, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos: Eccl. 9: nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo sic homines a diabolo tempore malo. Haec mala sunt occasiones peccati. Et quando homo cadit in peccatum, tunc ligatur laqueo affectus ejus, qui dicitur peccatum hominis: hunc laqueum solvit solus deus: psalm. 123: laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Et quomodo? adjutorium nostrum in nomine domini. Consequenter petit misericordiam; et ideo dicit, respice in me et miserere mei etc.. Avertere videtur oculos, cum non impendit effectum misericordiae suae, sed respicit cum impendit; unde ad aspectum christi Petrus flevit, Luc. 22: sic dicit, respice in me etc.. Sap. 4: misericordia est in sanctos ejus. Hic ponitur ratio quare misericordia indiget, quia, unicus. Hoc uno modo intelligitur sic, quia qui non habet subsidium in se, oportet ut revertatur ad deum: psalm. 120: auxilium meum a domino. Habent enim homines duplex subsidium in mundo: unum amicorum, aliud rerum; sed hic neutrum habet: quia non amicorum: unde dicit, quia unicus, idest solitarius absque adjutorio propinquorum et amicorum; Eccl. 51: respiciens eram adjutorium hominum, et non erat. Item non rerum, quia pauper: psalm. 87: pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Vel aliter. Duo requiruntur ad hoc quod homo juvetur a deo. Primo, quod totaliter cor suum tendat ad deum: psalm. 26: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae: Luc. 10: porro unum est necessarium. Et hoc est quod dicit, quia unicus: idest in unum intendo. Secundo, quod sit contemptor rerum mundanarum; alias non est unicus, nec placeret deo tantum: ideo dicit: quia pauper sum, idest contemno omnia propter te.