Quod non possumus in hac vita videre deum per essentiam.
Si autem alias substantias separatas in hac vita intelligere non possumus, propter connaturalitatem intellectus nostri ad phantasmata, multo minus in hac vita divinam essentiam videre possumus, quae transcendit omnes substantias separatas.
Huius autem signum hinc etiam accipi potest, quia quanto magis mens nostra ad contemplanda spiritualia elevatur, tanto magis abstrahitur a sensibilibus. Ultimus autem terminus quo contemplatio pertingere potest, est divina substantia. Unde oportet mentem quae divinam substantiam videt, totaliter a corporalibus sensibus esse absolutam, vel per mortem vel per aliquem raptum.
Hinc est quod dicitur ex persona dei, exodi 33-20: non videbit me homo et vivet.
Quod autem in sacra Scriptura aliqui deum vidisse dicuntur, oportet intelligi hoc fuisse vel per aliquam imaginariam visionem; seu etiam corporalem, prout scilicet per aliquas corporeas species, vel exterius apparentes vel interius formatas in imaginatione, divinae virtutis praesentia demonstrabatur; vel etiam secundum quod aliqui per spirituales effectus aliquam cognitionem de deo intelligibilem perceperunt.
Difficultatem autem afferunt quaedam verba Augustini, ex quibus videtur quod in hac vita possimus intelligere ipsum deum.
Dicit enim in IX libro de Trin., quod in aeterna veritate, ex qua omnia temporalia facta sunt, formam secundum quam sumus, et secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione aliquid operamur, visu mentis aspicimus, atque inde conceptam rerum veracem notitiam apud nos habemus.
In XII etiam confessionum dicit: si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico, ubi quaeso, id videmus? nec ego utique in te, nec tu in me.
Sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est, incommutabili veritate.
In libro etiam de vera religione dicit quod secundum veritatem divinam de omnibus iudicamus.
In libro autem soliloquiorum dicit quod prius est veritas cognoscenda, per quam possunt alia cognosci. Quod de veritate divina intelligere videtur.
Videtur ergo ex verbis eius quod ipsum deum, qui sua veritas est, videamus, et per ipsum alia cognoscamus.
Ad idem etiam pertinere videntur verba eiusdem quae ponit in XII de Trin., sic dicens: rationis est iudicare de istis corporalibus secundum rationes incorporales et sempiternas, quae, nisi supra mentem humanam essent, incommutabiles profecto non essent. Rationes autem incommutabiles et sempiternae alibi quam in deo esse non possunt: cum solus deus, secundum fidei doctrinam, sit sempiternus.
Videtur igitur sequi quod deum in ista vita videre possimus, et per hoc quod eum et in eo rationes rerum videmus, de aliis iudicemus.
Non est autem credendum quod Augustinus hoc in verbis praemissis senserit, quod in hac vita deum per suam essentiam intelligere possimus. Qualiter igitur illam incommutabilem veritatem, vel istas rationes aeternas, in hac vita videamus, et secundum eam de aliis iudicemus, inquirendum est.
Veritatem quidem in anima esse, ipse Augustinus in libro soliloquiorum confitetur: unde ex aeternitate veritatis immortalitatem animae probat. Non solum autem sic veritas est in anima sicut deus per essentiam in rebus omnibus dicitur; neque sicut in rebus omnibus est per suam similitudinem, prout unaquaeque res in tantum dicitur vera inquantum ad dei similitudinem accedit: non enim in hoc anima rebus aliis praeferretur.
Est ergo speciali modo in anima inquantum veritatem cognoscit. Sicut igitur animae et res aliae verae quidem dicuntur in suis naturis, secundum quod similitudinem illius summae naturae habent, quae est ipsa veritas, cum sit suum intellectum esse: ita id quod per animam cognitum est, verum est inquantum illius divinae veritatis quam deus cognoscit, similitudo quaedam existit in ipso.
Unde et Glossa super illud Psalmi, diminutae sunt veritates a filiis hominum, dicit quod, sicut ab una facie resultant multae in speculo, ita ab una prima veritate resultant multae veritates in mentibus hominum. Quamvis autem diversa a diversis cognoscuntur et creduntur vera, tamen quaedam sunt vera in quibus omnes homines concordant, sicut sunt prima principia intellectus tam speculativi quam practici: secundum quod universaliter in mentibus omnium divinae veritatis quasi quaedam imago resultat. Inquantum ergo quaelibet mens quicquid per certitudinem cognoscit, in his principiis intuetur, secundum quae de omnibus iudicatur, facta resolutione in ipsa, dicitur omnia in divina veritate vel in rationibus aeternis videre, et secundum eas de omnibus iudicare.
Et hunc sensum confirmant Augustini verba in libro soliloquiorum, qui dicit quod scientiarum spectamina videntur in divina veritate sicut haec visibilia in lumine solis, quae constat non videri in ipso corpore solis, sed per lumen, quod est similitudo solaris claritatis in aere et similibus corporibus relicta.
Ex his ergo verbis Augustini non habetur quod deus videatur secundum suam substantiam in hac vita, sed solum sicut in speculo. Quod et apostolus de cognitione huius vitae confitetur, dicens, I Cor. 13-12: videmus nunc per speculum in aenigmate.
Quamvis autem hoc speculum quod est mens humana, de propinquiori dei similitudinem repraesentet quam inferiores creaturae, tamen cognitio dei quae ex mente humana accipi potest, non excedit illud genus cognitionis quod ex sensibilibus sumitur: cum et ipsa anima de seipsa cognoscat quid est per hoc quod naturas intelligit sensibilium, ut dictum est.
Unde nec per hanc viam cognosci deus altiori modo potest quam sicut causa cognoscitur per effectum.