Custodi. Hic petit auxilium contra inimicos, quia multi sunt et iniqui: ideo petit duplex auxilium.
Primo ut custodiat eum in persecutionibus ne praevaleant temporaliter vel spiritualiter, vel ut custodiat eum ut non corruat in peccatum. Secundo, ut liberet eum a malis; unde dicit, et erue me, scilicet a malis totaliter, ut abundantia in patria perfruatur. Prima ratio ponitur cum dicit, non erubescam; quia si non liberes et custodias, veniam in confusionem. Et hoc non debet esse, quia speravi in te: Dan. 30: non est confusio confidentibus in te. Alia ratio, quia innituntur mihi amici tui. Aliquando deus aliquem liberat non propter propria merita, sed ne amici dei pereant cum eo cui innituntur: cum dicit, innocentes et recti adhaeserunt mihi. Innocentes dicuntur qui declinant a malo, recti qui operantur bonum: Eccl. 13: omne animal diligit sibi simile. Et quare? quia sustinui te, idest quia speravi in te: Ps. 26: confortetur cor tuum, et sustine dominum.
Hieronymus habet, simplicitas et veritas.