Beda. Ne gloriarentur undecim apostoli, et suis viribus tribuerent quod soli pene inter tot millia Iudaeorum dicerentur in tentationibus permansisse cum domino, ostendit, eos si non iuvantis se domini essent opitulatione protecti, eadem procella cum ceteris potuisse conteri; unde sequitur ait autem dominus simoni: simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; idest, expetivit vos tentare, et, velut qui triticum purgat, ventilando concutere: in quo docet nullius fidem a diabolo, nisi deo permittente tentari.
Theophylactus. Hoc autem Petro dixit, eo quod fortior aliis erat, et superbire poterat in his quae promissa erant a christo. Cyrillus. Vel ut ostendat quod homines nihil existentes, quantum pertinet ad humanam naturam et lubricum mentis nostrae, non decet ut praeesse ceteris velint; et ideo omissis ceteris, venit ad Petrum ceteris praelatum; unde sequitur ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Chrysostomus. Non autem dixit ego permisi, sed oravi: humiliter enim loquitur tendens ad passionem, ut humilitatem demonstret; nam qui non deprecatione, sed imperio dixerat: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; et: tibi dabo claves regni caelorum; quomodo opus habebat oratione, ut concitatam unius hominis animam coerceret? non autem dixit: rogavi, ut non neges, sed ne deseras fidem. Theophylactus. Nam et si paululum agitandus sis, habes tamen reconditum semen fidei: quamvis deiecerit folia spiritus tentatoris, viget tamen radix. Petit ergo Satanas te laedere tamquam invidens tibi de mea dilectione; sed quamvis egomet pro te sim deprecatus, tu tamen delinques; unde sequitur et tu aliquando conversus confirma fratres tuos; quasi dicat: postquam me negato ploraveris, ac poenitueris, corrobora ceteros; cum te principem apostolorum deputaverim: hoc enim decet te qui mecum robur es et petra ecclesiae. Hoc autem intelligendum est non solum de apostolis qui tunc erant, ut roborarentur a Petro; sed et de omnibus qui usque ad finem mundi futuri sunt fidelibus: ne scilicet aliquis credentium diffidat, videns eum qui, cum esset apostolus, denegavit, ac iterum per poenitentiam obtinuit praerogativam, ut esset antistes mundi. Admirare igitur exuberantiam divinae patientiae: ne diffidere discipulum faceret, nondum patrato crimine largitus est veniam, ac iterum ipsum in apostolico gradu restituit, dicens confirma fratres tuos. Beda. Quasi dicat: sicut ego tuam fidem ne deficiat orando protexi, ita tu infirmiores fratres, ne de venia desperent, confortare memento. Ambrosius. Cave ergo iactantiam, cave saeculum. Ille iubetur confirmare fratres suos qui dixit: omnia reliquimus, et secuti sumus te.
Beda. Quia vero se dominus dixerat pro fide Petri rogasse, conscius ille praesentis affectus, fideique ferventis, sed futuri casus nescius, non credit se ullatenus ab eo posse deficere; unde sequitur qui dixit ei: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Theophylactus.
Prae nimia quidem dilectione flammescit et impossibilia sibi pollicetur. Decebat autem, audito semel a veritate quod tentandus esset, non amplius contendere.
Sed dominus videns eum praesumptuose loquentem, promit tentationis speciem, scilicet quod negaturus esset; unde sequitur et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me.
Ambrosius. Petrus quidem, etsi spiritu promptus, corporis tamen adhuc infirmus affectu, denuntiatur dominum negaturus: neque enim poterat divinae constantiam intentionis aequare. Passio domini aemulos habet, pares non habet. Theophylactus.
Hinc autem magnam doctrinam haurimus: quod non sufficit humanum propositum absque divino subsidio. Petrus enim, quamvis fervens esset, derelictus tamen a deo, supplantatus fuit ab hoste. Beda. Sciendum autem, quod deo permittente, timorati lapsum patiuntur quandoque ad fastus praecedentis remedium. Sed quamvis idem videatur esse delictum timorati et aliorum, refert non modicum: nam timoratus ex quibusdam insidiis et pene prout noluit, peccavit; alii vero nullam gerendo curam neque sui, neque dei, peccant, non distinguentes inter peccare et agere virtuose.
Unde reor et iussionis modum in eis debere fore diversum: nam timoratus quodam iuvamine indigens, circa eamdem rem erga quam peccavit, iussa debet perferre; alii vero cum totum bonum animae destruxerint, affligi et moneri, et praeceptis subici debent, quousque ratum sit illis deum iustum iudicem esse, et contremiscant.
Augustinus de cons. Evang..
Hoc autem quod hic dicitur de Petri negatione praedicta, omnes quidem evangelistae commemorant; sed non omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt: nam matthaeus et marcus eam subnectunt postea quam dominus egressus est ex illa domo ubi manducaverant Pascha; Lucas vero et ioannes antequam inde esset egressus. Sed facile possemus intelligere aut illos duos ea recapitulando posuisse, aut istos praeoccupando; nisi magis moveret quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem praeferret, vel pro domino vel cum domino moriendi, ut magis cogant intelligi, ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis christi, et ter illi a domino responsum, quod eum ante galli cantum ter esset negaturus.