PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Una autem sabbati valde diluculo, venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata. "
Ab hoc loco usque in finem agitur de sacramento Resurrectionis et Ascensionis.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima Resurrectio nuntiatur per Angelos : in secunda autem certificatur ipsa Domini apparitione.
Prima harum duas habet partes: in quarum prima nuntiatur per Angelos saniilis mulieribus, et per mulieres Aposicilis : in secunda autem, signa quae retulerunt multeius, per experimentum
48. Vos autem testes estis horum .
49. Et ego mitto promissum Patris mei in vos : vos autem scdete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
5o. Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
51. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum .
52. Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :
53. Et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
probat Petrus nimio desiderio videndi Dominum.
In priori autem harum duo dicuntur : in quorum primo revelationem accipiunt mulieres, et Apostolis referunt: in secundo autem, hoc pro deliramento reputatur.
Ad huc autem, anterior illarum duo continet: acceptationem revelationis, et revelationis nuntiationem.
In prima harum partium duo continentur : in quorum primo dicitur qualiter ad monumentum venerunt, et quale monumentum , invenerunt: in secundo autem, de revelatione angelica subjungitur, quae Dominum surrexisse perhibuit, et mulieres praemonuit de verbis Dominicis.
Dicit igitur quando et qualiter ad sepulcrum venerunt, et quale invenerunt sepulcrum.
Quando quidem, quia " una sabbati, " hoc est, prima sabbati, quam nos Dominicam appellamus. Decuit enim quod hoc in prima sabbati nuntiaretur : ut qua die septimanae Deus fecit ccelum et terram , eadem die terra gratia, et coelum gaudio Resurrectionis repleretur. Et qua die Deus dixit: Fiat lux, ut illustraret coelum et terram, eadem die lux surgeret claritatis Resurrectionis, ad coeli et terrae novam illuminationem. Cantic. VI, 9, dicitur de Ecclesia : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ? Haec est lux surgentis aurorae, quae diem caliginis damnatorum non illustrat, sicut dicitur, Job, III , 9. Sic ergo " una sabbati " Christus surrexit. Et Marc,XVI , 2 : Valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
" Valde diluculo "
Tangit hic horam quae maxime convenit : quia in diluculo ad quaerendum eum veniebant, qui jam suae claritatis luce coeli sinum illustrabat. Psal. lxxv, 5 et 6 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbaii sunt omnes incipientes corde. Hoc enim praedixerat de eo Zacharias, Luc. I, 79 : Illuminare his qui in lenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Sic enim luce sua nostram noctem transvexit in lucem.
Qua autem hora Dominus surrexerit, nemo scit. Gregorius tamen videtur dicere quod media nocte : quod duabus probat auctoritaitibus, quarum prima est Judicum, XVI , 3, quod Samson, qui sol fortis interpretatur, media nocte surrexit, et portas Gazae in verticem montis portavit. Samson enim Christum, Gaza autem significat infernum : quia sicut Samson portas Gazae, ita Christus confregit portas inferni. Psal. CVI , 17 : Contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter injustitias enim suas humiliati sunt.
Alia auctoritas est Proverbiorum, XXXI, 15 : De nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Alii autem fere omnes Sancti videntur dicere, quod jam imminente aurora, cum tamen adhuc tenebrae erant, surrexit: propter auctoritates et rationes prius introductas. Osee, VI , 3 : Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus : et veniet quasi imber nobis temporaneus et seronus terrae. Tali igitur tempore et hora
" Venerunt ad monumentum, "
Desiderio amoris quaerentis Dominum. Job, III , 21 et 22 : Quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. Si adhuc qui desiderant a tumultu in absconditis esse cum Christo, in devotione cordis in secreto conscientiae quaerunt eum. Ad Coloss. III , 3 : Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondilo faciei tuae, a conturbatione hominum. Absconditum enim faciei, ut dicit Maximus Episcopus, est pretiosissimus in divinam lucem transitus, qui est a tumultu mundi secretus. Psal. xxx, 21 : Proleges eos in tabernaculo tuo, hoc est, in sepulcro tuo a conturbatione hominum, sive a contradictione linguarum. Corde igitur ad sepulcrum spirituale, corpore autem ad materiale sepulcrum sic venerunt. Qualiter autem venerunt, subjungit:
" Portantes quae paraverant aromata, "
Hoc est, odores. Odores autem fuerunt maxime myrrhae et aloes: quorum utrumque fraenat odores malos, non ex corpore Domini, sed ex loco ubi alia damnatorum corpora faetebant procedentes. Aromata autem virtutum, ut dicit Gregorius, odores significant, quae nobiscum portare debemus, quando Dominum visitamus. Gantic. IV, 16 : Fluant aromata illius. Et iterum, ibidem, v. 13, ante hoc dicitur : Emissiones tuae paradisus, hoc est, spiramentum et fragrantia, quam emittis, est paradisus. Psal. xliv, 9 et 10: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, supple, spirant, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Myrrha quidem est justitia castigans per disciplinam et afflictiones carnis. Gutta autem (quae lacryma est odorifera) est aroma pietatis. Casia autem concava, est aroma humilitatis : quae spirant a vestimentis honestae conversationis : a domibus eburneis, hoc est, a corporibus castis. Et ex his Christum delectant ungentes nobiles animae filiae regum optimorum praelatorum, in honorem suae Resurrectionis.
Sic ergo magis intus quam extra portaveruut aromata " quae paraverant " in Parasceven praeparationis, hoc est, in studio bonae vitae et studio virtutis. Proverb. VI, C, 7 et 8 : Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam : quae cumnon habet ducem, nec praeceptorem, nec principem, parat in aestate cibuni sibi, et congregat in messe quod comedat. Messis autem est lempus merendi. Proverb. x, 5 : Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis. Sic ergo nobis cum sanctis mulieribus aromata paranda sunt, cum quibus ad quiescentem in gloria Dominum in devotione contemplationis veniamus.
" Et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. "
Hic quaedam signa tanguntur Resurrectionis.
Et haec sunt duo : revolutio lapidis, et quia non invenerunt in monumento praesentiam Dominici corporis.
Dicit igitur : " Et invenerunt lapidum revolutum a monumento. " Non quod Dominus indiguerit hac revolutione, quia sicut de matris utero, sic de monumento hinc et inde exivit intacto clausurae signaculo. Ezechiel. xliv, 2 : Porta haec clausa erit: non operietur,... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Clausis enim ostiis hinc et inde exivit: ut sciamus eum esse, cui nihil obstat, et cui omnia serviunt ad nutum. Lapis autem iste obdurationem cordis significat, qui devote Deum quaerentibus revolvitur. Marc. XVI, 3 et 4 : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Ezechiel. XI, 19,: Auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum. Sic igitur in devotione spiritus lapidem invenerunt revolutum a monumento, in quo cum Domino Jesu includi et abscondi desideraverunt.
" Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. "
Diximus in antehabitis, quod duplex erat aedificium sepulcri. Quod enim primo occurrit, crypla quaedam fuit: et ex opposito ostii illius cryptae, erat spelunr ca, in qua positum fuit corpus Domini: et lapis praegrandis illi speluncae suprapositus, quem revolutum viderunt: et ingressae sunt mulieres in aedificium anterioris ciyptae, et videntes lapidem revolutum,. senseruutnonibi esse corpus Dominicum. Jam enim erat Jesus glorificatus,nec poterat infimis locis detineri, nec delibutione unguenti corporalis indiguit, qui surrexerat gloria Resurrectionis delibutus. Et haec ipsa non inventio corporis hoc praefigurabat, ut non de caetero in corporis infirmitate quaereretur, sed in gloria crederetur : ita quod omnis lingua sibi confiteretur, quia esset in plena gloria dexterae Patris. II ad Corinth. v, 16: Itaque nos eae hoc neminem novimus secundum carnem, hoc est, secundum car- nis infirmitatem. Et si cognovimus secandum carnem Christum, hoc est, secundum carnis infirmitatem, sed nunc jam non novimus: quia jam gloria deitatis ejus etiam carnis substantiam tota gloria repleverat. Psal. VIII, 6 : Gloria et hono. re coronasti eum. Ad Hebr, II, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.
Unguenta spiritualia parentur, et aromata gloriae Domini congruentia, et non quae aliquid infirmitatis ostendant in Domino. Parentur, inquam, unguenta compunctionis, devotionis, et gratiarum actionis.
Unguenta quidem compunctionis ex speciebus pungilivis, dolorem cordis inducentibus. Quod fit ex consideratione peccatorum, immixtis quibusdam lenitivis spei, et fiduciae veniae. Et, Luc. vu, 38, signiticatur per unguentum, quod peccatrix mulier super pedes Domini (qui sunt misericordia et justitiae suae veritas, sive severitas cum gemitu) effudit.
Unguentum devotionis ex consideratione divinae bonitatis, et dulcedinis, et gloriae praeparetur. Et signiticatur per unguentum, quod Maria Magdalena super caput Domini (quod est Deus) cum magno odore, qui totam Ecclesiae domum repleret, eliudit per devotionem .
Unguentum autem gratiarum actionis, ex omnibus perceptis a Deo beneficiis commiscetur, et praeparatur. Et quia quaedam sunt beneficia humanitatis, et quaedam deitatis: quaedam a manu Domini sicut dona sanitatum : quaedam ab ore sicut doctrinae illuminationum : quaedam a pedibus sicut fatigatio itinerum, quando nos ad gratiam circumiens quaesivit: quaedam a brachiis et humeris, in quibus nos supportavit: quaedam a dorso, in quo flagella pro nobis sustinuit: quaedam autem a capite, quod arundine percussum et spinis hirsutum fuit : quaedam eliam a locis clavorum, et quaedam a lanceatio- ne lateris : ideo hoc unguentum signiticatur per illud quod ditissimi et inclyti viri. Joseph ab Arimathaea et Nicodemus, super totum corpus Domini effuderunt . Haec igitur unguenta cum virlutum odoribus praeparentur. Et sic non cum mortuis, sed cumbeatis Dominus invenitur.
a Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Cum limerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quaeritis viventem cum mortuis?
Non est hic, sed surrexit."
Hic tangitur de apparitione Angelica, quae instruxit mulieres de Resurrectionc.
Et habet quatuor particulas: in quarum prima dicitur, qualibus existentibus mulieribus Angeli apparuerunt: in secunda autem, quot et quales Angeli fuerunt qui apparuerunt: in tertia autem, quales factae sunt mulieres ex Angelica apparitione : in quarta vero, qualiter ab Angelis sunt confortatae et instructae.
Dicit igitur : " Et factum est, " Dei providentia, quae omnia praeordinavit, " dum " mulieres " mente, " hoc est, animo per cogitationes mensurantes factum hoc, et circumstantias, et causas, " consternatae essent de isto, " Dubietas enim Resurreclionis non permisit mentem elevari veritatem, et vehementissimus amor Domini recedere tamquam a re desperata non patiebatur. Et ideo slantes ibi mente conslernabanlur. Et erat ista consternatio et doloris de absentia, et amoris Domini vehementia, et admiratione revoluti lapidis confecla. Et sic slabant in mentis agonia stupefactae. Act.
III, 10 : Impleti sunt stupore et exstasi in eo quod contigerat illi.
" Ecce duo viri. "
Secundum est de apparitione Angelorum.
"Ecce. " In evidenti est, quia cum claritate magna apparuerunt : ita quod, sicut dicitur, Matth. XXVIII , 4 : Exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
" Duo " autem fuerunt Angeli, ut duo significarent circa Christum Angelorum officia, scilicet, ministrantes etassistentes. Daniel. VII, 10: Millia millium ministrabant ei, ei decies millies centena millia obsistebant ei. Et ideo nascente Domino in loco apparuerunt Angeli. Et sicut tentato Domino accesserunt et ministraverunt , et sicut pugnanti in Passionis angustia adstiterunt , ita nunc post victoriam paratos se exhibent eis, pro quibus Christus pugnavit devotis fidelibus.
Viri sutem duo dicuntur : quia in virili vultu et opere apparuerunt, metum incutientes reprobis, et a timore liberantes devotos. Matth. XXVII , 5 : Nolite timere vos. Gregorius : " Illi timeant qui ad so-" cietatem Angelorum non pertinent. Vos " autem cur timetis, qui vestros cives vi-" detis ? "
" Steterunt. "
Fortiter adstiterunt, ut illas ab insidiis custodum protegerent, et hostibus metum incuterent. Sapient. XI, 3 : Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
Et hoc est quod dicit : " Secus illas, "
appropinquando eis per auxilium. Psal. LXVII, 26 : Praevenerunt principes conjun cti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum. Istae enim mulieres tympanistriae Domini fuerunt, ubique eum sequentes et ministrantes, et laudes suas annuntiantes.
" In veste fulgenti " et candida : ut ex ipsa veste mulcerent pias et devotas animas : et significarent jam omnes in Christo sperantes (qui vestis ejus sunt) ad candorem justitiae redivisse. Isa. I, 18 : Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur : et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Sunt rubra peccata quae de carne oriuntur et sanguine, illa candoris albedinem accipiunt, qui candor in vellere Agni Dei apparuit. Vermiculi autem sunt motus tentationum, qui torluosi sunt sicut est motus vermis. Et illa quae de tentationibus oriuntur, ad albedinem nivis convertuntur, hoc est cceleslis innocentiae, et luminis coeli candorem.
Et sic " in veste fulgenti " apparet Angelus.
" Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram. "
Tertium est in quo ostenditur timor et verecundia muliebris.
Timor quidem in hoc quod dicit : " Cum timerent. " Qui timor est terror magnitudinis gloriae angelicae. Propter quod etiam, Matth. XXVIII, 5, dicit Angelus : Nolite timere vos. Ubique enim boni Angeli confortant, et abstergunt timores et terrores. Luc. I, 13 : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. Item, v. 30 : Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Deum. II Paralip, xx, 15 : Nolite timere, nec paveatis. Et post pauca, v. 17 : Sed tanlummodo confidenter state. Exod. XIV, 13 : Nolite timere: slate, et videle magnalia. Tamen infirmitatis humanae, et praecipue pusillanimitatis muliebris est, ad inconsueta timere.
" Et, " cum verecundantes vultus viriles in Angelis, " declinarent vultum in terram. " Eccli, XXVI, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Extollentia enim oculorum superbiam et libidinem carnis, et petulantiam signifi- cal in muliere. Eccli. XXII, 5 : Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. Eocli.
XXVI, 12 : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscitur. Et ideo declinaverunt istae oculos suos in terram.
" Dixerunt ad illas, "
Angeli ad mulieres.
Duo dicunt Angeli: modicitatem fidei in mulieribus erigunt reprehendendo et instruendo : secundo autem, ad fidem verborum Christi reducunt corda sanctarum mulierum.
De primo adhuc duo ponunt: reprehensionem videlicet, et instructioneni.
Reprehensionem quidem in hoc quod dicunt: " Quid, " hoc est, quare "
, " sicut dubitantes de resurrectione " vivenlem " immortaliter, " cum mortuis, " hoc est, in mortis vinculis detentis ? Filius enim Dei vinculis mortis detineri non potuit, licet pro nobis mortem assumpserit. Act. II, 24 et seq. : Quem Deus suscilavil, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri ab eo. David enim dicit in eum :... Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanclum litum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, et replebis me jucunditate cum facie tua. Et ideo solus est inter mortuos liber, quia vinculis mortis in nullo fuit obligatus. Haec est ergo reprehensio modicitatis fidei. Matth. XIV, 31 : Modicae fidei, quare dubitasti ?
" Non est hic. "
Haec est instructio Resurrectionis.
" Non est hic, " in loco mortuorum detentus. Iste enim locus est eorum, qui apud inferos detinentur. Psal. XXIX, 4 : Eduxisti ab inferno animam meam. Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors !morsus ero, inferne. Psal. lxxv, 4 : Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. In morte enim destruxit mortis potentias, quas ante super omnes exercuit. Arcum, hoc est, antiquae sententiae obligationem, qua dictum est, Genes. II, 17 : Morte morieris. Scutum etiam peccati, quo te mors in regno suo defendit. Ad Roman. v, 14 : Regnavit mors ab Adam iisque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt. Et gladium quo jugulavit, hoc est, corporis mortalitatem, propter quam corpus mortis vocatur. Bellum autem est clausui a infernorum, quibus mortuus impugnabatur. Haec enim omnia Christus destruxit.
" Sed surrexit "
A mortuis in vitam gloriosam et immortalem. I ad Corinth. xv, 20 : Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Ad Roman. VI, 9 et 10 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo, hoc est, immortaliter et impassibiliter ad similitudinem Dei.
" Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
Dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die terlia resurgere. "
Hic mittunt Angeli ad verborum veritatis firmitatem : de quibus dixit , quod numquam transibunt, sed aeterna slabilitate manebunt.
Dicunt autem tria, scilicet. quod cor ad sermones revocent, et ubi, et quid dixit.
De primo dicunt : " Recordamini. " Summum enim est sermones Dei ad memoriam revocare. Jerem, li, 50 : Recordamini procul Domini. Psal. CXXXVI, 6 : Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui . Ideo dicit David, Psal. cxviii, 49 et 50 : Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spern dedisti: haec me consolata est in humilitate mea.
" Qualiter, " praedicendo haec, " locutus est, " cujus sermones excidere non possunt, " vobis, " cum de omnibus his vos instrueret, " cum adhuc in Galilaea esset, " mortalis cum mortalibus.
"Dicens : "
Matth. xx, 18 et 19 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradelur principibus sacerdolum et Scribis : et condemnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum : et tertia die resurget.
" Quia oportet, "
Ex congruentia redemptionis, " Filium hominis, " in natura passibili, " tradi " Judaeis, et a Judaeis tradi Gentilibus : sicut in ante habitis est expositum. Psal. lxxxvii, 9 : Traditus sum, et non egrediebar.
" In manus hominum, " tam Judaeorum quam Gentilium, " peccatorum, " qui iniquae suae voluntati satisfacient in ipso. De istis autem traditionibus multa in ante habitis dicta sunt.
" Et crucifigi, " ut mortis mulctae crucis horror cumuletur. Ad Philip. II, 8 :
Factus obediens iisque ad mortem, mortem autem crucis.
" Et die tertia resurgere. " Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabil nos.
" Et recordatae sunt verborum ejus. Et regressae a monumento, nuntia- verunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus.
Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae quae cum eis erant, quae dicebant ad Apostolos haec.
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis ".
Hic tangitur qualiter mulieres visionem istam Apostolis nuntiaverunt.
Dicit autem tria, scilicet, qualiter ex instruclione angelica verborum sunt recordatae, qualiter a monumento regressae, et qualiter nuntiaverunt Apostolis.
Dicit igitur : " Et recordatae sunt, " per angelicam instructionem, " verborum ejus, " hoc est, Domini, quae nimia tristitia ante recordari non permittebat. Thren. I, 22 : Multi enim gemitus mei, et cor meum maerens. Levit. x, 19 : Quomodo potui placere Domino in ceremoniis mente lugubri ?
Et ad hanc recordationem
" Regressae a monumento, "
Non amplius quaesiverunt eum in monumento. Tamen sicut innuitur, Joan. xx, 11, Maria Magdalena non recessit, et ideo Dominum videre meruit.
" Nuntiaverunt haec omnia, " quae viderant et audierant " illis tmdecim " Apostolis, qui principales erant, " et caeteris " discipulis, " omnibus " membris, ut esset omnium una causa laetitiae quibus una causa fuit trislitiae : sicut et Dominus dixerat, Joan. XVI, 20 : Vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Per mulieres autem ad Apostolos haec nuntiari voluit, ne dejectus sexus faemineus tristitia absorberetur : quia sexus muliebris fuerat nuntius mortis, et ideo relevabalur per hoc quod est nuntius vitae. Judicum, IV, 9 : In hac vice victoria non reputabitur tibi scilicet viro, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Describit autem Evangelista mulieres . per nomina, ne videatur fabula indocta quam dicit :
" Erat autern, "
Inler istas mulieres non ignotas, nec ad hoc conductas, sed honestas et divites et famosas, " Maria Magdalene, " cujus frater in ipsa civitate dominium habuit et possessionem, sicut tradunt historiae,et juxta civitatem residebat. Haec autem prima nominatur : quia ferventior fuit, et diligentior in omnibus Chrisli obsequiis, ut dicit Ghrysostomus.
" Et Joanna, " quae sicut, Luc. VIII, 3, dicitur, uxor fuit Chusae, procuratoris Herodis, in regno. " Et Maria Jacobi " mater majoris, et Joannis, quae erat uxor Zebedaei. Vel, forte fuit mater Jacobi minoris : quia genuerat Jacobum et Simonem Chananeaeum, et Judam Thaddaeum, et Joseph discipulum Domini, qui cum Mathia sortitus est de apostolatu, et Justus cognominabalur propter vitam suam sanctissimam. Hos enim quatuor ex Alphaeo genuerat. Et ideo aliquando Maria Alphaei vocatur.
" Et exterae " mulieres " quae cum eis erant " in obsequio funeris Dominici corporis, " quae dicebant, " nuntiantes, " ad Apostolos haec, " laeto corde nuntiantes. Proverb.XXXI , 6 et 7 : Date siceratn maerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo : bibant et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. Hoc enim nuntium infundebatur eis sicut sicera, gaudium generans in cordibus eorum.
" Et visa sunt ante illos. "
Viderant enim lot opprobria et tot tormenta, quod ita abscondita fuit virlus deitatis, quod omnino desperaverunt de ipso. Habacuc, iii, 3 : Ibi abscondita est fortitudo ejus. Isa. lxii, 3 : Quasi abs-conditus est vullus ejus, et despectus. Unde nec reputavimus eum.
Et ideo visa sunt " sicut deliramentum verba ista. " Et videbantur esse insaniae et fatuitates quaedam. I ad Co rinth. IV, 10 : Nos stulti propter Chrislum, cos autem prudentes in Christo. Sic est etiam quando aliquid dicitur de Deo non credenti, videtur ei stultitia. I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Stultitia est enim illi, et non potest inlelligere, quia spiritualiter examinatur.
" Et non crediderunt illis, "
Propter causam quam jam diximus. Et etiam ideo quia jam per verbum Chrisli stabilita corda habebant, et non cito movebantur. Eccli. XIX, 4 : Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur. I Pelr. IV, 12 : Nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit. I Joan.
IV, 1 : Nolite omni spiriltti credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.
" Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit, secum mirans quod factum fuerat. "
Hic agitur qualiter Petrus ista per experimentum probare voluit. Hoc omittit Lucas quod Joannes plenius ponit. Et hoc est, quod Petrus et Joannes simul cucurrerunt Unde, Joan. xx, 4 et 5 : Currebant autem duo simul : et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. Petrus autem lunc etiam procubuit, sicut hic dicitur, et non introivit: postea autem introivit Petrus, et tunc etiam introivit Joannes. Et in illa diligentia Petri creditur ei apparuisse Dominus.
Et hoc est quod dicitur : " Et procum-bens, " ex desiderio, " vidil linteamina sola posita. " Quod jam, sicut dicit Chrysostomus, erat signum Resurreclionis, et non transpositionis corporis. Et dicit Joannes, xx, 7, quod sadarium, quod fuerat super caput Jesus, vidit seor-snm,non cum lineaminibus positum, sed separalim involutum in unurn locum: quae omnia signa erant Resurrectionis. " Et " ideo, sequitur quod " abiit " a sepulcro, in circuitu tamen scpulcri considerans " securn,v hoc est,apud se " mirans quod factum fuerat. " Psal. lxvii, 36 : Mirabilis Deus in Sanclis suis : qui sic se a quaerentibus aliquando abscondit. Cantic. iii, 2: Circuibo civitalem,per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Et creditur quod tunc apparuit ei Dominus. Unde dicunt discipuli: Surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni .
" Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
Et ipsi loquebantur ad indicem de his omnibus quae acciderant. "
Hic incipit agere de apparitione Domini, quae est expressum et verum argumentum Resurrectionis.
Dividitur autem in tres paries: in quarum prima agitur de apparitione : in secunda, de missione discipulorum ad Gentes : in tertia, de Ascensione.
In prima autem agit de triplici apparitione : et secundum illam triplicem apparitionem dividitur in tres paries : in quarum prima, de apparitione quae facta est Cleophae et Lucae : in secunda vero, de apparitione facta Petro : in tertia autem, de illa quae facta est omnibus simul.
Prima harum dividitur in quatuor partes : in quarum prima dicitur, quando et ubi apparuit : in secunda autem, qua- liter Christus apparens, se suis discipulis junxit, scilicet quando de se colloquebantur : in tertia, qualiter sacramenta suae Resurrectionis par Scripturas ostendit : in quarta autem et ultima, qualiter ab eis cognilus fuit.
Dicit autem in prima tria, scilicet, nomen loci, longitudinem ab Jerusalem, et collocutionem.