Tribulationes. Hic ponit tria pertinentia ad miseriam: duo videlicet pertinentia ad poenam; tertium pertinens ad culpam. Est autem duplex poena. Una est ex necessitate inflicta. Alia voluntarie assumpta. Poenae inflictae habent duo; quia affligunt interius cor, et exterius cogunt corpus.
Quantum ad primum dicit, tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, idest ex diversis rebus, et multis tribulationibus quae eveniunt, perveniunt tribulationes usque ad cor, sicut tribuli pungentes.
Thre. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens.
Quantum ad secundum dicit, de necessitatibus meis eripe me. Tribulationes vocat necessitates, inquantum sunt utiles tribulationes, ut dicitur Rom. 3: tribulatio patientiam operatur, patientia probationem; probatio autem spem: spes autem non confundit: jac. 1: patientia opus perfectum habet.
Glossa: patientia non vincitur, perfectus probatur.
Et ideo sunt utiles, inquantum humiliant: Rom. 5: non solum autem tribulamur, sed gloriamur in tribulationibus etc.. Vel tribulationes dicuntur penuriae: Deut. 8: afflixit te penuria: sicut dicitur Rom. 17: necessitatibus communicantes.
Vel propter violentiam quae est necessitas quaedam.
Poena autem assumpta interius est humilitas spiritus coram deo; unde dicit, vide, idest considera humilitatem meam: Lucae 1: respexit humilitatem ancillae suae. Item est etiam humilitas exterius manifesta, quae est quidam labor; unde dicit, et laborem meum: psalm. 72: in labore hominum non sunt etc.. De bonis hominibus dicitur Sap. 3: bonorum laborum gloriosus est fructus. De culpa dicit, dimitte omnia peccata mea. Eccl. 28: deprecanti tibi peccata solventur. Et nota quod per tria consequitur quis remissionem peccatorum: scilicet per tribulationes quae remissionem peccatorum operantur, si patienter portantur: Tob. 3: in tempore tribulationis peccata dimittis, et post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum exultationem infundis. Item per humilitatem: 3 Reg. 21: quia humiliatus est Achab coram me, non inducam malum in diebus ejus: psalm. 50: cor contritum et humiliatum etc.. Item per laborem: Deut. 26: respexit humilitatem nostram, et laborem, et angustias, et eduxit nos de Aegypto in manu forti. Et ideo dicit, dimitte universa delicta mea.