Respice. Hic orat petens auxilium contra adversarios. Et primo inducit deum ad considerandum inimicos. Secundo petit auxilium contra eos, ibi, custodi. Tertio assignat rationem, ibi, non erubescam. Dicit ergo, respice, oculo misericordiae: inimicos meos, ut miserearis eorum, et convertas eos: Matth. 5: orate pro persequentibus et calumniantibus vos: Prov. 16: cum placuerit domino via ejus, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Et hoc peto orando, quia tunc habebo pacem. Quoniam multiplicati sunt: Psal. 118: multi sunt qui persequuntur me et tribulant me. Et odio iniquo oderunt me. Est autem duplex odium. Primum odium est bonum, quando quis odit peccatum sive peccatorem propter culpam: Ps. 138: perfecto odio oderam illos.
Item est odium iniquum, quando quis odit naturam vel justitiam; ideo dicit, et odio iniquo oderunt me, idest injusto et sine causa: joan. 15: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis.