Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum in Deo sint duae productiones, nec plures ?
Alensis 1. p. q. 42. m. 2. et q. 47. m. 7. art. 3. D. Thom. 1. p. q. 27. art. 5. vbi ejus exp. Henric. quodlib. 6. q. 1. et in sum. art. 37. q. 7. D. Bonav. hic q. A. Ricbard. art. 2. q. 1. Marsil. q. 6. Gabr. 1. d. 7. q. 2. art. 1. et 2. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 1. cap. 9. Bellarm. lib. 2. de Christo per totum. Scot. quodlib. 2.
Juxta hoc quaero in speciali : Utrum sint ibi tantum duae productiones intrinsecae ? Quod non, arguo sic, quia unius naturae videtur esse unus modus communicandi, secundum Averroem 8. Physic. com. 46. quod probatur per rationes suas ibidem. Prima, quia scilicet alterius materiae est altera forma, alioquin non esset forma propria hujus materiae, et tunc quodlibet generaretur ex quolibet, et tunc ultra materiae universaliter essent otiosae et superfluae. Sed materiae correspondentes diversis agentibus et producentibus, sunt alterius et alterius rationis, quod patet in generatione per propagationem et putrefactionem, quia propagatum generatur ex semine, aliud non, sed ex alio corpore putrefacto.
Secundo arguitur ex opposito inferendo, quod eadem species tunc esset a natura et a casu, ex quo infertur quod homo posset generari a semine asini et ex infinitis materiis. Probatur autem primum consequens esse inconveniens, quia quod fit a casu, est oppositum ei quod fit a natura.
Et praeterea secundo, nulla species est a casu, quia quae eveniunt a casu sunt monstruosa, hoc totum est manifestum per se. Sed si natura haberet diversos modos communicandi, tunc secundum unum modum communicandi posset aliqua species esse a natura, et secundum alium modum communicandi posset esse a casu.
Praeterea arguitur sic ex commento illo: generabile hoc generatur aequivoce non ex semine, aut ergo de necessitate, aut ut in pluribus, aut ut raro. Si de necessitate, aequivoce generatur; igitur nunquam ex semine, quod est falsum. Si autem ut in pluribus, aequivoce de putrefactione generatur, ergo naturaliter, quia quaecumque ut in pluribus accidunt, naturaliter accidunt: ergo naturaliter generatur aequivoce; et ulterius sequitur quod ut raro propagetur ex semine, quod falsum est. Si autem ut raro generatur aequivoce, sed quae raro eveniunt casu eveniunt et casualiter, et quae casualia sunt monstruosa sunt, et quae sunt hujusmodi, non sunt ejusdem speciei, et hoc et illud: ergo natura non est communicabilis nisi uno modo.
Item, arguitur pro conclusione Commentatoris : Quia diversorum motuum specie sunt diversi termini specie 5. Physic. ergo si communicationes sunt alterius rationis: ergo et termini.
Quod non tantum sint duae probo, quia Philosophus 2. Physic. distinguit naturam et intellectum tanquam diversa principia activa; utriusque autem ratio vere invenitur in Deo, quia neutrum includit imperfectionem, et ad intra, quia neutrum est productivum ad extra: ergo praeter productionem voluntatis erunt duae aliae productiones ad intra.
Hoc etiam confirmatur per Philosophum 9. Metaph. cap. 2. ubi videtur expresse dicere, quod potentia rationalis valet ad opposita, quia scientia est oppositorum. Sed si intellectus ex natura sui est indeterminatus ad opposita, et natura est determinata ad unum; ergo intellectus habebit aliam rationem principii quam natura.
Praeterea, potentia voluntatis est libera, ergo et productio ejus est libera: ergo non determinatur ad unum, sed ex libertate sua potest esse ad opposita: sed tantum creatura est possibilis esse et non esse, non autem persona divina:
ergo voluntas est tantum principium producendi creaturam, non personam divinam.
Ad oppositum, si non sunt tantum duae personae productae ; ergo erunt plures personae quam tres, vel pauciores quam tres, quod est falsum. Illae ergo auctoritates, quae ostendunt tantum tres esse personas , in divinis, ostendunt quod sunt tantum duae personae productae.