In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(k) Si primus modus. Dicit Doctorquod posito quod intellectus simul recipiat infinitas intellectiones, non tamen propter hoc erit infinitus in se intensive, nec perfectior in se, loquendo de perfectione pertinente ad entitatem ipsius intellectus ; esset bene perfectior per accidens, quia actu perficeretur pluribus notitiis, quae sunt perfectiones accidentales ipsius intellectus.
Secunda conclusio principalis videtur vera, quia ad illam nullum videtur impossibile, quia si talis visio esset simul infinitorum objectorum, forte videretur sequi quod esset formaliter infinita. Sed hoc sequitur, cum non sit comprehensiva primi objecti, scilicet ipsius Verbi, neque objectorum secundariorum, supple relucentium in illo Verbo ; nec necessario ex perfectione sua esset objectorum secundariorum, sed posset esse idem actus, dato quod esset tantum primi objecti ; sed visio divina est vere comprehensiva omnium comprehensorum, et ex sua perfectione necessario est sui, ut primi objecti et aliorum, et sic bene sequitur quod sit formaliter infinita.
Tenendo ergo hanc conclusionem, videlicet quod sit una visio respectu Verbi, ut primi objecti et omnium objectorum relucentium in Verbo, ad quae objecta secundaria haberet respectus distinctos, ex hoc non sequeretur infinitas actus fundantis hujusmodi respectus, ut supra patuit, quia talis actus non est comprehensivus, etc. Nec similiter sequitur infinitas extensiva in actu, loquendo de infinitate extensiva reali, quia illi respectus infiniti ad infinita objecta fundati in tali actu non sunt reales in actu, quia nec objecta illa secundaria, ut praecise relucent in Verbo, non sunt in actuali existentia ; modo relatio attingentiae, sive unionis, quae fundatur in actu, et terminatur ad objectum, nunquam est realis, nisi terminetur ad objectum actu existens, ut clare patet a Doctore quaest. 13. quodlib. sunt ergo illi respectus tantum possibiles sive fun.damentales.