IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De Sacramento Confirmationis. Nunc de Sacramento Confirmationis addendum est, de cujus virtute quaeri solet. Forma enim aperta est, scilicet verba, quae dicit Episcopus, cum baptizatos in frontibus sacro signat chrismate.
Quod non nisi a summis sacerdotibus tradi potest.
Quod Sacramentum ab aliis perfici non potest, nisi a Summis Sacerdotibus, nec tempore Apostolorum ab aliis quam ipsis Apostolis legitur peractum, nec ab aliis, quam qui locum eorum tenent, perfici potest. aut debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habetur et vacuum, nec inter Ecclesiastica reputabitur Sacramenta. Licet autem Presbyteris baptizatos tangere in pectore, sed non chrismate signare in fronte.
Quoe sit virtus hujus Sacramenti.
Virtus autem hujus Sacramenti est donatio Spiritus sancti ad robur, qui in Baptismo datus est ad remissionem. Unde Rabanus : "A Summo Sacerdote per impositionem manus Paraclitus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum, ad praedicandum aliis illud quod ipse in Baptismo consecutus est." Item : " Omnes fideles per manus impositionem Episcoporum post Baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur."
Utrum hoc Sacramentum sit dignius Baptismo.
" Scitote utrumque esse magnum Sacramentum, sed unum majori veneratione tenendum, sicut a majoribus datur." Ecce majus dicit Sacramentum Confirmationis: sed forte non ob majorem virtutem vel utilitatem, quam conferat, sed quia a dignioribus datur et in digniore parte corporis fit, scilicet in fronte: vel forte quia majus virtutum augmentum praestat, licet Baptismus ad remissionem plus valeat. Quod videtur innuere Rabanus dicens: "In unctione Baptismi Spiritum sanctum descendere ad habitationem Deo consecrandam. In hac vero ejusdem septiformem gratiam cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis venire in hominem." Hoc Sacramentum tantum a jejunis accipi et jejunis tradi debet, sicut et Baptismus, nisi aliter cogat necessitas.
Utrum iterari possit.
Nec debet iterari, sicut nec Baptismus vel Ordo. Nulli enim Sacramento facienda est injuria: quod fieri putatur, quando non iterandum iteratur. Sed utrum aliqua vel nulla iterari possint, quaestio est. Nam de Baptismo et Ordine, quod non debeant iterari, aperte Augustinus dicit: " Utrumque Sacramentum est et quadam consecratione datur: illud quidem cum baptizatur: illud vero cum ordinatur. Ideoque in Ecclesia Catholica utrumque non licet iterari, " quia neutri facienda est injuria. Quod indubitanter etiam de Confirmatione tenendum est , de aliis vero utrum iterari valeant vel debeant, postea disseremus. ( Finis textus Magistri. ) Postquam Magister egit de primo Sacramento, scilicet de Baptismo, hic agit de secundo, scilicet de Sacramento Confirmationis. Et dividitur in duas partes, scilicet in Proaemium, et tractatum, qui incipit ibi : Forma enim. Et ille tractatus dividitur in quinque partes. Primo namque determinat de forma Sacramenti. Secundo, de mi nistro, ibi : Hoc Sacramentum ab aliis. Tertio, de effectu, ibi : Virtus autem. Quarto, de conditione quadam in suscipiente et conferente, pertinente ad reverentiam Sacramenti, ibi : Hoc Sacramentum tantum a jejunis. Quinto et ultimo, de initerabilitate hujus Sacramenti, ibi : Nec de bet iterari.