In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Vae terrae, " id est, firmis et obduratis in peccato, " et mari, " id est, fluxibilibus de peccato in peccatum. Isa. lvii, 26 : impii quasi mare fervens.
Vel sic : " Vae terrae et mari, " id est, peccatoribus qui sunt fluentes deorsum, sicut mare : et stabiles sicut terra, quia non ascendunt sursum.
Et subdit causam : " Quia descendit, " scilicet, ab electis expulsus, " ad vos, " scilicet, perdendos amplius et decipiendos, " diabolus, " scilicet, de caelo ejectus, " habens iram magnam, " id est, iratus de sua ejectione, et Sanctorum salute : " sciens quod modicum tempus habet, " scilicet ad saeviendum in Sanctos, et ideo ardentius impugnat eos.
Et nota, quod hic tanguntur duo modi impugnationis tempore Antichristi :unus erit per simulatam humilitatem, et notatur, cum dicit: " Descendit. " Alius erit per aptam crudelitatem, et notatur, cum dicit : " Habens iram magnam. "
" Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem quae peperit masculum. "
Haec est secunda pars illius partis : " Vae terrae et mari. " In qua ostenditur, quod videns se ejectum, Ecclesiam persequitur aperte.
Et dicuntur duo. Primo, quomodo persequitur Ecclesiam in majoribus : secundo, in minoribus, ibi, v. 17 : " Et iratus est draco. "
Prima persecutio duplex est. Una spiritualis, de qua determinatur primo. Alia corporalis, de qua secundo, ibi, v. 15 : " Et misit serpens. "
In prima tanguntur duo. Primo, tangitur diaboli persecutio : secundo, Sanctorum liberatio, ibi, v. 14 : " Et datae sunt mulieri. "