Chrysostomus super Matth..
Sicut si aliquis claudere voluerit aquae currentis meatum, si exclusa fuerit per aliquam violentiam, aliunde sibi semitam quaerit, sic Iudaeorum malignitas, ex una parte confusa, alium sibi aditum adinvenit: unde dicitur tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Abierunt, inquam, ad Herodianos. Quale consilium, tales et consiliatores; et ideo sequitur et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis.
Glossa. Tamquam ignotis, ut facilius deciperent, et per eos illum caperent; cum timentes turbam, hoc per se non praesumerent facere. Hieronymus.
Nuper quidem sub caesare augusto Iudaea subiecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat; et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi; Pharisaeis vero qui sibi applaudebant in iustitia, e contrario nitentibus non debere populum dei, qui decimas solveret, et primitias daret, et cetera quae in lege scripta sunt, humanis legibus subiacere. Caesar autem augustus Herodem filium Antipatris alienigenam et proselytum regem Iudaeis constituerat, qui tributis praeesset, et Romano pareret imperio. Mittunt igitur Pharisaei discipulos suos cum Herodianis, idest militibus Herodis, seu quos illudentes Pharisaei, quia Romanis tributa solvebant, Herodianos vocabant, et non divino cultui deditos. Chrysostomus in Matth..
Propter hoc autem suos discipulos et Herodis milites simul mittunt, ut quodcumque dixerit reprehendatur: cupiebant enim magis adversum Herodianos eum aliquid dicere: quia enim eum detinere timebant propter turbas, voluerunt ei periculum immittere ex hoc quod esset publicis tributis obnoxius. Chrysostomus super Matth.. Haec est autem hypocritarum prima simulatio, quia laudant quos perdere volunt; et ideo in laudem prorumpunt, dicentes magister, scimus quia verax es. Magistrum eum vocant, ut quasi honoratus et laudatus mysterium sui cordis simpliciter eis aperiat, tamquam volens eos habere discipulos.
Glossa. Tripliciter autem contingit aliquem veritatem non docere. Primo ex parte ipsius docentis: quia scilicet veritatem vel non novit, vel non amat; et contra hoc dicunt scimus quia verax es.
Secundo ex parte dei, cuius timore postposito, quidam veritatem de eo, quam noverunt, non pure annuntiant; et contra hoc dicunt et viam dei in veritate doces.
Tertio ex parte proximi, ex cuius timore vel amore aliquis veritatem tacet; et ad hoc excludendum dicunt et non est tibi cura de aliquo, scilicet homine: non enim respicis personam hominum. Chrysostomus in Matth.. Hoc de Herode et caesare occulte insinuabant. Hieronymus.
Blanda quidem et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem ut magis deum quam caesarem timeat: unde dicunt dic ergo nobis: quid tibi videtur? licet censum dare caesari, an non? ut si dicat non debere tributa solvi, statim audientes Herodiani, seditionis reum contra Romanum principem eum teneant. Chrysostomus in Matth.. Quia enim sciebant quod quidam hanc discordiam meditantes occisi erant, volebant et ipsum per sermones hos in talem suspicionem immittere.
Sequitur cognita autem iesus nequitia eorum, ait: quid me tentatis, hypocritae? chrysostomus super Matth..
Non secundum sermones eorum pacificos blande respondit; sed secundum conscientiam eorum crudelem, aspera dixit: quia deus voluntatibus respondet, non verbis.
Hieronymus. Prima ergo virtus est respondentis, interrogantium mentes cognoscere, et non discipulos, sed tentatores vocare.
Hypocrita ergo vocatur qui aliud est, et aliud simulat. Chrysostomus super Matth..
Dicit ergo eis hypocritae, ut considerantes eum humanorum cordium cognitorem, quod facere cogitabant, perficere non auderent. Vide ergo quod Pharisaei blandiebantur ut perderent; sed iesus confundebat eos ut salvaret: quia utilior est homini deus iratus quam homo propitius. Hieronymus. Sapientia enim semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur: et ideo sequitur ostendite mihi numisma census.
At illi obtulerunt ei denarium. Hoc genus nummi est quod pro decem nummis computabatur, et habebat imaginem caesaris; unde sequitur et ait illis iesus: cuius est imago haec et superscriptio? qui putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco, quod utique poterat scire iesus, cuius imago esset in nummo.
Sequitur dicunt ei: caesaris. Caesarem non putemus augustum, sed tiberium significari, sub quo et passus est dominus.
Omnes autem reges Romani a primo caio caesare, qui imperium arripuerat, caesares appellantur.
Sequitur reddite ergo quae sunt caesaris caesari, idest nummum, tributum et pecuniam. Hilarius in Matth..
Si enim nihil quod caesaris est, penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur. Porro autem si rebus illius incumbamus, si iure potestatis suae utimur, extra querelam iniuriae est reddere caesari quod caesaris est. Chrysostomus in Matth.. Tu autem cum audieris reddite quae sunt caesaris caesari, illa scito eum dicere solum quae in nullo pietati nocent: quia si aliquid tale fuerit, non adhuc caesaris est, sed diaboli tributum. Deinde ut non dicant quoniam hominibus nos subicis, subdit et quae sunt dei deo. Hieronymus. Idest decimas, primitias, oblationes et victimas, sicut et ipse dominus reddidit caesari tributa pro se et Petro; et deo reddidit quae dei sunt, patris faciens voluntatem.
Hilarius in Matth.. Deo etiam quae eius sunt reddere nos oportet, idest corpus et animam et voluntatem. Numisma enim caesaris in auro est, in quo est eius imago depicta. Dei autem numisma homo est, in quo est dei imago figurata: ideo divitias vestras date caesari, deo autem innocentiae vestrae conscientiam servate. Origenes in Matth..
Ex hoc loco discimus salvatoris exemplo, ut non his quae a multis dicuntur, et propterea gloriosa videntur, occasione pietatis attendamus: sed quae convenienter secundum ordinem rationis dicuntur.
Possumus autem et moraliter intelligere locum istum, quoniam debemus corpori quaedam dare, quasi tributum caesari, idest necessaria. Quaecumque autem sunt convenientia animarum naturae, idest ea quae ducunt ad virtutem, debemus deo offerre. Qui ergo supra modum docent legem dei, et de rebus debitis corpori nihil curare praecipiunt, sunt Pharisaei qui reddere caesari tributum vetabant, prohibentes scilicet nubere, et abstinere a cibis quos deus creavit: qui vero supra modum aestimant oportere corporibus indulgere, ipsi sunt Herodiani. Salvator autem noster vult ut nec virtus minoretur dum supra modum carni servimus, nec carnis natura gravetur, dum abundantius virtutibus adhaeremus. Vel princeps mundi, idest diabolus, dicitur caesar: non enim possumus reddere deo quae dei sunt, nisi prius reddiderimus principi quae sunt sua, idest, nisi deposuerimus malitiam universam. Hoc etiam discamus ex loco praesenti; quod contra tentantes nec omnino tacere debemus, nec simpliciter respondere, sed circumspecte, ut praecidamus occasionem quaerentium in nobis occasionem, et doceamus irreprehensibiliter quae possunt salvare volentes salvari. Hieronymus. Qui autem credere debuerant, ad tantam sapientiam mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum: unde sequitur et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt, infidelitatem pariter cum admiratione reportantes.