Theophylactus. Sicut dominus proditori praenuntiaverat vae, sic discipulis remanentibus e contrario bona praenuntiat, dicens vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Beda. Non enim inchoatio patientis, sed perseverantia, caelestis regni gloria donatur: quia perseverantiam, quae constantia, seu fortitudo mentis vocatur, dicimus esse cunctarum columnam virtutum. Filius ergo dei secum permanentes in tentationibus aeternum ducit ad regnum. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus; unde sequitur et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum. Ambrosius.
Regnum dei non est de hoc mundo. Non autem aequalitas ad dominum, sed similitudinis aemulatio est: solus enim christus plena imago dei est, propter expressam in se paternae claritudinis unitatem; iustus autem homo ad imaginem dei est, si propter imitandam divinae conversationis similitudinem, mundum hunc dei cognitione contemnat: unde et corpus christi edimus, ut vitae aeternae possimus esse participes; propter quod sequitur ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Non enim victus et potus vobis praemii loco spondetur; sed communicatio gratiae caelestis et vitae. Beda. Vel mensa proposita omnibus sanctis ad fruendum, caelestis est gloria vitae; qua, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, saturabuntur, fruendo desiderato gaudio veri boni. Theophylactus.
Non autem hoc dixit quasi futuris illis corporalibus escis, et quasi regno suo sensibili futuro: erit enim illic angelica conversatio, sicut sadducaeis praedixit.
Sed et Paulus dicit non esse regnum dei escam et potum.
Cyrillus. Sed ex his quae sunt apud nos, spiritualia designat: nam praerogativa quadam funguntur apud reges terrenos qui eis quasi convivae consident.
Ex humano ergo iudicio ostendit qui apud eum in primis honoribus statuentur. Beda.
Haec est enim immutatio dexterae excelsi, ut qui nunc humiles gaudent ministrare conservis, tunc super domini mensam sublimes, vitae perpetuae dapibus alantur; et qui hic in tentationibus iniuste iudicati, cum domino permanent, illic cum eo super tentatores suos iusti iudices veniant; unde sequitur et sedeatis super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Theophylactus.
Hoc est, condemnantes ex duodecim tribus infideles. Ambrosius. Non autem duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis; sed quia secundum divinam similitudinem iudicat christus cognitione cordium, non interrogatione factorum, virtutem remunerans, impietatem condemnans; ita apostoli in iudicium spiritale formantur remuneratione fidei, execratione perfidiae, virtute errorem redarguentes, sacrilegos odio persequentes. Chrysostomus. Numquid autem illic sedebit et Iudas? sed considera, quod lex est data a deo per ieremiam: si quid boni promisero, si censearis indignus, mulctabo te. Et ideo loquens cum discipulis, non simpliciter promisit, sed addidit qui permansistis mecum in tentationibus. Beda. Ab eius ergo sublimitate promissi Iudas excipitur: nam et antequam haec dominus diceret, exisse credendus est: excipiuntur et illi quicumque, auditis incomprehensibilis sacramenti verbis, abierunt retro.