CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Utrum secundum aliquem modum justi vel injusti contingat aliquem sibiipsi injustum facere ?
Quia vero in praecedentibus diximus quod duo dicere praeeligebamus, quorum unum fuit, utrum scilicet peccaret in justa distributione, scilicet vel ille qui atii scienter pius daret, vel. ille qui. plus haberet ab aliquo acceptum : secundum autem fuit, si contingeret eumdem sibiipsi injustum facere. De priori quidem problemate quantum ad propositam intentionem pertinet, satis in antecedentibus dictum est. De secundo autem non nisi in opere incontinentis aliquid tactum fuit quod non sufficit ad ejusdem problematis determinationem : nec ulterius procedi poterit nisi justum epichis determinaretur, quod justum est in emergentibus casibus convenientissimum secundum negotii qualitatem : ideo problema primo oportet resumere ut sufficientem accipiat determinationem. Adhuc autem quia extrema justitiae comparare intendimus ad invicem et ad medium., nec comparari possunt nisi praesciatur quid maxime injustum sit, oportet nos prius disputare, si aliquis sibi injustum facit :
quia si hoc esse potest, hoc maxime justum erit,et secundum hoc erit comparatio ad alterum extremum et ad medium.
Si autem convenit eumdem sibiipsi injustum facere, tunc comparatio in pleonexia et meionexia et non secundum injustum quod aliquis facit sibiipsi.
Quaeramus igitur, utrum contingat eumdem sibiipsi injustum facere vel non ? . Quamvis enim hoc manifestum sit ex praedictis secundum aliquem modum, tamen adhuc quamdam habet dubitationem. Et ut melius propositum intelligatur secundum utrumque justum, legale scilicet et communicationem, producamus disputationem. Quaedam quidem enim de numero justorum ordinata sunt a lege secundum omnem virtutem generali justitia. : puta lex jubet seipsum non interficere : quae autem jubet non fieri, lex prohibet: et qui prohibitum committit, facit contra justitiam legalem nisi involuntarius faciat.
Adimc quando praeter vel contra legein aliquis alicui nocet, et est primus in nocumento non contra nocens et repellens viiii quam sibi alius intulit, ille volens facit. Volens autem est quando est sciens, et quem nocet, et ut nocet, et in caeteris circumstantiis similiter. Qui autem propter iram seipsum occidit, procul dubio volens hoc operatur quod est praeter rectam legem, et quod fieri non siuit reda lex. Volens ergo injustum facit: faciens autem injustum, alicui facit injustum, aut sibiipsi : sibiipsi autem injustum non facit, volens nam patitur a seipso: nudus autem volens patitur injustum secundum quod in antehabitis probatum est: ergo injustum facit civitati, cujus ducem vel militem vel artificem interficit, et sic cive privat civilitatem.
Cujus signum est, quia civitas tales mortuos damnificat et condemnat a . se interfectos : et per ordinationem civi- tatis inhonoratio adest ei qui seipsum corrumpit ac si civitati injuriam fecerit. Insepulti enim et illamentati abjiciuntur :
nec exhibetur eis effectum funeris. Secundum legale ergo justum non convenit eumdem sibiipsi injustum facere, quamvis faciat quod materialiter injustum est. Adhuc autem secundum illud justum quod speciale est, quod quando aliquis facit solum injustum, et non totaliter pravus efficitur, iterum non contingit eumdem sibiipsi injustum facere. Hoc enim specialiter dictum justum aliud est ab illo justo quod generale et legale est. Qui enim secundum speciale injustum malus est aequaliter, secundum. unam speciem scilicet vitii corruptus est : quemadmodum timidus secundum unam speciem vitii malus est, et non totam : sed omne vitium habet malitiam, sicut in praehabitis diximus quod legaliter injustus habet omnem malitiam. Secundum hanc ergo specialem injustitiam dicimus quod nullus sibiipsi injustum facit : si enim sibiipsi injustum faceret, oporteret utique ab eodem auferri plus in lucro et adjicere eidem illud plus quod auferatur : et sic idem plus et minus haberet in lucro, et idem excederet seipsum. Hoc autem est impossibile. Justum enim et injustum distributiva et communicativa semper inter plures esse volunt : et quorum unus excedit, alter exceditur in lucro et damno.
Adhuc autem injustum faciens vult esse quiddam voluntarium,et ex electione factum, et potissimum si injustae factionis perfectam debeat habere rationem. Qui enim facit quia passus est injuriam, et idem vel simile cum moderamine inculpatae tutelae contrafacit ei qui injuriam primo intulit, non videtur injustum facere : quia vim vi repellere licet incontinenti secundum justum naturale. Si ergo aliquis sibiipsi injustum facit, ipse a seipso eodem simul facit et patitur : et sic idem prior est seipso et posterior, quod est impossibile.
Adhuc autem si idem sibiipsi injustum
facit volens, cum non faciat injustum nisi sibi, sequitur quod volens injustum patitur a seipso, quod in antecedentibus improbatum est.
Adhuc autem cum nihil sit in genere nisi quod est in aliqua specierum, si secundum justum distributivum vel communicativum contingit injustum sibiipsi facere, sequitur necessario quod contingat secundum aliquam communicationem vel distributionem. In nulla autem injustificationum secundum partem acceptarum contingit sibiipsi injustum facere. Nullus autem moechatur suam ipsius uxorem, nec aliquis suffodit suiipsius murum, nec rem quae suiipsius est aliquis furari dicitur. Ergo generaliter inferendo, sequitur quod nullus sibiipsi injustum facit secundum specialiter dicendum injustum.
Totaliter antem solvitur problema hoc, si scilicet contingat eumdem sibiipsi injustum facere secundum diffinitionem eam quam diximus, quod scilicet injustum pati,praeter voluntatem pati sit. Ex hoc enim sequitur quod non contingit eumdem sibiipsi injustum facere.