MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum Ii. Virgo potuerit peccare?
Post haec quaeritur de privilegio quod est peccandi Impossibilitas, Utrum scilicet beatissima Virgo potuerit peccare?
Et videtur, quod sic : quia
1. Ipsa potuit mori: ergo potuit peccare.
2. Item, Augustinus dicit, quod Adam mori potuit, quia peccare potuit: et quod non. potuit reduci in actum potentia moriendi, nisi prius reduceretur in actum potentia peccandi: sed beatissima Virgo potuit mori: ergo potuit peccare.
3. Item, Augustinus quaerit, quare Deus non fecerit homines qui peccare non possent? Et respondet, quod illud gloriosius fuit omnibus creaturis : ergo illud debuit convenire omnibus et beatissimae Virgini, quae gloriosior omnibus creaturis fuit.
4. Item, In laudem aliorum sanctorum cantatur: Qui potuit transgredi, ei non est transgressus . ''Ergo et illud convenit illi quae est omni laude dignissima.
5. Item, Si peccare non potuit, hoc non tantum fuit propter fomitis exstinctionem : quia Angeli numquam fomitem habuerunt, et tamen peccaverunt. Item, Hoc non, propter excellentiam potuit esse : quia Angeli fuerunt in gratia, et tamen peccaverunt,
6. Item, Damascenus : " Omne creabile est vertibile secundum esse, et secundum electionem. " Secundum esse ut corporalia. Secundum electionem ut rationalia. Sed beatissima Virgo fuit ex utroque composita. Ergo fuit vertibilis utroque modo,
7. Item, Gloriosius habetur quod habetur cum victoria, quam quod habetur sine victoria : sed in beatissima Virgine maxima fuit gloria : summa ergo et victoria et pugna : ergo et potuit peccare.
8. Item, Excellentior fuit status innocentiae quam Iste : et tamen Adam et Heva potuerunt peccare.
9. Item, II Sententiarum, distinct. xxv dicitur, quod quatuor sunt status liberi arbitrii. Primus estposse peccare, et posse non peccare : hic status innocentiae est. Secundus est posse peccare et non posse non peccare damnabiliter: hic ante tempus gratiae. Tertius est posse peccare et posse non peccare damnabiliter saltem : hic in tempore gratiae. Quartus est non posse peccare, et hic in tempore gloriae .
Contra :
i. Quod nobiliori similatur, hoc est melius nobilius et honorabilius : sed hoc est non. posse peccare: ergo hoc est melius, nobilius, et honorabilius:i sed beata Virgo secundum locum habuit post Deum: ergo non potuit peccare.
2. Items Augustinus : " Concedimus quidem naturam omnino meliorem, quam omnino peccare nollet: concedant et ipsi talem non esse malam, quae talis facta est ut posset non peccare si vellet "
3. Item, Frustra esset potentia quae numquam reduceretur ad actum: sed ipsa numquam fuit peccatrix : ergo frustra fuisset in ea potentia peccandi.
4. Item, Philosophus in IX Metaphysic. dicit, quod potentia est principium transmutandi alterum : sed beatissima Virgo nullum habuit principium transmutandi in peccatum : ergo nullam potentiam peccandi.
5. Item, Loquendo ex parte rei, potentia secundum quod est in praedicamento qualitatis, est qualitas disponens ad actionem vel ad passionem : sed nulla talis qualitas fuit in beatissima Virgine ad peccandum : ergo non fuit in ipsa potentia peccandi,
6. Item, Cuicumque inconveniens est inesse actum, eidem inconveniens est inesse potentiam : sed beatissimae Virgini inconveniens est inesse actum peccandi: ergo et potentiam,
7, Item, Inter non posse peccare et non posse mereri, et inter posse peccare et posse mereri, medium est non posse peccare et posse mereri: sed primum pertinet ad statum comprehensorum simpliciter, secundum ad statum viatorum simpliciter: ergo medium pertinet ad statum medium : sed ille est beatissimae Virginis, quae simpliciter viatrix et secundum quid comprehendens: ergo ipsa non habuit potentiam peccandi.
Quod dicimus esse verum, distinguendo tamen, quod non posse peccare quatuor modis dicitur. Primo modo non nosse peccare per se sequitur naturam immutabilem : et hoc modo dicitur Deus
Trinitas non posse peccare. Secundo modo dicitur non posse peccare, quod habet conjunctionem vel conversionem ad naturam invertibilem, per medium quod est de sui natura inseparabile, ut habitus gloriae : et hoc modo dicuntur sancti et Angeli non posse peccare. Tertio modo dicitur non posse peccare, quod habet conjunctionem ad naturam invertibilem, per medium quod per sui naturam et in se quidem est separabile, sed non est separatum, defendendo se semper a contrario resistente vel impugnante vel impediente: et licet non summe et propter hoc et quoad quid aliquando separabile, tamen in his sine quibus ad vitam non pervenitur, semper inseparabile, ut dicit Gregorius super Job. Et hoc modo sancti patres non potuerunt peccare. Quarto modo dicitur non posse peccare, quod habet conjunctionem ad naturam invertibilem, per medium quod secundum naturam sui et in se quidem est separabile, ut dictum est, sed omnino non est separatum ab aliquo contrario repugnante, vel resistente, vel impediente, et praeterea in summo in tali subjecto est inseparabile, ut est plenitudo gratiae in beatissima Virgine : et hoc modo dicitur beatissima Virgo non posse peccare.
Omnes igitur auctoritates et rationes quae videntur probare, quod peccare potuerit, loquuntur de potentia secundum quod opponitur ad non posse primo modo, vel secundo modo, vel tertio modo sumptum.
Patet igitur, quod tale non posse peccare conjunctum cum posse mereri, est proprium privilegium beatae Virginis.