Chrysostomus in Matth..
Confutatis Pharisaeorum discipulis cum Herodianis, sadducaei se immittunt; cum tamen ex confusione priorum eos oporteret effici pigriores. Sed praesumptio inverecundum quid est et pertinax et impossibilia tentans: propter hoc et evangelista stupens eorum dementiam, hoc ipsum significat, dicens in illa die accesserunt ad eum sadducaei. Chrysostomus super Matth..
Quando recedebant Pharisaei, accedebant sadducaei; forte tali consilio, quia decertabant quis eum ante deprehendere posset: vel si ratione eum non possent superare, saltem per ipsam frequentiam subverterent sensum eius. Hieronymus. Duae haereses erant in Iudaeis: una Pharisaeorum, et altera sadducaeorum; Pharisaei traditionum et observationum iustitiam praeferebant, unde et divisi vocabantur a populo; sadducaei autem, qui interpretantur iusti, et ipsi vindicabant sibi quod non erant; ac prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus confitentibusque, et Angelos et spiritum sequentes, iuxta actus apostolorum, omnia denegabant; unde et hic dicitur: qui dicunt resurrectionem non esse. Origenes in Matth..
Non solum autem carnis resurrectionem negabant, sed etiam animae immortalitatem tollebant. Chrysostomus super Matth..
Videns enim diabolus quia iustitiam dei omnino extinguere non potuit, introduxit haeresim sadducaeorum, qui dicerent non esse resurrectionem mortuorum; quae res omne propositum faciendae iustitiae frangit: quis enim contentus erit adversus seipsum quotidie luctamina exercere, nisi ad spem resurrectionis aspiceret? Gregorius Moralium. Sunt autem nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem reducitur, quod pulvis in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus, rursumque ad vitam virescere, posse fieri diffidunt. Augustinus in Enchir.. Non autem perit deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium, aut etiam hominum, cibum cedat, carnemque mutetur, animae illi humanae in puncto temporis redditur quae eam primitus ut homo fieret, viveret et cresceret, animavit.
Chrysostomus super Matth..
Ad defensionem autem sui erroris invenisse se argutissimam rationem sadducaei putabant: unde sequitur et interrogaverunt eum, dicentes: magister, Moyses dixit: si quis mortuus fuerit, etc.. Chrysostomus in Matth.. Quia enim immitigabile malum mors erat apud Iudaeos, qui omnia pro praesenti vita faciebant, in legem deduxit Moyses, defuncti sine filiis uxorem fratri dari oportere, ut defuncto filius nasceretur ex fratre, et non excideret nomen eius; quod erat quaedam mortis mitigatio; non autem alius quam frater vel propinquus iubebatur accipere uxorem defuncti: quoniam non ita putaretur qui ex tali coniunctione erat nasciturus, esse filius eius qui obiit; et iterum extraneus non ita haberet necessitatem statuere domum eius qui obierat, sicut frater, cui etiam ea cognatione hoc facere iustum erat.
Sequitur erant autem apud nos septem fratres. Hieronymus. Qui resurrectionem corporum non credebant, et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserant mortuorum. Turpitudinem ergo fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem: unde concludunt in resurrectione ergo cuius erit? potest autem fieri ut vere in gente eorum hoc aliquando acciderit.
Augustinus de quaest. Evang..
Per hos autem septem fratres mystice intelliguntur homines impii, qui fructum iustitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi aetates, quibus ista terra consistit: postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem steriliter transierunt.
Sequitur respondens autem iesus, ait illis: erratis nescientes Scripturas, neque virtutem dei. Chrysostomus super Matth..
Sapienter primum arguit stultitiam eorum, quia non legebant; secundo ignorantiam, quia non cognoscebant deum.
Ex diligentia enim dilectionis nascitur scientia dei: ignorantia autem negligentiae filia est. Hieronymus. Propterea ergo errant, quia Scripturas nesciunt; et quia Scripturas nesciunt, consequenter ignorant virtutem dei. Origenes in Matth..
Duas autem res dicit eos nescire: unam quidem Scripturas, alteram autem virtutem dei, per quam resurrectio fit, et nova vita in ea. Vel dominus arguens sadducaeos nescire virtutem dei, se eos non cognoscere arguebat: ipse enim erat virtus dei, et non cognoscebant eum, quasi nescientes Scripturas quae loquuntur de eo: propterea nec resurrectionem credebant, quam facturus fuerat ipse. Quaeritur autem, cum salvator dicat erratis nescientes Scripturas, an dicat quod in quibusdam Scripturis positum est quod sequitur: in resurrectione neque nubent neque nubentur: quod in veteri testamento non legitur scriptum. Nos autem dicimus, quia scriptum est non in ipsis sermonibus manifeste ista dicentibus, sed in mysterio indicantibus secundum intellectum moralem: nam cum sit lex umbra futurorum bonorum, dicens quodlibet de viris et uxoribus, de spiritualibus nuptiis principaliter dicit. Sed nec hoc invenio alicubi Scripturam dicentem, sanctos post exitum fore sicut Angelos dei: nisi forte quis et hoc moraliter intelligat, secundum illud quod dicitur: tu autem ibis ad patres tuos; item: appositus est ad populum suum. Dicet autem aliquis: ideo eos increpabat, quia non legebant ceteras Scripturas quae sunt extra legem et ideo errabant. Alius autem dicit, quod nesciebant mosaicae legis Scripturas ex eo quod divinum sensum earum non scrutabantur. Chrysostomus super Matth.. Vel quod dicit in resurrectione neque nubent neque nubentur, retulit ad hoc quod dixerat nescitis virtutem dei; quod autem dixit ego sum deus Abraham, etc., ad illud quod dixit nescitis Scripturas. Et quidem calumniatoribus primum oportet in aliqua quaestione auctoritatem Scripturae proferre, deinde rationem exponere; interrogantibus autem per ignorantiam, prius rationem exponamus; postea auctoritate confirmemus: quoniam calumniatores convincere oportet, interrogatores autem docere; ideo his interrogantibus per ignorantiam, prius rationem exposuit, dicens in resurrectione, etc.. Hieronymus in hoc autem quod dicitur neque nubent neque nubentur, Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet. Nubere enim apud Latinos proprie dicuntur mulieres. Sed nos simpliciter dictum intelligamus quod nubere de viris, et nubi de mulieribus dictum sit.
Chrysostomus super Matth..
In hoc quidem saeculo, quia morimur, ideo nascimur; quia nascimur, ideo uxores ducimus, ut quod moriendo minuitur, nascendo suppleatur: ibi autem moriendi necessitas tollitur, unde et nascendi causa soluta est. Hilarius in Matth..
Et quidem suffecerat adversus sadducaeos opinionem illecebrae corporeae recidisse, et officiis cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse; sed adiecit sed sunt sicut Angeli dei in caelo. Chrysostomus in Matth.. Per quod ad interrogatum convenienter respondet: quia enim haec erat eis causa aestimandi resurrectionem non esse, quia credebant eamdem fore resurgentium conditionem; hanc causam removit, ostendens eos alterius conditionis futuros. Chrysostomus super Matth..
Notandum vero, quod cum de ieiuniis et eleemosynis ceterisque virtutibus spiritualibus locutus fuit, nunquam Angelorum similitudinem introduxit, nisi cum de absolutione a coitu loqueretur; quoniam sicut omnes actus carnales opera sunt animalium, praecipue tamen actus libidinis; sic omnes virtutes sunt res angelicae, praecipue tamen castitas, per quam vincitur natura virtutibus. Hieronymus. Quod ergo infertur sed sunt sicut Angeli in caelo, spiritalis conversatio repromittitur.
Dionysius. Tunc enim quando incorruptibiles et immortales erimus, visibili quidem ipsius dei apparitione in castissimis contemplationibus adimplebimur; intelligibilis autem luminis dationem participabimus in impassibili et in immateriali mente secundum imitationem supercaelestium mentium: propter quod dicitur, quod erimus Angelis aequales. Hilarius in Matth.. Eamdem autem calumniam quam sadducaei afferunt de coniugio, afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat. Sed qualis in Scripturis auctoritas est de Angelis opinandi, talem in resurrectione speciei nostrae sensum oportet esse de feminis.
Augustinus de CIV. Dei. Sed mihi melius videntur sapere qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant: non enim libido ibi erit, quae confusionis causa est; nam priusquam peccassent, nudi erant; natura autem servabitur, quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit: erunt tamen membra feminea non accommodata usui veteri sed decori novo; quo non allicitur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed dei laudatur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit, et liberavit a corruptione quod fecit. Hieronymus. Nemo enim dicit de lapide et arbore, et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubent neque nubentur; sed de his qui cum possint nubere, tamen aliqua ratione non nubunt. Rabanus. Haec autem quae dicta sunt de resurrectionis conditionibus, propositae reddidit quaestioni; de ipsa vero resurrectione contra eorum infidelitatem convenienter loquitur.
Chrysostomus in Matth..
Et quia illi interrogando, Moysen praemiserant, per Moysen eos confutat: unde subdit de resurrectione autem mortuorum non legistis. Hieronymus. Ad comprobandum resurrectionis veritatem multis aliis exemplis manifestioribus uti potuit, ex quibus est illud: resuscitabuntur mortui, et resurgent qui in monumentis sunt; et in alio loco: multi dormientium de terrae pulvere resurgent.
Quaeritur ergo quid sibi voluerit dominus hoc proferre testimonium quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem; et quasi hoc prolato probaverit quod volebat, statim intulerit non est deus mortuorum, sed viventium. Supra diximus autem sadducaeos nec Angelum, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, et animarum quoque interitum praedicasse: hi quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes.
Stultum autem erat inde proferre testimonia cuius auctoritatem non sequebantur.
Porro ad aeternitatem animarum probandam, de Moyse ponit exemplum: ego sum deus Abraham; statimque infert: non est deus mortuorum, sed viventium: ut cum probaverit animas permanere post mortem (neque enim poterat fieri ut eorum esset deus qui nequaquam subsisterent), convenienter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malaque gesserunt. Chrysostomus in Matth.. Sed qualiter alibi ait: ut vivorum et mortuorum dominetur? sed hoc non est simile ei quod hic dicitur: mortuorum enim ibi dicitur esse dominus, eorum scilicet qui victuri sunt; non autem eorum qui semel disparuerunt, et ultra non resurgent. Hieronymus.
Considerandum etiam, quod sermo hic ad Moysen factus fuerat, sanctis istis patriarchis iam pridem quiescentibus, erant ergo quorum deus erat: nihil enim habere poterant, si non erant: quia in natura rei est ut esse id necesse sit cuius sit alterum; atque ita habere deum, viventium est; cum deus aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod aeternum est: et quomodo esse illi futuri semper negabuntur, quorum se esse profiteatur aeternitas? Origenes in Matth..
Deus etiam est qui dicit: ego sum qui sum. Sic ergo impossibile est ut dicatur eorum deus esse qui non sunt. Et vide, quia non dicit: ego sum deus Abraham, Isaac et Iacob; sed deus Abraham, deus Isaac et deus Iacob. In alio autem loco sic dixit: deus Hebraeorum misit me ad te. Qui enim perfectissime sunt circa deum, quantum ad comparationem ceterorum hominum, totum habent deum in se: propterea non communiter, sed singulariter dicitur eorum deus; ut puta si dicamus: ager ille illorum est, ostendimus quod unusquisque eorum non habet eum in toto. Si autem dicimus, quod ager illius est, demonstramus quia totum agrum possidet ille. Ubi ergo dicitur deus Hebraeorum, imperfectio demonstratur eorum: quia unusquisque eorum aliquid modicum de deo habebat. Dicitur autem deus Abraham, deus Isaac et deus Iacob, quia singuli eorum totum habebant deum. Non autem ad modicam laudem respicit patriarcharum quod deo vivebant. Augustinus contra faustum. Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur Manichaei, qua tunc convicti sunt sadducaei: nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam ipsi negant. Augustinus super ioannem.
Ideo autem specialiter deus Abraham, deus Isaac et deus Iacob dicitur, quia in istis tribus omnes modi generationis filiorum dei vocantur. Generat enim deus multoties de bono praedicatore bonum filium, et de malo malum: quod significatur per Abraham, qui de libera uxore fidelem filium habuit, et de ancilla infidelem genuit. Aliquando vero generat per bonum praedicatorem, bonum et malum filium: quod significatur in Isaac, qui de libera unum bonum, et alterum malum generavit. Aliquando generat bonos per bonum et malum praedicatorem; quod significatur per Iacob, qui bonos filios genuit et de liberis et de ancillis. Chrysostomus super Matth.. Et vide quomodo sit infirmior congressio Iudaeorum contra christum. Prima fuit cum terrore, dicendo: in qua potestate haec facis? contra quam necessaria fuit constantia cordis. Secunda fuit cum dolo, contra quam necessaria fuit acuta sapientia. Haec autem fuit cum praesumptione ignara, quae praecedentibus facilior est. Hominem enim putantem se aliquid scire, cum nesciat, viro scienti facile est convincere. Sic et operatio inimici in primis gravis est; sed si quis forti animo sustinuerit, inveniet eum infirmiorem.
Sequitur et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. Remigius. Non quidem sadducaei, sed turbae mirantur. Hoc etiam quotidie agitur in ecclesia: cum enim divina inspiratione adversarii ecclesiae superantur, turbae fidelium laetantur.