In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et postquam vidit draco, " id est, diabolus. Nota : Draco habet corpus magnum, et subtilem visum, et significat diabolum, qui est magnus potentia, et subtiliter videt per astutiam.
" Quod projectus esset in terram, " id est, in reprobos, ejectus a Sanctis, " persecutus est mulierem, " id est, Ecclesiam quae mulier dicitur: et quia sponsa per fidem, et mater per praedicationem filios generans, et soror per naturae conformitatem, et uxor bonis operibus Christo adhaerens.
" Quae peperit masculum, " id est, Christum, a quo habet auxilium contra persecutores. Vel, " Masculum ", id est, fortem populum, ut fuerunt martyres : qui, sicut dicit Haymo, ante potuerunt mori quam a Christo separari.
" Et datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis, a facie serpentis. "
Hic agitur de Ecclesiae liberatione. Et dicuntur tria. Primo, quod Ecclesiae data sunt dona. Secundo, ad quid sunt data, ibi, " Ut volaret. " Tertio, quod in caelum mittitur ut tentationes evadat, ibi, " Ubi alitur per tempus. "