CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quamvis autem justum per se dictum eidem adesse non possit, tamen secundum metaphoram et ad similitudinem dictum justum, non quidem est eidem ad seipsum, sed est aliquibus quae sunt de numero eorum quae sunt ipsi eidem. Metaphoricum autem hoc non habet similitudinem cum omni justo, sed ponit similitudinem ad dominativum justum vel dispensativum, quod oeconomicum est, vel paternum vocatur. In his enim et talibus sermonibus justi pars animae quae dicitur rationem habens vel rationalis, diversa est ut domina contra partem irrationalem quae est ut ancilla. Et quidam in hoc respicientes, sicut Platonici, dicunt quod justum est homini ad seipsum : et videtur ei esse injustitia hominis ad seipsum : propter hoc quia in talibus partibus animae convenit aliquid pati unam partem ab alia, quod est praeter ipsius patientis appetitum,
sicut patet in operibus continentis et incontinentis . In incontinente enim ratio patitur a passione et appetitu, in continente vero e contra appetitus patitur a ratione. Dicunt igitur, quod in his partibus animae ad invicem quoddam injustum est, quod est simile justo quod habet ad invicem imperans et imperatus : hoc autem justum non secun- dum habitum, sed secundum habitudinem est : et ideo metaphoricum est et non propriam habet rationem. De talibus autem in fine primi hujus scientiae multa dicta sunt, quae ad propositam intentionem sufficiunt. De justitia quidem igitur et aliis moralibus virtutibus omnibus determinatum sit secundum hunc modum.