IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(e) Tertio modo. Hic Doctor ponit modum proprium, qui stat in duabus conclusionibus principalibus, quarum prima est, quod intellectus non solum animae Christi, sed quilibet alius creatus, quantum est ex se, est simul receptivus infinitarum intellectionum respectu infinitorum objectorum. Secunda est, quod intellectus animae Christi, et quilibet alius creatos est receptivus unius intellectionis includentis infinitos respectus ad infinita objecta, qua actu potest simul intelligere infinita objecta.
Prima conclusio sic probatur, talis intellectus est receptivus infinitarum intellectionum respectu infinitorum objectorum, et hoc divisim, sive successive ; ergo est simul receptivus omnium illarum. Antecedens patet, quia ex quo habet ens, inquantum ens pro objecto saltem terminativo potest habere cognitionem cujuslibet ; cognoscibilia sunt infinita, ergo potest illa divisim, sive successive cognoscere. Consequentia probatur, quia potest duas simul recipere: ergo simul infinitas. Antecedens hujus consequentiae patet, quia assignatis cujuscumque duabus notitiis possunt simul recipi, cum inter eas non appareat incompossibilitas, ut patet de objectis disparatis, nam simul potest habere notitiam lapidis, et notitiam hominis. Consequentia patet, quia si duae tales sunt simul receptibiles, ergo simul, et infinitae tales, cum non magis repugnent infinitae simul quam tres vel quatuor, sicut albedo potest simul recipere duas similitudines; ergo et infinitas, ut etiam patebit quaest. seq. ubi ostenditur, quod intellectus animae Christi novit infinita habitualiter in genere proprio, et sic simul habuit infinitas species intelligibiles ; sed si infinitae species intelligibiles possunt simul recipi in intellectu, ergo et infinitae intellectiones, bum non sit major ratio de istis quam de illis. Tenendo ergo hunc modum quod simul habuerit infinitas intellectiones, tunc infinitas extensiva fuit possibilis, quod est contra multos Philosophos et etiam Sanctos.
(f) Quod si dicas, quod non est simul capax omnium, dicit Doctor quod hoc est falsum, quia ex quo est simul in potentia ad omnes, etc. Licet enim materia sit simul in potentia ad omnes formas, loquendo de potentia remota, non tamen potest simul eas recipere non propter defectum materiae, sed propter incompossibilitatem formarum ad invicem.
(g) Confirmatur ista positio, quod etiam hoc sit de facto per illud Augustini, etc. Quae auctoritas dupliciter potest intelligi, vel simul habebit tot visiones, quot sunt ibi objecta visibilia, et sic actu omnia videbit non transeundo ab uno objecto ad aliud, sic, quod prius cognoscat unum, et postea aliud. Potest etiam sic intelligi, quod unico intuitu, id est, unica visione includente infinitos respectus ad infinita objecta in Verbo relucentia. Et dicit Doctor quamvis dictum Augustini sit dubium de beatis, quia forte beatus potest discurrere ab uno in aliud, ut supra patuit in prologo quaest. penult. tamen hoc non videtur dubium de intellectu animae Christi.
(h) Praeterea, actus secundus est perfectior actu primo, etc. Hic Doctor accipit actum primum pro specie intelligibili, qua novit habitualiter, vel pro aliquo habitu supernaturali secundum aliquos, quo habitualiter novit, et accipit actum secundum pro notitia actuali ; et talis actus secundus est perfectior specie intelligibili, ut alias patuit. Dicit ergo, quod ex quo conceditur quod novit omnia habitualiter,
quod oportet etiam ostendere impossibilitatem, quare etiam non novit omnia actualiter, quia si concedatur actus primus inesse illi animae, quae habitualiter novit omnia, quare etiam non conceditur actus secundus sibi inesse, quo actualiter noverit omnia, cum sit perfectior anima per talem actum secundum, quam per talem actum primum, quia per actum secundum immediate attingit objecta, ad quae habet naturalem inclinationem.
(i) Praeterea, actus gloriae non videtur interruptus, etc. Et ista ratio videtur concludere, tenendo quod visio objectorum relucentium in Verbo pertineat ad beatitudinem, ut videtur velle Augustinus, 83. quaest. q. 46. harum (inquit) idearum visione fiet anima beatissima, et de hoc vide Doctorem in primo, dist. 35. et in 4. dist. 49.